monumenta.ch > Sedulius > Dedicatio Carminis Paschalis AD MACEDONIUM.
>>> Sedulius, Carmen Paschale Dedicatio ad Macedonium, Dedicatio operis Paschalis AD MACEDONIUM. Sancto ac beatissimo patri Macedonio presbytero Sedulius in Christo salutem.

Sedulius, Carmen Paschale Dedicatio ad Macedonium, Dedicatio Carminis Paschalis AD MACEDONIUM.

1 Domino sancto ac beatissimo patri Macedonio presbytero Sedulius Coelius in Christo salutem.
2 Priusquam me, venerabilis pater, operis nostri decurso volumine censeas, et ritu forsan severitatis obiurges, utpote qui, nulla veteris scientiae praerogativa suffultus, tam immensum paschalis pelagus maiestatis, et viris quoque peritissimis formidandum, parva tiro lintre cucurrerim; huius apud te facti causas expurgem, ut, cum me non audacem fuisse probaveris, sed devotum, in pectoris tui portum blanda tranquillitate recipias: quem, gubernante Deo, laetaberis nulla pertulisse naufragia.
3 Cum saecularibus igitur studiis occupatus, vim impatientis ingenii, quod divinitatis in me providentia generavit, non utilitati animae, sed inani vitae dependerem, et litterariae solertia disciplinae, lusibus infructuosi operis, non auctori, serviret; tandem misericors Deus, rerum conditor, clementius fabricam sui iuris aspexit, et stultos in me mundanae sapientiae diutius haberi sensus indoluit, ac fatuum prudentiae mortalis ingenium coelestis sale condivit.
4 Moxque ut cordis oculos interior caligo deseruit, per sentes dumosi ruris errantia in herbam florei cespitis revolvi vestigia, totoque nisu melioris arbitrii, cultum illustrati pectoris Deo dicavi, non praesumptione virium sarcinam tantae molis arripiens, sed onus Christi, quod leve nimis est, humili pronus devotione complectens, culpa me scilicet arbitratus silentii non carere, si studiosae mentis officium, quod vanitati detulissem, veritati denegarem: cum et divina reverenter asseri, et humana possint honeste tractari.
5 Angebar rursus alia animi procella turbati, et aegros anhelitus illa mihi ratio saepe commovebat, qua me noveram vel tua, pater beatissime, vel aliorum, quos gratia similiter coelestis illustrat, quiddam profecisse doctrina.
6 Quamquam ipsi cuncta monstrantes, aliquem credatis igniculum in me posse lucere: sed torpor cordis obtusi tamquam silicis per venas, scintillam tenuem vix emittit.
7 Et id ipsum parvi fomitis nutrimentum, quod in me potuit doni coelestis oleo permanere, nefas esse pensabam, muti tenacitate silentii cum nullo partiri, ne unius talenti creditam quantitatem dum nitor cautius custodire, culpa defossae pecuniae non carerem.
8 Invidiae siquidem maculam de sese non abluit, qui alteri conferre denegat, quod cum dederit, non amittit.
9 Inter diversas tamen anxiae trepidationis ambages, ad iaciendum huius operis fundamentum ob hoc maxime provocatus accessi, ut alios exhortationibus veritatis ad frugem bonae messis invitans si quando infirmitatis humanae vitiis forsitan lacessitus impugner, verbis propriae disputationis admonitus metuam: et qui furta prohibui, fur videri verear, et qui rectae soliditatis iter ostendi, proclivioris lubrici periculosa sectari, et clypeo dominicae protectionis armatus inimicae iaculationis tela facili repulsione contemnam.
10 Cur autem metrica voluerim haec ratione componere, breviter expedire non differam.
11 Raro, pater optime, sicut vestra quoque peritia lectionis assiduitate cognoscit, divinae munera potestatis stylo quisquam huius modulationis aptavit, et multi sunt, quos studiorum saecularium disciplina per poeticas magis delicias, et carminum voluptates oblectat.
12 Hi quidquid rhetoricae facundiae perlegunt, negligentius assequuntur, quoniam illud haud diligunt: quod autem versuum viderint blandimento mellitum, tanta cordis aviditate suscipiunt, ut in alta memoria saepius hoc iterando constituant et reponant.
13 Horum itaque mores non repudiandos aestimo, sed pro insita consuetudine, vel natura tractandos, ut quisque suo magis ingenio voluntarius acquiratur Deo.
14 Nec differt, qua quis occasione imbuatur ad fidem, dum tamen viam libertatis ingressus, non repetat iniquae servitutis laqueos, quibus antea fuerat irretitus.
15 Hae sunt, pater egregie, operis nostri causae, non supervacuae, sicut didicisti, sed commodae: quae si probabili ratione non displicent, benignitatis tuae donentur favore, quo paululum ab scripturis celsioribus vacans, humilioribus te quoque libenter impertias.
16 Non semper aquila super nubes elevata pervolitat; sed etiam remissioribus aliquando pennis descendit ad terram.
17 Saepe belliger miles armis, quibus assuetus est dimicare, delectatur et ludere.
18 An forsitan, ut ab hac te molestia perlegendi carminis, in occultis abducas, talibus me blandae orationis vocibus alloqueris, Cur, inquiens, affabilis amice, quem gratia purae dilectionis amplector, dum me profusius niteris venerari prae caeteris, et fidi propositi sedulitate sectaris, alios tamquam neglectos offendis, qui cum sint doctrina non impares, et una mecum soleant religiosae fidei societate coniungi, me potissimum ac solum eligas, vel secernas, cui devotionis tuae dicta committas? Habes antistitem plenum reverentiae sacerdotalis Ursinum, qui ab aetatis suae primaevae tirocinio regis aeterni castra non deserens, vixit inter barbaros pius, inter bella pacatus.
19 Accepit testimonium beati iam meriti evangelicae sacramento doctrinae.
20 Legimus enim: Beati pacifici, quoniam ipsi filii Dei vocabuntur.
21 Habes Laurentium difficili comparatione presbyterum, qui substantiam sui patrimonii sic amavit, ut ecclesiis et egenis universa distribuens, tanti census effusione nihil perderet: sapientia pervigil, lenitate placabilis, quo et serpentis astutiam cum lege custodiat, et columbae simplicis animum non amittat.
22 Habes quoque meum Gallicanum aeque presbyterum, non in libris saecularibus eruditum, sed placida bonitate mitissimum, catholicae regulam disciplinae factis potius edocentem, quam sermone monstrantem.
23 Quid Ursicini dicam quoque presbyteri annosam patientiam, et in Christi famulatu non deficiendo iuvenilem senectam? quidve Felicem referam vere felicem, huius saeculi inimicum, cui crucifixus est mundus? Sunt et alii memorabiles viri quamplurimi, quos ad hoc suscipiendum idoneos constat esse officium.
24 Nec Hieronymi, divinae legis interpretis, et coelestis bibliothecae cultoris, exempla pudeat imitari, atque ad generosas quoque feminas, et praeclarae indolis fama subnixas, in quarum mentibus sacrae lectionis instantia sobrium sapientiae domicilium collocavit, propriae disputationis transmittere documenta.
25 Quis non optet, et ambiat eximio Syncletices, sacrae virginis et ministrae, placere iudicio? quae superbi sanguinis nobilitatem sic humilitate provexit ad gloriam, ut in coelestis patriae senatu fieri mereatur allecta.
26 Vere dignum, in quo Dominus habitet, templum, ieiuniis castigatum, orationibus refectum, puritate mundissimum.
27 Scripturas etiam ecclesiastici dogmatis ita sitiens epotavit, ut, nisi sexus licentia defuisset, posset etiam edocere, licet in membris feminei corporis animus sit virilis.
28 De quotidianae vero misericordiae dispensatione reticeo, quam sic exercet; ut sileat; sic largitur, ut lateat.
29 Indicat tamen eius habitus pauper, ubi census proficiat dives.
30 Et ut magnitudo tantae prudentiae, gemina resplendens lampade, plus luceret, habet germanam nomine, meritoque Perpetuam, annis imparem, factis aequalem, aevo teneram, probitate grandaevam, quae, dum nominis sui dignitate pascitur, sic vivit, ut nequeat amittere, quod vocatur.
31 Illustris maritali potentia, illustrior religione divina, proximam virginitati continet palmam, in coniugii foedere manens pudica.
32 Caetera, praeter conspicuos, utpote nuptae convenientes ornatus, quae iam de sorore diximus, in huius quoque moribus invenimus.
33 Ad haec ego congrua rursus ita responsione perfungar: Ne, quaeso, domine, mi pater, quem diligere te profiteris, abiicias: quem fovere assoles, invidiose deterreas.
34 Nullum siquidem ex his omnibus vito, de nullius meritis, aut instructione diffido; sed in te cunctos aspicio.
35 Quosdam collationibus assiduae disputationis ad meliora vexisti: quosdam placidae maturitate doctrinae, desiderio sanctae conversationis implesti: quibusdam exemplum factus es ad salutem: alios intra septa gregis tui oves fecisti: alios enutristi; omnia omnibus factus es, ut omnes salvos efficeres.
36 Cesset, obsecro, plurimorum iactura verborum; cessent deinceps longae excusationis ambages, nec pigeat te post tanti gurgitis emensa discrimina adhuc fluctuanti paginae auctoritatis tuae anchoram commodare.
37 Quatuor ergo MIRABILIUM DIVINORUM libellos, quos ex pluribus pauca complexus usque ad passionem, et resurrectionem, ascensionemque Domini nostri Iesu Christi, quatuor evangelistarum dicta congregans ordinavi, contra omnes aemulos tuae defensioni commendo.
38 Huic autem operi, favente Domino, PASCHALIS CARMINIS nomen imposui, quia PASCHA nostrum immolatus est Christus: cui honor, et gloria, cum Patre, et Spiritu sancto, per omnia saecula saeculorum.
39 Amen.
Sedulius HOME



>>> Sedulius, Carmen Paschale Dedicatio ad Macedonium, Dedicatio operis Paschalis AD MACEDONIUM. Sancto ac beatissimo patri Macedonio presbytero Sedulius in Christo salutem.
monumenta.ch > Sedulius > Dedicatio Carminis Paschalis AD MACEDONIUM.

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik