monumenta.ch > Ionas Aurelianensis > > I. TVRCII RVFI ASTERII CARMEN. > III. [CARMEN DE INCARNATIONE].
Sedulius, Carmina ad Sedulium spectantia CSEL, IIb. <<<    

Sedulius, Carmina ad Sedulium spectantia CSEL, III. [CARMEN DE INCARNATIONE].

1 Omnipotens genitor tandem miseratus ab alto
Postquam cuncta dedit caelo constare sereno,
Omnibus in terris diuinum aspirat amorem,
Semper honore pio nomen Natique Patrisque
Ornare et canere paribusque in regna uocari.
2 Auspiciis, hinc progeniem uirtute futuram
Egregiam, et totum quae legibus occupet orbem.
3 Ne tamen in terris mortalia pectora turbet
Ignotum numen, Deus aethere missus ab alto
Mortalis uisus potuit, quantusque uideri.
4 Virgo matura fuit, iam plenis nubilis annis,
Cui genus a proauis ingens nomenque decusque,
Intemerata toris .
5 talem se laeta ferebat,
Casta pudicitiam miro seruabat amore.
6 Huic se forma Dei , caelo dimissus ab alto
Spiritus, intus alit et casto corpore miscet.
7 Ante tamen dubiam dictis solatur amicis:
Alma parens , mundi Dominum paritura potentem
(Nam te digna manent generis cunabula sancti),
Vade, ait, o felix nati pietate , quocumque uocaris,
Auspiciis manifesta nouis ! hic uertitur ordo,,
Huius in aduentu fides et fama perennis.
8 Dixerat: illa pauens oculos suffusa nitentis,
Suspirans imoque trahens a pectore uocem
Virgo refert: lhaut equidem tali me dignor honore
Non opis est nostrae) nec fas , nec coniugis umquam
Praetendi taedas aut haec in foedera ueni.
9 Sed post iussa Deum nihil est, quod dicta recusem.
10 Accipio agnoscoque libens : sequor omina tanta
Promissisque Patris exsequar caelestia dona,
Admiranda Dei tantarum munera laudum.
11 Panditur interea domus omnipotentis Olympi
Sideream in sedem, terras unde arduus omnis
Aspicit, et uatum uerbis conpellat amicis:
Nate, meae uires, mea magna potentia solas,
Nate, mihi quem nulla dies ab origine rerum ,
Dissimilem arguerit , comitem complector in omais.
12 Te sine nil altum mens inchoat: omnia mecum
Aeternis regis imperiis; et quidquid ubique est,
Nulla meis sine te quaeretur gloria rebus:
Omnia sub pedibus, qua sol utrumque recurrens
Aspicit oceanum, uertique regique uidebant.
13 Quae tibi polliceor , neque est te fallere quicquam,
Haec tibi semper erunt uatum praedicta priorum:
Nec mea iam mutata loco sententia cedit.
14 Nascere praeque diem ueniens age, lucifer, almum;
Nascere, quo toto surgat gens aurea mundo.
15 Vnde etiam magnus caelorum nascitur ordo.
16 Nascere , ut incipiant magni procedere menses,
Ne maneant terris priscae uestigia fraudis,
Prospera uenturo laetentur ut omnia saeclo.
17 Adgredere o magnos (aderit iam tempus) honores:
Aspera tum positis mitescent saecula bellis
Pacatumque reges patriis uirtutibus orbem.
18 Haut mora: continuo Patris praecepta facessit,
Aethere se mittit figitque in uirgine uultus,
Nec mortale tuens, afflata est lumine quando
iam propiore Dei .
19 nam tempore eodem
Matri longa decem tulerunt fastidia mensis,
Et noua progenies mox clara in luce refulsit.
20 Mox etiam magni processit numinis astrum,.
21 Stella facem ducens multa cum luce cucurrit.
22 .............. ...........
Ille dies primus leti primusque salutis
Monstrat iter nobis ad eum, quem semper acerbum,
Semper honoratum cuncti[ celebrate fauentes.
Annua uota tamen noctem non amplius unam
Haut segnes uigilate, uiri, dapibusque futuris
Luce palam cumulate piis altaria donis.
23 Hac uestri maneant in religione nepotes.
24 Iamque egomet patris sedes arcemque reuiso.
25 Accipite ergo animis atque haec mea figite dicta,
Ore fauete omnes et huc aduertite mentem.
26 E diuerso sedem quotiens uenietis in unam,
Vndique collecti , pacem laudate frequentes.
27 Cogite consilium , coeant in foedera dextrae,
Qua datur pacis solum inuiolabile pignus.
28 Discite iustitiam, aeterna in pace futurae
Concordes animae , si non inrita dicta putatis.
29 Nulla dies usquam memori uos eximet aeuo:
Mortalem eripiam formam et praemia reddam
Fortunatorum nemorum sedesque beatas.
30 Non eritis regno indecores, nec uestra feretur
Fama lenis , mecum pariter considere regnis.
31 Vrbem quam statuo, uestra est : intrare licebit.
32 Nusquam abero, et tutos patrio uos limite sistam:
Idem uenturos tollemus in astra nepotes.
33 Quae uero nunc quoque uobis , dum uita manebit,
Praemia digna feram? non uobis numine nostro
Diuitis uber agri rerumque opulentia derit.
34 Fundit humo facilem nictum iustissima tellus
Prouentuque onerat sulcos atque horrea uincit,
Floret ager, spumat plenis uindemia labris,
Exuberant fetus ramos frondentis oliuae:
Quotque in flore nouo pomis se fertilis arbor
Induerit, totidem autumno matura tenebit.
35 Non liquidi gregibus fontes, non gramina derunt,
Et quantum longis carpent armenta diebus,
Exigua tantum gelidus ros nocte reponit.
36 Haec sunt, quae nostra deceat uos uoce moneri.
37 Viuite felices et condita mente tenete.
38 Haec ubi dicta dedit , mox sese attollit in auras
Suspiciens caelum, caput inter nubila condit.
39 Atque ita discedens terris animisque suorum
Concretam exemit labem purumque relinquit
Aetherium sensum atque aurai simplicis ignem.
40 Ex illo celebratus honos, laetique minores
Seruauere diem atque haec pia sacra quotannis
Matres atque uiri, pueri innuptaeque puellae
Carminibus celebrant paterisque altaria libant.
41 Ast ego qui cecini magnum et mirabile numen,
Haec eadem gentique meae generique manebunt.
Sedulius HOME

bnf18554.29

Sedulius, Carmina ad Sedulium spectantia CSEL, IIb. <<<    
monumenta.ch > Ionas Aurelianensis > > I. TVRCII RVFI ASTERII CARMEN. > III. [CARMEN DE INCARNATIONE].