monumenta.ch > Seneca > 2 > 41 > 21 > 10 > 22 > 15 > 38 > 5 > 16 > 11 > 34 > 90
Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 14, [89] Seneca Lucilio suo salutem <<<     >>> [91] Seneca Lucilio suo salutem

Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 14, [90] Seneca Lucilio suo salutem

1 Quis dubitare, mi Lucili, potest, quin deorum immortalium munus sit quod vivimus, philosophiae quod bene vivimus? Itaque tanto plus huic nos debere quam dis, quanto maius beneficium est bona vita quam vita, pro certo haberetur, nisi ipsam philosophiam di tribuissent.2 Cuius scientiam nulli dederunt, facultatem omnibus.3 Nam si hanc quoque bonum vulgare fecissent et prudentes nasceremur, sapientia quod in se optimum habet, perdidisset: inter fortuita non esse.4 Nunc enim hoc in illa pretiosum atque magnificum est, quod non obvenit, quod illam sibi quisque debet, quod non ab alio petitur.5 Quid haberes quod in philosophia suspiceres, si beneficiaria res esset? Huius opus unum est de divinis humanisque verum invenire.6 Ab hac numquam recedit religio, pietas, iustitia et omnis alius comitatus virtutum consertarum et inter se cohaerentium.7 Haec docuit colere divina, humana diligere, et penes deos imperium esse, inter homines consortium.8 Quod aliquandiu inviolatum mansit, antequam societatem avaritia distraxit et paupertatis causa etiam is, quos fecit locupletissimos, fuit.9 Desierunt enim omnia possidere, dum volunt propria. 10 Sed primi mortalium quique ex his geniti naturam incorrupti sequebantur, eundem habebant et ducem et legem, commissi melioris arbitrio.11 Naturae est enim potioribus deteriora summittere.12 Mutis quidem gregibus aut maxima corpora praesunt aut vehementissima.13 Non praecedit armenta degener taurus, sed qui magnitudine ac toris ceteros mares vicit.14 Elephantorum gregem excelsissimus ducit; inter homines pro summo est optimum.15 Animo itaque rector eligebatur, ideoque summa felicitas erat gentium, in quibus non poterat potentior esse nisi melior.16 Tuto enim quantum vult potest, qui se nisi quod debet non putat posse.17 Illo ergo saeculo, quod aureum perhibent, penes sapientes fuisse regnum Posidonius iudicat.18 Hi continebant manus et infirmiorem a validioribus tuebantur, suadebant dissuadebantque et utilia atque inutilia monstrabant.19 Horum prudentia ne quid deesset suis providebat, fortitudo pericula arcebat, beneficentia augebat ornabatque subiectos.20 Officium erat imperare, non regnum.21 Nemo quantum posset, adversus eos experiebatur, per quos coeperat posse, nec erat cuiquam aut animus in iniuriam aut causa, cum bene imperanti bene pareretur nihilque rex maius minari male parentibus posset, quam ut abirent e regno. 22 Sed postquam subrepentibus vitiis in tyrannidem regna conversa sunt, opus esse legibus coepit, quas et ipsas inter initia tulere sapientes.23 Solon qui Athenas aequo iure fundavit, inter septem fuit sapientia notos.24 Lycurgum si eadem aetas tulisset, sacro illi numero accessisset octavus.25 Zaleuci leges Charondaeque laudantur.26 Hi non in foro nec in consultorum atrio, sed in Pythagorae tacito illo sanctoque secessu didicerunt iura, quae florenti tunc Siciliae et per Italiam Graeciae ponerent. 27 Hactenus Posidonio adsentior; artes quidem a philosophia inventas, quibus in cotidiano vita utitur, non concesserim nec illi fabricae adseram gloriam.28 " Illa," inquit, " sparsos et aut cavis tectos aut aliqua rupe suffossa aut exesae arboris trunco docuit tecta moliri".29 Ego vero philosophiam iudico non magis excogitasse has machinationes tectorum supra tecta surgentium et urbium urbes prementium quam vivaria piscium in hoc clausa, ut tempestatum periculum non adiret gula et quamvis acerrime pelago saeviente haberet luxuria portus suos, in quibus distinctos piscium greges saginaret.30 Quid ais? Philosophia homines docuit habere clavem et seram? Quid aliud erat avaritiae signum dare? Philosophia haec cum tanto habitantium periculo inminentia tecta suspendit? Parum enim erat fortuitis tegi et sine arte et sine difficultate naturale invenire sibi aliquod receptaculum.31 Mihi crede, felix illud saeculum ante architectus fuit, ante tectores.32 Ista nata sunt iam nascente luxuria, in quadratum tigna decidere et serra per designata currente certa manu trabem scindere, Nam primi cuneis scindebant fissile lignum.33 Non enim tecta cenationi epulum recepturae parabantur, nec in hunc usum pinus aut abies deferebatur longo vehiculorum ordine vicis intrementibus, ut ex illa lacunaria auro gravia penderent.34 Furcae utrimque suspensae fulciebant casam.35 Spissatis ramalibus ac fronde congesta et in proclive disposita decursus imbribus quamvis magnis erat.36 Sub his tectis habitavere, sed securi.37 Culmus liberos texit, sub marmore atque auro servitus habitat.38 In illo quoque dissentio a Posidonio, quod ferramenta fabrilia excogitata a sapientibus viris iudicat. 39 Isto enim modo dicat licet sapientes fuisse, per quos Tunc laqueis captare feras et fallere visco
Inventum et magnos canibus circumdare saltus.40 Omnia enim ista sagacitas hominum, non sapientia invenit.41 In hoc quoque dissentio, sapientes fuisse qui ferri metalla et aeris invenerint, cum incendio silvarum adusta tellus in summo venas iacentis liquefactas fudisset; ista tales inveniunt, quales colunt. 42 Ne illa quidem tam suptilis mihi quaestio videtur quam Posidonio, utrum malleus in usu esse prius an forcipes coeperint.43 Utraque invenit aliquis excitati ingenii, acuti, non magni nec elati, et quicquid aliud corpore incurvato et animo humum spectante quaerendum est.44 Sapiens facilis victu fuit, quidni?.45 Cum hoc quoque saeculo esse quam expeditissimus cupiat. 46 Quomodo, oro te, convenit, ut et Diogenen mireris et Daedalum? Uter ex his sapiens tibi videtur? Qui serram commentus est, an ille qui cum vidisset puerum cava manu bibentem aquam, fregit protinus exemptum e perula calicem cum hac obiurgatione sui: " quamdiu homo stultus supervacuas sarcinas habui! " qui se conplicuit in dolio et in eo cubitavit? Hodie utrum tandem sapientiorem putas, qui invenit quemadmodum in inmensam altitudinem crocum latentibus fistulis exprimat, qui euripos subito aquarum impetu implet aut siccat et versatilia cenationum laquearia ita coagmentat, ut subinde alia facies atque alia succedat et totiens tecta quotiens fericula mutentur, an eum, qui et aliis et sibi hoc monstrat, quam nihil nobis natura durum ac difficile imperaverit, posse nos habitare sine marmorario ac fabro, posse nos vestitos esse sine commercio sericorum, posse nos habere usibus nostris necessaria, si contenti fuerimus iis quae terra posuit in summo? Quem si audire humanum genus voluerit, tam supervacuum sciet sibi cocum esse quam militem.47 Illi sapientes fuerunt aut certe sapientibus similes, quibus expedita erat tutela corporis.48 Simplici cura constant necessaria; in delicias laboratum Non desiderabis artifices; sequere naturam.49 Illa noluit esse districtos.50 Ad quaecumque nos cogebat, instruxit.51 "Frigus intolerabilest corpori nudo".52 Quid ergo? Non pelles ferarum et aliorum animalium a frigore satis abundeque defendere queunt? Non corticibus arborum pleraeque gentes tegunt corpora? Non avium plumae in usum vestis conseruntur? Non hodieque magna Scytharum pars tergis vulpium induitur ac murum, quae tactu mollia et inpenetrabilia ventis sunt? " Opus est tamen calorem solis aestivi umbra crassiore propellere".53 Quid ergo? Non vetustas multa dedit loca, quae vel iniuria temporis vel alio quolibet casu excavata in specum recesserunt? Quid ergo? Non quilibet virgeam cratera texuerunt manu et vili obliverunt luto, deinde stipula aliisque silvestribus operuere fastigium, et pluviis per devexa labentibus hiemem transiere securi? Quid ergo? Non in defosso latent Syrticae gentes quibusque propter nimios solis ardores nullum tegimentum satis repellendis caloribus solidum est nisi ipsa arens humus? Non fuit tam inimica natura, ut, cum omnibus aliis animalibus facilem actum vitae daret, homo solus non posset sine tot artibus vivere.54 Nihil horum ab illa nobis imperatum est, nihil aegre quaerendum, ut possit vita produci.55 Ad parata nati sumus; nos omnia nobis difficilia facilium fastidio fecimus.56 Tecta tegimentaque et fomenta corporum et cibi et quae nunc ingens negotium facta sunt, obvia erant et Among many accounts by Roman writers of early man, compare this passage of Ovid, and that in the fifth book of Lucretius.57 gratuita et opera levi parabilia.58 Modus enim omnium prout necessitas erat; nos ista pretiosa, nos mira, nos magnis multisque conquirenda artibus fecimus. 59 Sufficit ad id natura, quod poscit.60 A natura luxuria descivit, quae cotidie se ipsa incitat et tot saeculis crescit et ingenio adiuvat vitia.61 Primo supervacua coepit concupiscere, inde contraria, novissime animum corpori addixit et illius deservire libidini iussit.62 Omnes istae artes, quibus aut circitatur civitas aut strepit, corporis negotium gerunt, cui omnia olim tamquam servo praestabantur, nunc tamquam domino parantur.63 Itaque hinc textorum, hinc fabrorum officinae sunt, hinc odores coquentium, hinc mollitia molles corporis motus docentium mollesque cantus et infractos.64 Recessit enim ille naturalis modus desideria ope necessaria finiens; iam rusticitatis et miseriae est velle, quantum sat est. 65 Incredibilest, mi Lucili, quam facile etiam magnos viros dulcedo orationis abducat vero.66 Ecce Posidonius, ut mea fert opinio, ex is qui plurimum philosophiae contulerunt, dum vult describere primum, quemadmodum alia torqueantur fila, alia ex molli solidoque ducantur, deinde quemadmodum tela suspensis ponderibus rectum stamen extendet, quemadmodum subtemen insertum, quod duritiam utrimque conprimentis tramae remolliat, spatha coire cogatur et iungi.67 Textrini quoque artem a sapientibus dixit iuventam, oblitus postea repertum hoc subtilius genus, in quo Tela iugo vincta est, stamen secernit harundo,
Inseritur medium radiis subtemen acutis,
Quod lato paviunt insecti pectine dentes.68 Quid, si contigisset illi adire has nostri temporis telas, quibus vestis nihil celatura conficitur, in qua non dico nullum corpori auxilium, sed nullum pudori est? Transit deinde ad agricolas nec minus facunde describit proscissum aratro solum et iteratum, quo solutior terra facilius pateat radicibus, tunc sparsa semina et collectas manu herbas, ne quid fortuitum et agreste succrescat, quod necet segetem.69 Hoc quoque opus ait esse sapientium, tamquam non nunc quoque plurima cultores agrorum nova inveniant, per quae fertilitas augeatur.70 Deinde non est contentus his artibus, sed in pistrinum sapientem summittit.71 Narrat enim quemadmodum rerum naturam imitatus panem coeperit facere.72 " Receptas," inquit, "in os fruges concurrens inter se duritia dentium frangit, et quicquid excidit, ad eosdem dentes lingua refertur; tunc vero miscetur, ut facilius per fauces lubricas transeat.73 Cum pervenit in ventrem, aequali eius fervore concoquitur, tunc demum corpori accedit. 74 Hoc aliquis secutus exemplar lapidem asperum aspero inposuit ad similitudinem dentium, quorum pars immobilis motum alterius exspectat; deinde utriusque attritu grana franguntur et saepius regeruntur, donec ad minutiam frequenter trita redigantur.75 Tum farinam aqua sparsit et adsidua tractatione perdomuit unxitque panem, quem primo cinis calidus et fervens testa percoxit, deinde fumi paulatim reperti et alia genera, quorum fervor serviret arbitrio".76 Non multum afuit, quin sutrinum quoque inventum a sapientibus diceret. 77 Omnia ista ratio quidem, sed non recta ratio commenta est.78 Hominis enim, non sapientis inventa sunt, tam mehercules quam navigia, quibus amnes quibusque maria transimus aptatis ad excipiendum ventorum impetum velis et additis a tergo gubernaculis, quae huc atque illuc cursum navigii torqueant Exemplum a piscibus tractum est, qui cauda reguntur et levi eius in utrumque momento velocitatem suam flectunt.79 " Omnia," inquit, "haec sapiens quidem invenit; sed minora quam ut ipse tractaret, sordidioribus ministris dedit".80 Immo non aliis excogitata ista sunt quam quibus hodieque curantur.81 Quaedam nostra demum prodisse memoria scimus, ut speculariorum usum perlucente testa clarum transmittentium lumen, ut suspensuras balneorum et inpressos parietibus tubos, per quos circumfunderetur calor, qui ima simul ac summa foveret aequaliter.82 Quid loquar marmora, quibus templa, quibus domus fulgent? Quid lapideas moles in rotundum ac leve formatas, quibus porticus et capacia populorum tecta suscipimus? Quid verborum notas, quibus quamvis citata excipitur oratio et celeritatem linguae manus sequitur? Vilissimorum mancipiorum ista commenta sunt; sapientia altius sedet nec manus edocet, animorum magistra est.83 Vis scire, quid illa eruerit, quid effecerit? Non decores corporis motus nec varios per tubam ac tibiam cantus, quibus exceptus spiritus aut in exitu aut in transitu formatur in vocem.84 Non arma nec muros nec bello utilia molitur, paci favet et genus humanum ad concordiam vocat.85 Non est, inquam, instrumentorum ad usus necessarios opifex.86 Quid illi tam parvola adsignas? Artificem vides vitae.87 Alias quidem artes sub dominio habet.88 Nam cui vita, illi vitam ornantia quoque serviunt; ceterum ad beatum statum tendit, illo ducit, illo vias aperit. 89 Quae sint mala, quae videantur ostendit, vanitatem exuit mentibus, dat magnitudinem solidam, inflatam vero et ex inani speciosam reprimit, nec ignorari sinit inter magna quid intersit et tumida, totius naturae notitiam ac suae tradit.90 Quid sint di qualesque declarat, quid inferi, quid lares et genii, quid in secundam numinum formam animae perpetuatae, ubi consistunt, quid agant, quid possint, quid velint.91 Haec eius initiamenta sunt, per quae non municipale sacrum, sed ingens deorum omnium templum, mundus ipse reseratur, cuius vera simulacra verasque facies cernendas mentibus protulit.92 Nam ad spectacula tam magna hebes visus est.93 Ad initia deinde rerum redit aeternamque rationem toti inditam et vim omnium seminum singula proprie figurantem.94 Tum de animo coepit inquirere, unde esset, ubi, quamdiu, in quot membra divisus Deinde a corporibus se ad incorporalia transtulit veritatemque et argumenta eius excussit, post haec quemadmodum discernerentur vitae aut vocis ambigua, in utraque enim falsa veris inmixta sunt. 95 Non abduxit, inquam, se, ut Posidonio videtur, ab istis artibus sapiens, sed ad illas omnino non venit.96 Nihil enim dignum inventu iudicasset, quod non erat dignum perpetuo usu iudicaturus.97 Ponenda non sumeret. 98 " Anacharsis," inquit, "invenit rotam figuli, cuius circuitu vasa formantur".99 Deinde quia apud Homerum invenitur figuli rota, malunt videri versus falsos esse quam fabulam.100 Ego nec Anacharsim auctorem huius rei fuisse contendo et, si fuit, sapiens quidem hoc invenit, sed non tamquam sapiens, sicut multa sapientes faciunt, qua homines sunt, non qua sapientes.101 Puta velocissimum esse sapientem; cursu omnes anteibit, qua velox est, non qua sapiens.102 Cuperem Posidonio aliquem vitrearium ostendere, qui spiritu vitrum in habitus plurimos format, qui vix diligenti manu effingerentur.103 Haec inventa sunt, postquam sapientiam invenire desimus.104 known in preMycenean times, and was a very ancient invention to the oldest Epic poets".105 Seneca is right. 106 " Democritus," inquit, " invenisse dicitur fornicem, ut lapidum curvatura paulatim inclinatorum medio saxo alligaretur".107 Hoc dicam falsum esse; necesse est enim ante Democritum et pontes et portas fuisse, quarum fere summa curvantur.108 Excidit porro vobis eundem Democritum invenisse, quemadmodum ebur molliretur, quemadmodum decoctus calculus in zmaragdum converteretur, qua hodieque coctum inventi lapides in hoc utiles colorantur.109 Ista sapiens licet invenerit, non qua sapiens erat, invenit; multa enim facit, quae ab inprudentissimis aut aeque fieri videmus aut peritius atque exercitatius. 110 Quid sapiens investigaverit, quid in lucem protraxerit, quaeris? Primum verum naturamque, quam non ut cetera animalia oculis secutus est tardis ad divina.111 Deinde vitae legem, quam ad universa derexit, nec nosse tantum sed sequi deos docuit et accidentia non aliter excipere quam imperata.112 Vetuit parere opinionibus falsis et quanti quidque esset, vera aestimatione perpendit.113 Damnavit mixtas paenitentia voluptates et bona semper placitum laudavit et palam fecit felicissimum esse cui felicitate non opus est, potentissimum esse qui se habet in potestate. 114 Non de ea philosophia loquor, quae civem extra patriam posuit, extra mundum deos, quae virtutem donavit voluptati, sed de illa, quae nullum bonum putat nisi quod honestum est, quae nec hominis nec fortunae muneribus deleniri potest, cuius hoc pretium est, non posse pretio capi.115 Hanc philosophiam fuisse illo rudi saeculo, quo adhuc artificia deerant et ipso usu discebantur utilia, non credo. 116 Secutast fortunata tempora,cum in medio iacerent beneficia naturae promiscue utenda, antequam avaritia atque luxuria dissociavere mortales et ad rapinam ex consortio discurrere.117 Non erant illi sapientes viri, etiam si faciebant facienda sapientibus.118 Statum quidem generis humani non alium quisquam suspexerit magis, nec si cui permittat deus terrena formare et dare gentibus mores, aliud probaverit quam quod apud illos fuisse memoratur, apud quos Nulli subigebant arva coloni, Ne signare quidem aut partiri limite campum Fas erat; in medium quaerebant, ipsaque tellus Omnia liberius nullo poscente ferebat. 119 Quid hominum illo genere felicius? In commune rerum natura fruebantur; sufficiebat illa ut parens ita tutela omnium, haec erat publicarum opum secura possessio.120 Quidni ego illud locupletissimum mortalium genus dixerim, in quo pauperem invenire non posses? Inrupit in res optime positas avaritia et, dum seducere aliquid cupit atque in suum vertere, omnia fecit aliena et in angustum se ex inmenso redegit.121 Avaritia paupertatem intulit et multa concupiscendo omnia amisit.122 Licet itaque nunc conetur reparare quod perdidit, licet agros agris adiciat vicinum vel pretio pellens vel iniuria, licet in provinciarum spatium rura dilatet et possessionem vocet per sua longam peregrinationem, nulla nos finium propagatio eo reducet unde discessimus.123 Cum omnia fecerimus, multum habebimus; universum habebamus.124 Terra ipsa fertilior erat inlaborata et in usus populorum non diripientium larga.125 Quidquid natura protulerat, id non minus invenisse quam inventum monstrare alteri voluptas erat.126 Nec ulli aut superesse poterat aut deesse; inter concordes dividebatur.127 Nondum valentior inposuerat infirmiori manum, nondum avarus abscondendo quod sibi iaceret, alium necessariis quoque excluserat; par erat alterius ac sui cura.128 Arma cessabant incruentaeque humano sanguine manus odium omne in feras verterant.129 Illi quos aliquod nemus densum a sole protexerat, qui adversus saevitiam hiemis aut imbris vili receptaculo tuti sub fronde vivebant, placidas transigebant sine suspirio noctis.130 Sollicitudo nos in nostra purpura versat et acerrimis excitat stimulis; at quam mollem somnum illis dura tellus dabat! Non inpendebant caelata laquearia, sed in aperto iacentes sidera superlabebantur et insigne spectaculum noctium mundus in praeceps agebatur silentio tantum opus ducens.131 Tam interdiu illis quam nocte patebant prospectus huius pulcherrimae domus.132 Libebat intueri signa ex media caeli parte vergentia, rursus ex occulto alia surgentia.133 Quidni iuvaret vagari inter tam late sparsa miracula? At vos ad omnem tectorum pavetis sonum et inter picturas vestras, si quid increpuit, fugitis adtoniti.134 Non habebant domos instar urbium.135 Spiritus ac liber inter aperta perflatus et levis umbra rupis aut arboris et perlucidi fontes rivique non opere nec fistula nec ullo coacto itinere obsolefacti, sed sponte currentes et prata sine arte formosa, inter haec agreste domicilium rustica politum manu.136 Haec erat secundum naturam domus, in qua libebat habitare nec ipsam nec pro ipsa timentem; nunc magna pars nostri metus tecta sunt. 137 Sed quamvis egregia illis vita fuerit et carens fraude, non fuere sapientes, quando hoc iam in opere maximo nomen est.138 Non tamen negaverim fuisse alti spiritus viros et, ut ita dicam, a dis recentes.139 Neque enim dubium est, quin meliora mundus nondum effetus ediderit.140 Quemadmodum autem omnibus indoles fortior fuit et ad labores paratior, ita non erant ingenia omnibus consummata.141 Non enim dat natura virtutem; ars est bonum fieri.142 Illi quidem non aurum nec argentum nec perlucidos lapides in ima terrarum faece quaerebant parcebantque adhuc etiam mutis animalibus; tantum aberat ut homo hominem non iratus, non timens, tantum spectaturus occideret.143 Nondum vestis illis erat picta, nondum texebatur aurum, adhuc nec eruebatur. 144 Quid ergo est ? Ignorantia rerum innocentes erant.145 Multum autem interest, utrum peccare aliquis nolit an nesciat.146 Deerat illis iustitia, deerat prudentia, deerat temperantia ac fortitudo.147 Omnibus his virtutibus habebat similia quaedam rudis vita; virtus non contingit animo nisi instituto et edocto et ad summum adsidua exercitatione perducto.148 Ad hoc quidem, sed sine hoc nascimur et in optimis quoque, antequam erudias, virtutis materia, non virtus est.149 VALE.
Seneca HOME



Seneca, Ad Lucilium Epistulae Morales, 14, [89] Seneca Lucilio suo salutem <<<     >>> [91] Seneca Lucilio suo salutem
monumenta.ch > Seneca > 2 > 41 > 21 > 10 > 22 > 15 > 38 > 5 > 16 > 11 > 34 > 90