Sedulius, Carmen Paschale, Liber III
| 1 | Primus suae Dominus thalamis dignatus adesse |
| 2 | Virtutis documenta dedit convivaque praesens |
| 3 | Pascere, non pasci veniens, mirabile! fusas |
| 4 | In vinum convertit aquas: amittere gaudent |
| 5 | Pallorem latices, mutavit laeta saporem |
| 6 | Unda suum largita merum, mensasque per omnes |
| 7 | Dulcia non nato rubuerunt pocula musto. |
| 8 | Implecit sex ergo lacus hoc nectare Christus: |
| 9 | Quippe ferax qui vitis erat virtute colona |
| 10 | Omnia fructificans, cuius sub tegmine blando |
| 11 | Mitis inocciduas enutrit pampinus uvas. |
| 12 | Post regulus nato quidam moriente rogabat |
| 13 | Flebilis et supplex Dominum, quo viseret aegrum |
| 14 | Febre laborantem puerum trepidamque vetaret |
| 15 | Labi animam de sede sua. tunc larga potestas, |
| 16 | Credenti quae nulla negat nec dona retardat, |
| 17 | Velocem comitata fidem, sermone salutem |
| 18 | Concedens facili: vivit iam filius, inquit, |
| 19 | Perge, tuus. quantum imperii fert iussio Christi! |
| 20 | Non dixit 'victurus erit' sed 'iam quia vivit' |
| 21 | More Dei, qui cuncta prius quam nata videndo |
| 22 | Praeteritum cernit quidquid vult esse futurum. |
| 23 | Inde salutiferis incedens gressibus urbes, |
| 24 | Oppida, rura, casas, vicos, castella peragrans, |
| 25 | Omnia depulsis sanabat corpora morbis. |
| 26 | Ecce autem mediae clamans ex agmine turbae |
| 27 | Leprosus poscebat opem variosque per artus |
| 28 | Plus candore miser: si vis, Domine, inquit, ab istis |
| 29 | Me maculis mundare, potes. 'volo' Christus ut inquit, |
| 30 | Confestim redit una cutis proprioque decore |
| 31 | Laeta peregrinam mutarunt membra figuram, |
| 32 | Inque suo magis est vix agnitus ille colore. |
| 33 | Forte Petri validae torrebat lampadis aestu |
| 34 | Febris anhela socrum, dubioque in funere pendens |
| 35 | Saucia sub gelidis ardebat vita periclis, |
| 36 | Inmensusque calor frigus letale coquebat. |
| 37 | At posquam fessos Domini manus adtigit artus, |
| 38 | Igneus ardor abiit, totisque extincta medullis |
| 39 | Fonte latentis aquae cecidit violentia flammae. |
| 40 | Quin etiam rabidas nigrorum depulit iras |
| 41 | Spirituum, ne flatus atrox laceraret iniqua |
| 42 | Peste homines operisque Dei vexaret honorem, |
| 43 | Quem norat non esse Dei; passimque catervas |
| 44 | Ut pius innumeras pulso languore saluti |
| 45 | Reddidit et varia populos a clade levavit. |
| 46 | Inde marina petens arentes gressibus algas |
| 47 | Pressit, et exiguae conscendens robora cumbae |
| 48 | Aequoreas intravit aquas; Dominumque sequentes |
| 49 | Discipuli placido librabant carbasa ponto. |
| 50 | Iam procul a terris fuerat ratis actaque flabris |
| 51 | Sulcabat medium puppis secura profundum, |
| 52 | Cum subito fera surgit hiems pelagusque procellis |
| 53 | Vertitur et trepidam quatiunt vada salsa carinam. |
| 54 | Perculerat formido animos, seseque putabant |
| 55 | Naufraga litoreis iam tendere brachia saxis. |
| 56 | Ipse autem placidum carpebat pectore somnum, |
| 57 | Maiestate vigil, quia non dormitat in aevum, |
| 58 | Qui regit Israhel neque prorsus dormiet umquam. |
| 59 | Ergo ubi pulsa quies cunctis lacrimantibus una |
| 60 | Voce simul 'miserere citus, miserere, perimus, |
| 61 | Auxilio succurre pio', nil vota moratus, |
| 62 | Exurgens Dominus validis mitescere ventis |
| 63 | Imperat et dicto citius tumida aequora placat. |
| 64 | Non erat illa feri pugnax audacia ponti, |
| 65 | In Dominum tumidas quae surgere cogeret undas, |
| 66 | Nec metuenda truces agitabant flamina vires: |
| 67 | Sed laetum exiliens Christo mare conpulit imum |
| 68 | Obsequio fervere fretum, rapidoque volatu |
| 69 | Moverunt avidas ventorum gaudia pinnas. |
| 70 | Interea placido transvectus marmore puppem |
| 71 | Liquerat et medios lustrabat passibus agros, |
| 72 | Cum procul e tumulis gemino stridore ruentes |
| 73 | Prosiluere viri, quos non mala daemone pauco |
| 74 | Sed legio vexabat atrox, nexuque cruento |
| 75 | Saeva catenatis gestantes vincla lacertis |
| 76 | Angebat quoque poena duplex. heu dura furoris |
| 77 | Condicio! qui vim patitur magis ille ligatur. |
| 78 | Tunc Domini praecepta tremens exire iubentis, |
| 79 | Spiritus infelix hominem non audet adire, |
| 80 | Effigiem reddit quam Christum cernit habere: |
| 81 | Sed pecus, inmunda gaudens lue, semper amicum |
| 82 | Sordibus atque olido consuetum vivere caeno |
| 83 | Pro meritis petiere suis tristesque phalanges |
| 84 | Porcinum tenuere gregem: niger, hispidus, horrens |
| 85 | Talem quippe domum dignus fuit hospes habere. |
| 86 | Hinc alias Dominus pelago dilatus in oras, |
| 87 | Intravit natale solum, quo corpore nasci |
| 88 | Se voluit patriamque sibi pater ipse dicavit. |
| 89 | Ecce aderant vivum portantes iamque cadaver |
| 90 | Bis bina cervice viri lectoque cubantem |
| 91 | Vix hominem, cui vita manens sine corporis usu |
| 92 | Mortis imago fuit, resolutaque membra iacebant |
| 93 | Officiis deserta suis, fluxosque per artus |
| 94 | Languida dimissis pendebant vincula nervis. |
| 95 | Hunc ubi virtutum Dominus conspexit egentem |
| 96 | Robore, peccatis primum mundavit ademptis, |
| 97 | Quae generant augmenta malis miseroque iacenti: |
| 98 | Surge, ait, et proprium scapulis adtolle grabatum, |
| 99 | Inque tuam discede domum. nil iussa moratus, |
| 100 | Cui fuerat concessa salus, vestigia linquens |
| 101 | Tandem aliena suis laetatur vadere plantis |
| 102 | Vectoremque suum grata mercede revexit. |
| 103 | Principis interea synagogae filia clauso |
| 104 | Functa die superas moriens amiserat auras. |
| 105 | At genitor, cui finis edax spem prolis adultae |
| 106 | Sustulerat, sanctos Domini lacrimansque gemensque |
| 107 | Conruit ante pedes, vix verba precantia fari |
| 108 | Singultu quatiente valens, 'miserere parentis |
| 109 | Orbati, miserere senis, modo filia' dicens |
| 110 | 'Unica virgineis nec adhuc matura sub annis |
| 111 | Occidit et misero patris mihi nomen ademit. |
| 112 | Adfer opem lapsamque animam per membra refunde, |
| 113 | Qui totum praestare potes.' haec inquit: et auctor |
| 114 | Lucis ad extinctae pergebat funera gressum |
| 115 | Vix populo stipante movens, permixtaque turbis |
| 116 | Ibat inundantem mulier perpessa cruorem, |
| 117 | Quae magnas tenuarat opes, ut sanior esset, |
| 118 | Exhaustaque domu nec proficiente medella |
| 119 | Perdiderat proprium pariter cum sanguine censum. |
| 120 | Ast ubi credentis iam sano in pectore coepit |
| 121 | Dives adesse fides, mediis inmersa catervis |
| 122 | Nititur aversi vel filum tangere Christi. |
| 123 | Posteriusque latens subitam furata salutem |
| 124 | Extrema de veste rapit siccisque fluentis |
| 125 | Damnavit patulas audax fiducia venas. |
| 126 | Senserat ista Deus, cuius de fonte cucurrit |
| 127 | Quod virtus secreta dedit, furtumque fidele |
| 128 | Laudat et egregiae tribuit sua vota rapinae. |
| 129 | Ventum erat ad maesti lugentia culmina tecti |
| 130 | Deflentemque domum, moriens ubi virgo iacebat |
| 131 | Extremum sortita diem, trepidusque tumultus |
| 132 | Omnia lamentis ululans implebat amaris, |
| 133 | Funereosque modos cantu lacrimante gemebant |
| 134 | Tibicines, plangorque frequens confuderat aedes. |
| 135 | Ponite sollicita conceptos mente dolores, |
| 136 | Hic sopor est, Salvator ait, nec funus adesse |
| 137 | Credite, nec somno positam lugete puellam. |
| 138 | Dixerat et gelida constrictum morte cadaver |
| 139 | Spiritus igne fovet, verboque inmobile corpus |
| 140 | Suscitat atque semel genitam bis vivere praestat. |
| 141 | Obstipuere animis, inopinaque vota parentes |
| 142 | Aspiciunt versisque modis per gaudia plangunt. |
| 143 | Inde pedem referens duo conspicit ecce sequentes |
| 144 | Caecatos clamare viros: fili inclite David, |
| 145 | Decute nocturnas extinctis vultibus umbras |
| 146 | Et clarum largire diem. quam credere tutum, |
| 147 | Quam sanum est cognosse Deum! iam corde videbant |
| 148 | Qui lucis sensere viam; tunc caeca precantum |
| 149 | Lumina defuso ceu torpens ignis olivo |
| 150 | Sub Domini micuere manu, tactuque sereno |
| 151 | Instaurata suis radiarunt ora lucernis. |
| 152 | His ita dimissis alius producitur aeger, |
| 153 | Multiplici languore miser, qui voce relictus, |
| 154 | Auditu vacuus, solo per inania membra |
| 155 | Daemone plenus erat. hunc protinus ordine sacro |
| 156 | Curavit versis Deus in contraria causis, |
| 157 | Daemonio vacuans, auditu et voce reformans. |
| 158 | Nec minus interea proprios iubet omnia posse |
| 159 | Discipulos totisque simul virtutibus implens: |
| 160 | Ite, ait, et tristes morborum excludite pestes, |
| 161 | Sed domus Israhel (quia necdum nomine gentes |
| 162 | Auxerat hoc omnes), caelorum dicite regnum, |
| 163 | Daemoniis auferte locum, depellite lepram |
| 164 | Functaque subductae revocate cadavera vitae: |
| 165 | Sumpsistis gratis, cunctis inpendite gratis. |
| 166 | Ac velut hoc dicens: ego vobis quippe ministris |
| 167 | Servandos conmitto greges, ego denique pastor |
| 168 | Sum bonus et proprios ad victum largior agros: |
| 169 | Nemo meis ovibus quae sunt mea pascua vendat. |
| 170 | Haec in apostolicas ideo prius edidit aures |
| 171 | Omnipotens, ut ab his iam sese auctore magistris |
| 172 | In reliquum doctrina fluens decurreret aevum: |
| 173 | Qualiter ex uno paradisi fonte leguntur |
| 174 | Quatuor ingentes procedere cursibus amnes, |
| 175 | Ex quibus in totum sparguntur flumina mundum. |
| 176 | <Quisquis enim deitatis opus, quod non habet ex se |
| 177 | Sed Domino tradente gerit, sub nomine puro |
| 178 | Suscipiet, puro dispenset munere, possit |
| 179 | Ut dispensator non ut mercator haberi |
| 180 | Davidisque modis vitam cantare futuram: |
| 181 | Intrabo in Domini requiem, quia nescio mercem.> |
| 182 | Exin conspicuam synagogae ingressus in aulam, |
| 183 | Aspicit invalidum, dimenso corpore mancum, |
| 184 | Seminecem membris, non totum vivere, cuius |
| 185 | Arida torpentem damnarat dextera partem; |
| 186 | Imperioque medens gelidam recalescere palmam |
| 187 | Praecepit et reduci divino more saluti, |
| 188 | Sicut semper agit, nil tollit et omnia reddit. |
| 189 | En iterum veteres instaurans lubricus artes |
| 190 | Ille chelydrus adest, nigri qui felle veneni |
| 191 | Lividus humano gaudet pinguescere tabo, |
| 192 | Quodque per alternos totiens disperserat aegros |
| 193 | Viros in unius progressus viscera fudit: |
| 194 | Cui vocem lumenque tulit, triplicique furore |
| 195 | Saucia membra tenens mutum quatiebat et orbum. |
| 196 | Tunc Dominus mundi, lux nostra et sermo parentis, |
| 197 | Sordibus exclusis oculos atque ora novavit: |
| 198 | Verbaque per verbum, per lumen lumina surgunt. |
| 199 | Venerat et mulier morbo contracta vetusto |
| 200 | Non senio, tremebunda, gemens, incurva, caducis |
| 201 | Vultibus et solam dispectans cernua terram. |
| 202 | Quae Domino miserante iuges post octo decemque |
| 203 | Membra levat messes, caelumque ac sidera tandem |
| 204 | Cernit et ardentem solis reminiscitur orbem, |
| 205 | Totum erecta videns: quia quos malus opprimit hostis |
| 206 | Ima petunt, quos Christus alit sine labe resurgunt. |
| 207 | Cumque dehinc populum sese in deserta secutum |
| 208 | Ut typicus Moyses verusque propheta videret |
| 209 | Antiquam sentire famem, maioribus actis |
| 210 | Antiquam monstravit opem. tunc alite multa |
| 211 | Carnis opima dedit, geminis modo piscibus auxit; |
| 212 | Sufficiens tunc manna pluit, modo panibus amplum |
| 213 | Quinque dedit victum per milia quinque virorum. |
| 214 | Cetera turba latet, numero nec clauditur ullo |
| 215 | Maxima parvorum legio vel maxima matrum. |
| 216 | Quodque magis stupeas, cophinos ablata replerunt |
| 217 | Fragmina bis senos, populisque vorantibus aucta |
| 218 | Quae redit a cunctis non est data copia mensis. |
| 219 | Iamque senescentem calidi sub caerula ponti |
| 220 | Oceano rapiente diem, cum pallor adesset |
| 221 | Noctis et astriferas induceret hesperus umbras, |
| 222 | Discipuli solo terris residente magistro |
| 223 | Undosum petiere salum, fluctuque tumenti |
| 224 | Torva laborantem iactabant aequora puppem; |
| 225 | Adversus nam flatus erat. tunc noctis opacae |
| 226 | Tempore calcatas Dominus superambulat undas |
| 227 | Et vasti premit arva freti, glaucisque fluentis |
| 228 | Circumfusa sacras lambebant marmora plantas. |
| 229 | Miratur stupefacta cohors sub calle pedestri |
| 230 | Navigeras patuisse vias: at Petrus amicam |
| 231 | Doctus habere fidem Christumque agnoscere semper |
| 232 | In medias discendit aquas, quem dextra levavit |
| 233 | Labentem Domini, nil tanto in gurgite passum: |
| 234 | Cui portus fuit ille manus, pelagique viator |
| 235 | Libera per vitreos movit vestigia campos. |
| 236 | Genesar inde soli Domino veniente coloni |
| 237 | Infirmos traxere suos, ut fimbria saltim |
| 238 | Vix adtacta Dei morbis mederetur acerbis: |
| 239 | Et quotquot tetigere iugem sensere salutem. |
| 240 | Quam pretiosa fuit quae numquam vendita vestis, |
| 241 | Ipsa omnes modici redimebat munere fili! |
| 242 | Hinc Tyrias partes Sidoniaque arva petentem |
| 243 | Anxia pro natae vitio, quam spiritus atris |
| 244 | Vexabat stimulis, mulier Chananaea rogabat, |
| 245 | Se canibus confessa parem, qui more sagaci |
| 246 | Semper odoratae recubant ad limina mensae, |
| 247 | Adsueti refluas dominorum lambere micas. |
| 248 | Vox humilis, sed celsa fides, quae sospite nata |
| 249 | De cane fecit ovem gentisque in sentibus ortam |
| 250 | Conpulit Hebraei de gramine vescier agri. |
| 251 | Alta dehinc subiens montis iuga plebe sequente |
| 252 | Milia caecorum, claudorum milia passim |
| 253 | Leprososque simul populos surdasque catervas |
| 254 | Invalidasque manus et quidquid debile vulgi |
| 255 | Venerat, in priscum conponit motibus usum |
| 256 | Et revocata suis adtempterat organa nervis. |
| 257 | Dumque medens aegrum refovet virtute tumultum, |
| 258 | Tertia lux aderat, sterilique in cespite nullum |
| 259 | Contigerat plebs tanta cibum, nimiosque labores |
| 260 | Nutribat geminanda fames si saucia callem |
| 261 | Turba per ingentem dapibus ieiuna rediret. |
| 262 | Qua flexus pietate Deus, qui semper egentum |
| 263 | Panis adest victumque locis sine frugibus infert, |
| 264 | Pisciculis paucis et septem panibus agmen |
| 265 | Pavit inorme virum, praeterque infirma secundi |
| 266 | Sexus et aetatis saturavit quattuor illic |
| 267 | Milia vescentum. plus ut mireris, et auctas |
| 268 | Disce fuisse dapes, epulas nutrivit edendo |
| 269 | Vulgus, et adtritae creverunt morsibus escae. |
| 270 | Reliquiasque suas, sportarum culmina septem, |
| 271 | Expavit fugitiva fames, ubi fragmine sumpto |
| 272 | Vidit abundantem modico de semine messem. |
| 273 | Nec tamen humano quamvis in corpore Christum, |
| 274 | Matris ab occasu mortalia membra gerentem, |
| 275 | Clam fuit esse Deum, quia non absconditur umquam |
| 276 | Urbs in monte sedens, modio nec subditur ardens |
| 277 | Lychnus, anhelantem sed spargens altius ignem |
| 278 | Cunctis lumen agit: radians nam testibus amplo |
| 279 | Discipulis fulgore tribus velut igneus ardor |
| 280 | Solis, in aetheriam versus splendore figuram, |
| 281 | Vicerat ore diem, vestemque tuentibus ipsam |
| 282 | Candida forma nivis Domini de tegmine fulsit. |
| 283 | O meritum sublime trium, quibus illa videre |
| 284 | Contigit in mundo quae non sunt credita mundo! |
| 285 | Quid quod et Heliam et clarum videre Moysen? |
| 286 | Ignotos oculis viderunt lumine cordis, |
| 287 | Ut maior sit nostra fides: hunc esse per orbem |
| 288 | Principium ac finem, hunc [alpha] viderier, hunc [omega]. |
| 289 | Quem medium tales circumfulsere prophetae, |
| 290 | Alter adhuc vivens, alter stans limite vitae. |
| 291 | Sidereoque sono 'meus est hic Filius' aiens |
| 292 | Ostendit verbo genitum vox patria Christum. |
| 293 | Posquam corporeos virtus regressa per artus |
| 294 | Texit adoratam carnis velamine formam, |
| 295 | Seque palam Dominus populis dedit: ecce repente |
| 296 | Vir humilis maesto deiectus lumina vultu |
| 297 | Procedit supplexque manus et brachia tendit |
| 298 | Inploratque gemens: unus mihi filius, unus |
| 299 | Est, Domine; horrenda lacerat quem spiritus ira |
| 300 | Nec linquit, nisi mergat aquis aut ignibus atris |
| 301 | Opprimat, atque animam dubia sub morte fatigat. |
| 302 | Hunc, precor, expulso miseratus utrumque furore |
| 303 | Redde mihi vel redde sibi, ne caeca potestas |
| 304 | Expellat trepidam subtracto lumine vitam. |
| 305 | Dixerat et genua amplectens genibusque volutans |
| 306 | Haerebat; Dominusque pio iam pectore votis |
| 307 | Adnuerat. tunc praedo furens ac noxius hostis, |
| 308 | Cui possessa diu est alieni fabrica iuris, |
| 309 | Pervasa migrare domo conpulsus, in iram |
| 310 | Tollitur accensam correptaque carpere membra |
| 311 | Nititur et frustra Domino prohibente laborans |
| 312 | Fugit in obscuras puero vivente tenebras. |
| 313 | Rex etiam solus regum et Dominus dominantum |
| 314 | Non dedignatus Petro piscante tributum |
| 315 | Solvere Caesareum, medii de gurgite ponti |
| 316 | Hamum ferre iubet gerolum didragmatis aurei. |
| 317 | Incola mox pelagi pendentia fila momordit, |
| 318 | Iussa tributa ferens, graviorque onerante metallo |
| 319 | Vilis honor piscis pretio maiore pependit. |
| 320 | Discipulisque suis se percontantibus, aulae |
| 321 | Caelestis regni quis possit maior haberi: |
| 322 | Ut Deus et doctor mirabilis: omnibus, inquit, |
| 323 | Celsior est humilis cunctisque potentior ibit |
| 324 | Qui cunctis subiectus erit seseque minorem |
| 325 | Dimissa cervice feret, velut iste videtur |
| 326 | Parvulus (et monstrat puerum consistere parvum); |
| 327 | Scilicet ingenium teneri sectemur ut aevi |
| 328 | Non annis, sed mente iubet, quia mollior aetas |
| 329 | Nil pompae mundalis amat, non ambit honorem, |
| 330 | Nec resupina tumet: sic purae semita vitae |
| 331 | Quantum prona solo, tantum fit proxima caelo. |
| 332 | Mens etenim vergens altum petit altaque vergit, |
| 333 | Inferiorque gradus quo vult discendere surgit. |
| 334 | Ecce humilem Dominus de stercore tollit egentem |
| 335 | Et facit egregios inter residere tyrannos: |
| 336 | At contra tumidum pugnaci mente rebellem |
| 337 | Praecipitem caelo sub tartara iussit abire. |
| 338 | Parva loquor si facta Dei per singula curram |
| 339 | Et speciale bonum, cum sit generale revolvam. |