Sedulius, Carmen Paschale, Liber II
| 1 | Expulerat primogenitum saevissimus anguis |
| 2 | Florigera de sede virum blandique saporis |
| 3 | Inlecebris letum misero portarat amarum. |
| 4 | Nec solus meritam praesumptor senserat iram |
| 5 | Mortali sub lege iacens, sed prorsus ab ipso |
| 6 | Humanum simul omne genus. heu, noxia coniux! |
| 7 | Noxia tu coniux magis an draco perfidus ille? |
| 8 | Perfidus ille draco, sed tu quoque noxia coniux. |
| 9 | Pro dolor! aeterni fuerant duo. crescere posquam |
| 10 | Coepit origo, perit clademque a semine sumpsit. |
| 11 | Quid numerosa dies, quid tempore proderat illo |
| 12 | Cernere nongentos ultra feliciter annos |
| 13 | Progeniemque senum decimam spectare nepotum |
| 14 | Iamque suum nescire genus: cum victa supremis |
| 15 | Cursibus extremae sors inreparabilis horae, |
| 16 | Sera licet, ventura foret longumque per aevum |
| 17 | Vita brevis nihil esse diu cum fine doloret? |
| 18 | Nec reducem spes ferret opem primique sepulchrum |
| 19 | Terrigenae caeca sorberet fauce nepotes, |
| 20 | Ni pius ille sator culpas ignoscere promptus, |
| 21 | Reddere difficilis, sua ne factura periret |
| 22 | Quaeque Deo similis vivens adstaret imago |
| 23 | Dissimilis de morte foret, veniale misertus |
| 24 | Instauret opus pomisque vetaret acerbis, |
| 25 | Quae mandere patres, natorum horrescere dentes |
| 26 | Donaretque suis semper placatus, ut unde |
| 27 | Culpa dedit mortem, pietas daret inde salutem, |
| 28 | Et velut e spinis mollis rosa surgit acutis |
| 29 | Nil quod laedat habens matremque obscurat honore: |
| 30 | Sic Evae de stirpe sacra veniente Maria |
| 31 | Virginis antiquae facinus nova virgo piaret: |
| 32 | Ut quoniam natura prior vitiata iacebat |
| 33 | Sub dicione necis, Christo nascente renasci |
| 34 | Possit homo et veteris maculam deponere carnis. |
| 35 | Haec ventura senes posquam dixere prophetae, |
| 36 | Angelus intactae cecinit properata Mariae: |
| 37 | Et dictum comitata fides, uterumque puellae |
| 38 | Sidereum mox implet onus, rerumque creator |
| 39 | Nascendi sub lege fuit. stupet innuba tensos |
| 40 | Virgo sinus gaudetque suum paritura parentem. |
| 41 | Iamque novem lapsis decimi de limine mensis |
| 42 | Fulgebat sacrata dies, cum virgine feta |
| 43 | Promissum conplevit opus 'verbum caro factum', |
| 44 | In nobis habitare volens. tunc maximus infans |
| 45 | Intemerata sui conservans viscera templi |
| 46 | Inlaesum vacuavit iter: pro virgine testis |
| 47 | Partus adest, clausa ingrediens et clausa relinquens. |
| 48 | Quae nova lux mundo, quae toto gratia caelo! |
| 49 | Quis fuit ille nitor, Mariae cum Christus ab alvo |
| 50 | Processit splendore novo, velut ipse decoro |
| 51 | Sponsus ovans thalamo, 'forma speciosus' amoena |
| 52 | 'Prae filiis hominum', cuius radiante figura |
| 53 | Blandior in labiis diffusa est gratia pulchris. |
| 54 | O facilis pietas! ne nos servile teneret |
| 55 | Peccato dominante iugum, servilia summus |
| 56 | Membra tulit Dominus, primique ab origine mundi |
| 57 | Omnia qui propriis vestit nascentia donis |
| 58 | Obsitus exiguis habuit velamina pannis; |
| 59 | Quemque procellosi non mobilis unda profundi, |
| 60 | Terrarum non omne solum, spatiosaque lati |
| 61 | Non capit aula poli, puerili in corpore plenus |
| 62 | Mansit et angusto Deus in praesepe quievit. |
| 63 | Salve, sancta parens, enixa puerpera regem, |
| 64 | Qui caelum terramque tenet per saecula, cuius |
| 65 | Nomen et aeterno conplectens omnia gyro |
| 66 | Imperium sine fine manet; quae ventre beato |
| 67 | Gaudia matris habens cum virginitatis honore |
| 68 | Nec primam similem visa es nec habere sequentem: |
| 69 | Sola sine exemplo placuisti femina Christo. |
| 70 | Tunc prius ignaris pastoribus ille creatus |
| 71 | Enituit, quia pastor erat, gregibusque refulsit |
| 72 | Agnus et angelicus cecinit miracula coetus. |
| 73 | Talia Bethleis dum signa geruntur in oris, |
| 74 | Eoi venere magi saevumque tyrannum |
| 75 | Grandia sollicitis perturbant nuntia dictis: |
| 76 | Iudaicis nuper populis orientis ab axe |
| 77 | Progenitum fulsisse ducem, hoc caelitus astra, |
| 78 | Hoc stellam radiare novam. ferus arbiter aulae |
| 79 | Aestuat Hebreae ratus hunc succedere posse |
| 80 | Mox sibimet, qui primus erat: tunc fronte serena |
| 81 | Nubila mentis alens clam mandat ubique requiri |
| 82 | Sicut adorandum, quem tractat fraude necandum. |
| 83 | Quid furis, Herodes! Christum sermone fateris, |
| 84 | Et sensu iugulare cupis, legemque legendo |
| 85 | Neglegis et regi regum tua regna minaris. |
| 86 | Ne tamen insano careant tua nomina facto, |
| 87 | Patrandum sub honore crucis (sed crimine gentis) |
| 88 | Herodes alius quod tu molire videbit. |
| 89 | Ergo alacres summo servantes lumina caelo |
| 90 | Fixa magi sidusque micans regale secuti |
| 91 | Optatam tenuere viam, quae lege futura |
| 92 | Duxit adorantes sacra ad cunabula gentes. |
| 93 | Thensaurisque simul pro religione solutis, |
| 94 | Ipsae etiam ut possint species ostendere Christum, |
| 95 | Aurea nascenti fuderunt munera regi, |
| 96 | Tura dedere Deo, myrram tribuere sepulchro. |
| 97 | Cur tria dona tamen? quoniam spes maxima vitae est |
| 98 | Hunc numerum confessa fides, et tempora summus |
| 99 | Cernens cuncta Deus, praesentia, prisca, futura, |
| 100 | Semper adest semperque fuit semperque manebit |
| 101 | In triplici virtute sui. Tunc caelitus illi |
| 102 | Per somnum moniti contemnere iussa tyranni |
| 103 | Per loca mutati gradientes devia callis |
| 104 | In patriam rediere suam. Sic nos quoque sanctam |
| 105 | Si cupimus patriam tandem contingere, posquam |
| 106 | Venimus ad Christum, iam non repetamus iniquum. |
| 107 | Ergo ubi delusum se conperit, impius iram |
| 108 | Rex aperit (si iure queat rex ille vocari, |
| 109 | Qui pietate caret, propriam qui non tegit iram) |
| 110 | Ereptumque gemens facinus sibi, ceu leo frendens, |
| 111 | Cuius ab ore tener subito cum labitur agnus, |
| 112 | In totum movet arma gregem manditque trahitque |
| 113 | Molle pecus trepidaeque vocant sua pignera fetae |
| 114 | Nequiquam et vacuas implent balatibus auras |
| 115 | Haut secus Herodes Christo stimulatus adempto |
| 116 | Sternere conlisas paruorum strage catervas |
| 117 | Inmerito non cessat atrox. quo crimine simplex |
| 118 | Turba perit? cur qui vixdum potuere creari |
| 119 | Iam meruere mori? furor est in rege cruento, |
| 120 | Non ratio; primosque necans vagitus et audens |
| 121 | Innumerum patrare nefas puerilia mactat |
| 122 | Milia plangoremque dedit tot matribus unum. |
| 123 | Haec laceros crines nudato vertice rupit, |
| 124 | Illa genas secuit, nudum ferit altera pugnis |
| 125 | Pectus et infelix mater (nec iam modo mater) |
| 126 | Orba super gelidum frustra premit ubera natum. |
| 127 | Quis tibi tunc, lanio, cernenti talia sensus? |
| 128 | Quosque dabas fremitus, cum vulnera fervere late |
| 129 | Prospiceres arce ex summa vastumque videres |
| 130 | Misceri ante oculos tantis plangoribus aequor? |
| 131 | Extinctisque tamen quamvis infantibus absens |
| 132 | Praesens Christus erat, qui sancta pericula semper |
| 133 | Suscipit et poenas alieno in corpore sentit. |
| 134 | Ast ubi bis senos aetatis contigit annos, |
| 135 | Hoc spatium de carne trahens, aevique meatus |
| 136 | Humana pro parte tulit, senioribus esse |
| 137 | Corde videbatur senior legisque magistros |
| 138 | Inter ut emeritus residebat iure magister. |
| 139 | Nec mora (quas etenim volitans per tempora mundus |
| 140 | Novit habere moras?) usus maiore iuventa, |
| 141 | Sex quasi lustra gerens placidam Iordanis ad undam |
| 142 | Venit ut acciperet hoc, quod dare venerat ipse. |
| 143 | Hunc Baptista potens ut vidit ab amne Iohannes, |
| 144 | Quem matris dum ventre latet nondumque creatus |
| 145 | Senserat obstruso iam tunc sermone prophetes |
| 146 | Ut muto genitore fluens, cui munera linguae |
| 147 | Post noni taciturna diu spiramina mensis |
| 148 | Parto redduntur nato, mox praedicat: agnus |
| 149 | Ecce Dei veniens peccatum tollere mundi. |
| 150 | Tollere cum dicit, quod non habet, hoc mihi tollit: |
| 151 | Non mala ut ipse gerat, sed ut ipse nocentia perdat. |
| 152 | Qualiter in medias cum lux praeclara tenebras |
| 153 | Funditur et proprium non obfuscata serenum |
| 154 | Decutit expulsas inlaesis vultibus umbras, |
| 155 | Sic delicta fugans Salvator nostra gerendo |
| 156 | Tersit et adactu procul evanescere iussit. |
| 157 | Tunc vada torrentum simplex ingressus aquarum, |
| 158 | In se cuncta lavat nostrae contagia vitae |
| 159 | Ipse nihil quod perdat habens, sanctoque liquentes |
| 160 | Corpore mundavit latices famamque beavit |
| 161 | Gurgitis et propriis sacravit flumina membris. |
| 162 | Senserunt elementa Deum, mare fugit, et ipse |
| 163 | Iordanis refluas cursum convertit in undas. |
| 164 | Namque propheta canens: quidnam est, mare, quod fugis, inquit |
| 165 | Et tu, Iordanis, retro quia subtrahis amnem? |
| 166 | Ergo ubi flumineum post mystica dona lavacrum |
| 167 | Egrediens siccas Dominus calcavit harenas, |
| 168 | Confestim patuere poli, sanctusque columbae |
| 169 | Spiritus in specie Christum vestivit honore |
| 170 | Mansuetumque docet multumque incedere mitem |
| 171 | Per volucrem quae felle caret, Natoque vocato |
| 172 | Voce Patris triplici Deus ex ratione probatur, |
| 173 | Quod Pater et Natus, quod Spiritus est ibi sanctus, |
| 174 | Quo manet indignus qui non numeraverit unum. |
| 175 | Inde quater denis iam noctibus atque diebus |
| 176 | Ieiunum dapibus, sacro Spiramine plenum |
| 177 | Insidiis temptator adit doctusque per artem |
| 178 | Fallaces offerre dapes: si filius, inquit, |
| 179 | Cerneris esse Dei, dic ut lapis iste repente |
| 180 | In panis vertatur opem, miracula tamquam |
| 181 | Haec eadem non semper agat, qui saxea terrae |
| 182 | Viscera frugiferis animans fecundat aristis |
| 183 | Et panem de caute creat. Hac ergo repulsus |
| 184 | Voce prius hominem non solo vivere pane |
| 185 | Sed cuncto sermone Dei, labefactus et amens, |
| 186 | Altera vipereis instaurans arma venenis |
| 187 | Cum Domino montana petit cunctasque per orbem |
| 188 | Regnorum monstravit opes: haec omnia, dicens, |
| 189 | Me tribuente feres, si me prostratus adores, |
| 190 | Quantum perversus, tantum perversa locutus: |
| 191 | Scilicet ut fragilis regna adfectaret honoris |
| 192 | Qui populis aeterna parat, monstrumque nefandum |
| 193 | Pronus adoraret, cuius super aethera sedes, |
| 194 | Terra pedum locus est, quem nullus cernit et omnis |
| 195 | Laudat in excelsis submissa voce potestas. |
| 196 | Christus ad haec: tantum Dominum scriptura Deumque |
| 197 | Iussit adorari et soli famularier uni. |
| 198 | His quoque deficiens congressibus audet iniquus |
| 199 | Ter sese adtollens animo perstare superbo, |
| 200 | Terque volutus humo fragili confidere bello. |
| 201 | Tunc adsumpsit eum sanctam sceleratus in urbem, |
| 202 | Et statuens alti supra fastigia templi: |
| 203 | Si natum genitore Deo tete adseris, inquit, |
| 204 | Inpiger e summo dilapsus labere tecto. |
| 205 | Nam scriptura docet de te mandasse Tonantem, |
| 206 | Angelicis subvectus eas ut tutior ulnis, |
| 207 | Ad lapidem ne forte pedem conlidere possis. |
| 208 | O quam caeca gerit nigro sub pectore corda |
| 209 | Mens tenebris obscura suis! hunc ardua templi |
| 210 | Culmina et erectae quamvis fastigia pinnae |
| 211 | Credidit in praeceps horrescere, maxima summi |
| 212 | Curvavit qui membra poli caelosque per omnes |
| 213 | Vectus in extremae discendit humillima terrae, |
| 214 | Inferiora petens et non excelsa relinquens. |
| 215 | Dixerat, et validi confossus cuspide verbi, |
| 216 | Quod temptare suum Dominumque Deumque nequiret, |
| 217 | Victoris fugit ora gemens. tunc hoste repulso |
| 218 | Caelicolae adsistunt proceres coetusque micantes, |
| 219 | Angelici Christo famulantur rite ministri. |
| 220 | Protinus ergo viros ex piscatoribus aptos |
| 221 | Humanas piscari animas, quae lubrica mundi |
| 222 | Gaudia sectantes tamquam vaga caerula ponti |
| 223 | Caecaque praecipites tranant incerta profundi, |
| 224 | Discipulos iubet esse suos talesque supernae |
| 225 | Conciliat vitae, quos non ventosa loquendi |
| 226 | Gloria nec vana de nobilitate superbus |
| 227 | Sanguis alat sed fama tacens, humilique refulgens |
| 228 | Mente nitor caelo faciat de plebe propinquos. |
| 229 | Namque stulta potens elegit et infima mundi |
| 230 | Fortia confringens Deus et sapientia perdens. |
| 231 | Quin etiam celerem cupiens conferre salutem |
| 232 | Orandi praecepta dedit, iudexque benignus |
| 233 | Indulgenda peti breviter iubet, ut cito praestet, |
| 234 | Sic dicens: orate patrem, baptismate nostrum, |
| 235 | Iure suum; propriumque homini concessit honorem |
| 236 | Et quod solus habet cunctos permisit habere. |
| 237 | Qui dominum caeli patrem memoramus, in ipso |
| 238 | Iam fratres nos esse decet nec origine carnis |
| 239 | Germanum tractare odium, sed spiritus igne |
| 240 | Flagrantes abolere doli monumenta vetusti |
| 241 | Atque novum gestare hominem, ne forsan ab alto |
| 242 | Degenerent terrena Deo, cui nos duce Christo |
| 243 | Fecit adoptivos caelestis gratia natos. |
| 244 | Sanctificetur ubi Dominus, qui cuncta creando |
| 245 | Sanctificat, nisi corde pio, nisi pectore casto? |
| 246 | Ut mereamur eum nos sanctificare colendo, |
| 247 | Annuit, ipse prior, sicut benedicier idem |
| 248 | Se iubet a nobis, a quo benedicimur omnes. |
| 249 | Adveniat regnum iam iamque scilicet illud, |
| 250 | Morte vacans et fine carens, cui nulla per aevum |
| 251 | Tempora succedunt, quia nescit tempus habere |
| 252 | Continuus sine nocte dies: ubi principe Christo |
| 253 | Nobile perpetua caput amplectente corona |
| 254 | Victor opima ferens gaudebit praemia miles. |
| 255 | Hoc iugibus votis, hoc nocte dieque precemur, |
| 256 | Illius ut fiat caelo terraque voluntas, |
| 257 | Qui nusquam vult esse nefas hostemque nocentem |
| 258 | Utque polo sic pellat humo, ne corpora nostra |
| 259 | Tamquam vile solum saevus sibi vindicet hydrus; |
| 260 | Sed qui cuncta fovet plena pietate redundans |
| 261 | Omnipotens animas pariter conservet et artus: |
| 262 | Altera pars etenim caeli sumus, altera terrae. |
| 263 | Annonam fidei speramus pane diurno, |
| 264 | Ne mens nostra famem doctrinae sentiat umquam |
| 265 | A Christo ieiuna, suo qui corpore et ore |
| 266 | Nos saturat simul ipse manens verbumque cibusque. |
| 267 | Dulcia nam Domini nostris in faucibus haerent |
| 268 | Eloquia exuperantque favos atque omnia mella. |
| 269 | Debita laxari qui nobis cuncta rogamus, |
| 270 | Nos quoque laxemus; proprii nam cautio verbi |
| 271 | Spondentes manifesta tenet, gravisque soluti |
| 272 | Nectimur alterius si solvere vincla negemus: |
| 273 | Incipietque pius decies millena talenta |
| 274 | Dimittens Dominus, si nos adfligere propter |
| 275 | Denarios centum conservum senserit ullum, |
| 276 | Tradere confestim tortoribus, inque feroci |
| 277 | Carcere constricti non permittemur abire, |
| 278 | Donec cuncta brevem reddamus adusque quadrantem. |
| 279 | Non quia nos Dominus, lucis via, semita pacis, |
| 280 | In laqueos temptantis agat, sed cum mala nostra |
| 281 | Deserit, ire sinit. nam quisquis retia mundi |
| 282 | Deliciosa sequens luxus et gaudia blandae |
| 283 | Perditionis amat, Deus hunc, virtutis amator, |
| 284 | Linquit, et ingreditur qua se temptatio ducit. |
| 285 | Ab hac ergo pedem retro faciamus et artum |
| 286 | Corde petamus iter, tenuis qua semita monstrat |
| 287 | Ire per angustam regna ad caelestia portam. |
| 288 | Si cupimus vitare malum, debemus adire |
| 289 | Sectarique bonum: hic quia liberat, ille trucidat; |
| 290 | Hic alit, ille necat. nam quantum sidera terris, |
| 291 | Ignis aquis, lumen tenebris, concordia bellis, |
| 292 | Vita sepulturis, tantum bona longius absunt |
| 293 | Dissociata malis. dextrum quicumque necesse est |
| 294 | Aut laevum gradiatur iter. sed dextra bonorum |
| 295 | Semita conspicuos vocat in sua gaudia iustos |
| 296 | Inque tuos, patriarcha, sinus: at laeva malorum |
| 297 | Exercet poenas et ad impia tartara mittit. |
| 298 | Ergo agnis ovibusque Dei est haec sola voluntas |
| 299 | Et bona libertas: evadere torva cruenti |
| 300 | Ora lupi vitaque frui per pascua Christi. |