monumenta.ch > Ionas Aurelianensis > > I. TVRCII RVFI ASTERII CARMEN. > III. [CARMEN DE INCARNATIONE]. > IIb. > IIa. VERSVS BELLESABII SCOLASTICI.
Sedulius, Carmina ad Sedulium spectantia CSEL, I. TVRCII RVFI ASTERII CARMEN. <<<     >>> IIb.

Sedulius, Carmina ad Sedulium spectantia CSEL, IIa. VERSVS BELLESABII SCOLASTICI.

1 S edulius Christi miracula uersibus eden S
E micat, inuitans paroae ad solemnia mensa E
D ignnm conuiuam, non hunc, qui carperet illa D,
V ix quod nobilium triplici fert aula parat V,
L aetum quod ponit sub aurea tecta tribuna L,
1 n quo gemmiferi totque aurea uasa canistr I
V iuida pro modico portant sibi prandia uict V,
S ed quod holus uile producit pauperis hortu S.
A t post delicias properant qui sumere magn A,
10 N ituntur paruum miserorum spernere germe N:
T utum quod nihil est (tutum nil uentre tumesci T),
I nsidias membrisque mouent animaeque ludent
S i tamen his dapibus uesci dignantur egeni S,
T emnat diuitias animus paucisque quiesca T.
E xemplo adsumptus Domini, qui milia quinqu E
S emotis cunctis modicis saturauit ab esci S.
Sedulius HOME

bnf18554.29