monumenta.ch > Sedulius > Dedicatio operis Paschalis AD MACEDONIUM. Sancto ac beatissimo patri Macedonio presbytero Sedulius in Christo salutem.
Sedulius, Carmen Paschale Dedicatio ad Macedonium, Dedicatio Carminis Paschalis AD MACEDONIUM. <<<    

Sedulius, Carmen Paschale Dedicatio ad Macedonium, Dedicatio operis Paschalis AD MACEDONIUM. Sancto ac beatissimo patri Macedonio presbytero Sedulius in Christo salutem.

1 Praecepisti, reverende mi domine, Paschalis carminis textum, quod officio purae devotionis simpliciter exsecutus vobis obtuli perlegendum, in rhetoricum me transferre sermonem.
2 Quod utrum placuerit, ideo geminari volueris, an quod offenderit, ut potius arbitror, stylo censueris liberiore describi, sub dubio videor fluctuare iudicio.
3 Sanctis tamen iussionibus non resiliens, iniunctam suscepi provinciam, et procellosis adhuc imbribus concussae ratis vela madentia tumentis pelagi rursus fatigationi commisi per emensos cursus revoluti discriminis, et Cycladas ingentes, quas praecipitanti formidine celerius ante transieram, longa maris circuitione discurrens, ut illos portus et littora, quae dudum praetereundo lustravi, diligentiori opera nunc viserem.
4 Tradita siquidem multa pro metricae necessitatis angustia priori commentario nequaquam videntur inserta, quae postmodum linguae resolutio magis est assecuta.
5 Dederimus hinc obtrectatoribus viam, dicentque nonnulli, fidem translationis esse corruptam, quia certa videlicet sunt in oratione, quae non habentur in carmine.
6 Si qui tamen istud obiiciant, faciunt nae intelligendo, ut nihil intelligant.
7 Nam si saeculares litteras assecuti, aut divinis videbuntur libris instructi, debent exempla veterum recensere, ne similia lacerare conentur iniuste.
8 Cognoscant, HERMOGENIANUM doctissimum iurislatorem tres editiones sui operis confecisse.
9 Cognoscant, peritissimum divinae legis Origenem tribus nihilominus editionibus prope cuncta, quae disseruit, aptavisse.
10 Nec eorum quispiam mordacis linguae laceratur iniuria, cum potius inde laudis consequantur augmenta, quod proventibus uberioris ingenii diligentiore posteros fide noscendae veritatis instruxerunt.
11 Aliud est namque mutare composita, et aliud integrare.
12 Nam plena quamvis spatia divinae legis immensa, quibus dicta semper adiiciuntur, et desunt, velut mare fluviorum penitus incrementa non sentiens, nullis terminari sensibus queant, nullis explicari linguis valeant.
13 Sic et nostri prorsus a sese libelli non discrepant.
14 Sed quae defuerant primis, addita sunt secundis.
15 Nec impares argumento, vel ordine, sed stylo videntur, et oratione dissimiles.
16 Proferant igitur sua, si qui carpere nituntur aliena.
17 Promptius est omnibus iudicare, quam facere, et de castrensi munimine pericula securo vultu conspicere.
18 Credo tamen, Pater egregie, nullum fore, quamvis impudenter, obloquium, si meruero dextrum pectoris adipisci iudicium.
19 Fave primum, ut alii faveant, et omnium mentibus sententia se probatae iugiter auctoritatis infundat.
20 Tu facies, ut delectet evasisse discrimina, cum serenior coeperis aperire tranquilla.
21 Navigare rursus in aequore, nunc in portu iam navigem.
22 Tandem aliquando post undas calcare liceat, nos arenas tetigimus montes ex pelago.
23 Tangamus montes ex saxo, et infirmos aquis irruentibus gressus navali positos statione firmemus.
24 Priores igitur libri, quia versu digesti sunt, nomen Paschalis Carminis acceperunt.
25 Sequentes autem in prosa nulla cursus varietate conversi, Paschalis designantur Operis vocabulo nuncupati.
26 Utramque vero materiem vobis orantibus, Domino Iesu Christo, qui vota non recusat humilium, et grego supplicanter, et offero, cui virtus, honor et gloria cum Patre, et Spiritu sancto, per omnia saecula saeculorum.
27 Amen.
Sedulius HOME

bnf9347.4 bnf14143.6 bnf18553.8 bnf18554.28 csg197.371 csg242.173 ubbO_IV_0017.16r

Sedulius, Carmen Paschale Dedicatio ad Macedonium, Dedicatio Carminis Paschalis AD MACEDONIUM. <<<    
monumenta.ch > Sedulius > Dedicatio operis Paschalis AD MACEDONIUM. Sancto ac beatissimo patri Macedonio presbytero Sedulius in Christo salutem.