monumenta.ch > Seneca > CAPUT 37 > CAPUT 35 > CAPUT 32 > 1 > 6 > 9 > 8 > 4 > 5 > 7 > 3 > 12 > 14 > 2 > 118 > 15 > 114 > 124 > 107 > 119 > 11 > 117 > 1 > 102 > 13 > 106 > 116 > 6 > 104
Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 17, [103] Seneca Lucilio suo salutem <<<     >>> [105] Seneca Lucilio suo salutem

Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 17, [104] Seneca Lucilio suo salutem

1 In Nomentanum meum fugi, quid putas? Urbem? Immo febrem et quidem subrepentem.2 Iam manum mihi iniecerat.3 Medicus initia esse dicebat motis venis et incertis et naturalem turbantibus modum.4 Protinus itaque parari vehiculum iussi; Paulina mea retinente exire perseveravi; illud mihi ore erat domini mei Gallionis, qui cum in Achaia febrem habere coepisset, protinus navem ascendit clamitans non corporis esse, sed loci morbum.5 Hoc ego Paulinae meae dixi, quae mihi valitudinem meam commendat.6 Nam cum sciam spiritum illius in meo verti, incipio, ut illi consulam, mihi consulere.7 Et cum me fortiorem senectus ad multa reddiderit, hoc beneficium aetatis amitto, venit enim mihi in mentem, in hoc sene et adulescentem esse, cui parcitur.8 Itaque quoniam ego ab illa non impetro, ut me fortius amet, a me impetrat illa, ut me diligentius amem.9 Indulgendum est enim honestis adfectibus; et interdum, etiam si premunt causae, spiritus in honorem suorum vel cum tormento revocandus et in ipso ore retinendus est, cum bono viro vivendum sit non quamdiu iuvat sed quamdiu See Acts xviii. 11 ff.10 , and Duff, Three Dialogues of Seneca, p. xliii.11 oportet.12 Ille, qui non uxorem, non amicum tanti putat, ut diutius in vita commoretur, qui perseverabit mori, delicatus est.13 Hoc quoque imperet sibi animus, ubi utilitas suorum exigit, nec tantum, si vult mori, sed si coepit, intermittat et suis se commodet.14 Ingentis animi est aliena causa ad vitam reverti, quod magni viri saepe fecerunt.15 Sed hoc quoque summae humanitatis existimo, senectutem suam, cuius maximus fructus est securior sui tutela et vitae usus animosior, attentius custodire, si scias alicui tuorum esse dulce, utile, optabile.16 Habet praeterea in se non mediocre ista res gaudium et mercedem; quid enim iucundius quam uxori tam carum esse, ut propter hoc tibi carior fias? Potest itaque Paulina mea non tantum suum mihi timorem inputare, sed etiam meum. 17 Quaeris ergo, quomodo mihi consilium profectionis cesserit? Ut primum gravitatem urbis excessi et illum odorem culinarum fumantium, quae motae quicquid pestiferi vaporis obferunt, cum pulvere effundunt, protinus mutatam valitudinem sensi.18 Quantum deinde adiectum putas viribus, postquam vineas attigi? In pascuum emissus cibum meum invasi.19 Repeti vi ergo iam me; non permansit marcor ille corporis dubii et male cogitantis.20 Incipio toto animo studere. 21 Non multum ad hoc locus confert, nisi se sibi praestat animus, qui secretum in occupationibus mediis, si volet, habebit; at ille, qui regiones eligit et otium captat, ubique, quo distringatur, inveniet.22 Nam Socraten querenti cuidam, quod nihil sibi peregrinationes profuissent, respondisse ferunt: " non inmerito hoc tibi evenit; tecum enim peregrinabaris". 23 O quam bene cum quibusdam ageretur, si a se aberrarent! Nunc premunt se ipsi, sollicitant, corrumpunt, territant.24 Quid prodest mare traicere et urbes mutare? Si vis ista, quibus urgueris, effugere, non aliubi sis oportet, sed alius.25 Puta venisse te Athenas, puta Rhodon; elige arbitrio tuo civitatem: quid ad rem pertinet, quos illa mores habeat? Tuos adferes. 26 Divitias iudicabis bonum: torquebit te paupertas, quod est miserrimum, falsa.27 Quamvis enim multum possideas, tamen, quia aliquis plus habet, tanto tibi videris defici, quanto vinceris.28 Honores iudicabis bonum: male te habebit ille consul factus, ille etiam refectus, invidebis, quotiens aliquem in fastis saepius legeris.29 Tantus erit ambitionis furor, ut nemo tibi post te videatur, si aliquis ante te fuerit.30 Maximum malum iudicabis mortem, cum in illa nihil sit mali, nisi quod ante ipsam est, timeri.31 Exterrebunt te non tantum pericula, sed suspiciones; vanis semper agitaberis.32 Quid enim proderit evasisse tot urbes
Argolicas mediosque fugam tenuisse per hostis?
Ipsa pax timores sumministrabit.33 Ne tutis quidem habebitur fides consternata semel mente; quae ubi consuetudinem pavoris inprovidi fecit, etiam ad tutelam salutis suae inhabilis est.34 Non enim vitat, sed fugit.35 Magis autem periculis paternus aversi. 36 Gravissimum iudicabis malum, aliquem ex his, quos amabis, amittere, cum interim hoc tam ineptum erit quam flere, quod arboribus amoenis et domum tuam ornantibus decidant folia.37 Quicquid te delectat, aeque vide ut flores virides; dum virent, utere;2 alium alio die casus excutiet.38 Sed quemadmodum frondium iactura facilis est, quia renascuntur, sic istorum, quos amas quosque oblectamenta vitae putas esse, damnum, quia reparantur, etiam si non renascuntur.39 " Sed non erunt idem".40 Ne tu quidem idem eris.41 Omnis dies, omnis hora te mutat; sed in aliis rapina facilius apparet, hic latet, quia non ex aperto fiet.42 Alii auferuntur, at ipsi nobis furto subducimur.43 Horum nihil cogitabis nec remedia vulneribus oppones, sed ipse tibi seres sollicitudinum causas aha sperando, alia desperando.44 Si sapis, alterum alteri misce : nec speraveris sine desperatione nec desperaveris sine spe. 45 Quid per se peregrinatio prodesse cuiquam potuit? Non voluptates illa temperavit, non cupiditates refrenavit, non iras repressit, non indomitos amoris impetus fregit, nulla denique animo mala eduxit.46 Non iudicium dedit, non discussit errorem, sed ut puerum ignota mirantem ad breve tempus rerum aliqua novitate detinuit.47 Ceterum inconstantia mentis, quae maxime aegra est, lacessit, mobiliorem levioremque reddit ipsa iactatio.48 Itaque, quae petierant cupidissime loca, cupidius deserunt et avium modo transvolant citiusque quam venerant, abeunt.49 Peregrinatio notitiam dabit gentium, novas tibi montium formas ostendet, invisitata spatia camporum et inriguas perennibus aquis valles, alicuius fluminis sub observatione naturam, sive ut Nilus aestivo incremento tumet, sive ut Tigris eripitur ex oculis et acto per occulta cursu integrae magnitudini redditur, sive ut Maeander, poetarum omnium exercitati et ludus, implicatur crebris anfractibus et saepe in vicinum alveo suo admotus, antequam sibi influat, flectitur; ceterum neque meliorem faciet neque saniorem. 50 Inter studia versandum est et inter auctores sapientiae, ut quaesita discamus, nondum inventa quaeramus; sic eximendus animus ex miserrima servitute in libertatem adseritur.51 Quamdiu quidem nesciens, quid fugiendum quid petendum, quid necessarium quid supervacuum, quid iustum quid iniustum sit, non erit hoc peregrinari, sed errare. 52 Nullam tibi opem feret iste discursus, peregrinaris enim cum adfectibus tuis et mala te tua sequuntur.53 Utinam quidem sequerentur.54 Longius abessent; nunc fers illa, non ducis.55 Itaque ubique te premunt et paribus incommodis urunt.56 Medicina aegro, non regio, quaerenda est.57 Fregit aliquis crus aut extorsit articulum: non vehiculum navemque conscendit, sed advocat medicum, ut fracta pars iungatur, ut luxata in locum reponatur.58 Quid ergo? Animum tot locis fractum et extortum credis locorum mutatione posse sanari? Maius est istud malum, quam ut gestatione curetur.59 Peregrinatio non facit medicum, non oratorem, nulla ars loco discitur.60 Quid ergo? Sapientia, ars omnium maxima, in itinere colligitur? Nullum est, mihi crede, iter, quod te extra cupiditates, extra iras, extra metus sistat; aut si quod esset, agmine facto gens illuc humana pergeret.61 Tamdiu ista urguebunt mala macerabuntque per terras ac maria vagum, quamdiu malorum gestaveris causas.62 Fugam tibi non prodesse miraris? Tecum sunt, quae fugis.63 Te igitur emenda, onera tibi detrahe et demenda desideria intra salutarem modum contine.64 Omnem ex animo erade nequitiam.65 Si vis peregrinationes habere iucundas, comitem tuum sana.66 Haerebit tibi avaritia, quamdiu avaro sordidoque convixeris; haerebit tumor, quamdiu superbo conversaberis.67 Numquam saevitiam in tortoris contubernio pones.68 Incendent libidines tuas adulterorum sodalicia.69 Si velis vitiis exui, longe a vitiorum exemplis recedendum est.70 Avarus, corruptor, saevus, fraudulentus, multum nocituri, si prope a te fuissent, intra te sunt.71 Ad meliores transi: cum Catonibus vive, cum Laelio, cum Tuberone.72 Quod si convivere etiam Graecis iuvat, cum Socrate, cum Zenone versare; alter te docebit mori, si necesse erit, alter, antequam necesse erit.73 vive cum Chrysippo, cum Posidonio: hi tibi tradent humanorum divinorumque notitiam, hi iubebunt in opere esse nec tantum scite loqui et in oblectationem audientium verba iactare, sed animum indurare et adversus minas erigere.74 Unus est enim huius vitae fluctuantis et turbidae portus eventura contemnere, stare fidenter ac paratum tela fortunae adverso pectore excipere, non latitantem nec tergiversantem.75 Magnanimos nos natura produxit et ut quibusdam animalibus ferum dedit, quibusdam subdolum, quibusdam pavidum, ita nobis gloriosum et excelsum spiritum, quaerentem ubi honestissime, non ubi tutissime vivat, simillimum mundo, quem quantum mortalium passibus licet, sequitur aemulaturque.76 Profert se, laudari et aspici credit.77 Dominus omnium est, supra omnia est; itaque nulli se rei summittat, nihil illi videatur grave, nihil quod virum incurvet.78 Terribiles visu formae letumque labosque;
minime quidem, si quis rectis oculis intueri illa possit et tenebras perrumpere.79 Multa per noctem habita terrori dies vertit ad risum.80 " Terribiles visu formae letumque labosque ": egregie vergilius noster non re dixit terribiles esse, sed visu, id est videri, non esse.81 Quid, inquam, in" istis est tam formidabile quam fama vulgavit? Quid est, obsecro te, Lucili, cur timeat laborem vir, mortem homo? Totiens mihi occurrunt isti, qui non putant fieri posse quicquid facere non possunt, et aiunt nos loqui maiora quam quae humana natura sustineat.82 At quanto ego de illis melius existimo! Ipsi quoque haec possunt facere, sed nolunt.83 Denique quem umquam ista destituere temptantem? Cui non faciliora apparuere in actu? Non quia difficilia sunt, non audemus, sed quia non audemus, difficilia sunt. 84 Si tamen exemplum desideratis, accipite Socraten, perpessicium senem, per omnia aspera iactatum, invictum tamen et paupertate, quam graviorem illi domestica onera faciebant, et laboribus, quos militares quoque pertulit.85 Quibus ille domi exercitus est, sive uxorem eius reminiscimur moribus feram, lingua petulantem, sive liberos indociles et matri quam patri similiores.86 Si vere reputes, aut in bello fuit aut in tyrannide aut in libertate bellis ac tyrannis saeviore.87 viginti et septem annis pugnatum est; post finita arma triginta tyrannis noxae dedita est civitas, ex quibus plerique inimici erant.88 Novissima damnatio est sub gravissimis nominibus impleta: obiecta est et religionum violatio et iuventutis corruptela, quam inmittere in deos, in patres, in rem publicam dictus est.89 Post haec carcer et venenum.90 Haec usque eo animum Socratis non moverant, ut ne vultum quidem moverent.91 O illam mirabilem laudem et singularem! Usque ad extremum nec hilariorem quisquam nec tristiorem Socraten vidit.92 Aequalis fuit in tanta inaequalitate fortunae.93 vis alterum exemplum? Accipe hunc M. Catonem recentiorem, cum quo et infestius fortuna egit et pertinacius.94 Cui cum omnibus locis obstitisset, novissime et in morte, ostendit tamen virum fortem posse invita fortuna vivere, invita mori.95 Tota illi aetas aut in armis est exacta civilibus aut in toga concipiente iam civile bellum.96 Et hunc licet dicas non minus quam Socraten in servis se libertati addixisse, nisi forte Cn. Pompeium et Caesarem et Crassum putas libertatis socios fuisse.97 Nemo mutatum Catonem totiens mutata re publica vidit: eundem se in omni statu praestitit, in praetura, in repulsa, in accusatione, in provincia, in contione, in exercitu, in morte.98 Denique in illa rei publicae trepidatione, cum illinc Caesar esset decem legionibus pugnacissimis subnixus, totis exterarum gentium praesidiis, hinc Cn. Pompeius, satis unus adversus omnia, cum alii ad Caesarem inclinarent, alii ad Pompeium, solus Cato fecit aliquas et rei publicae partes.99 Si animo complecti volueris illius imaginem temporis, videbis illinc plebem et omne erectum ad res novas vulgum, hinc optumates et equestrem ordinem, quicquid erat in civitate sancti et electi, duos in medio relictos, rem publicam et Catonem.100 Miraberis, inquam, cum animadverteris Atriden Priamumque et saevom ambobus Achillen.
101 Utrumque enim improbat, utrumque exarmat.102 Hanc fert de utroque sententiam: ait se, si Caesar vicerit, moriturum, si Pompeius, exulaturum.103 Quid habebat, quod timeret, qui ipse sibi et victo et victori constituerat, quae constituta esse ab hostibus iratissimis poterant? Periit itaque ex decreto suo.104 vides posse homines laborem pati: per medias Africae solitudines pedes duxit exercitum, vides posse tolerari sitim: in collibus arentibus sine ullis inpedimentis victi exercitus reliquias trahens inopiam umoris loricatus tulit et, quotiens aquae fuerat occasio, novissimus bibit, vides honorem et notam posse contemni: eodem quo repulsus est die in comitio pila lusit, vides posse non timeri potentiam superiorum: et Pompeium et Caesarem, quorum nemo alterum offendere audebat nisi ut alterum demereretur, simul provocavit, vides tam mortem posse contemni quam exilium: et exilium sibi indixit et mortem et interim bellum. 105 Possumus itaque adversus ista tantum habere animi, libeat modo subducere iugo collum.106 In primis autem respuendae voluptates; enervant et effeminant et multum petunt, multum autem a fortuna petendum est.107 Deinde spernendae opes: auctoramenta sunt servitutum.108 Aurum et argentum et quicquid aliud felices domos onerat, relinquatur; non potest gratis constare libertas.109 Hanc si magno aestimas, omnia parvo aestimanda sunt.110 VALE.
Seneca HOME



Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 17, [103] Seneca Lucilio suo salutem <<<     >>> [105] Seneca Lucilio suo salutem
monumenta.ch > Seneca > CAPUT 37 > CAPUT 35 > CAPUT 32 > 1 > 6 > 9 > 8 > 4 > 5 > 7 > 3 > 12 > 14 > 2 > 118 > 15 > 114 > 124 > 107 > 119 > 11 > 117 > 1 > 102 > 13 > 106 > 116 > 6 > 104