monumenta.ch > Salvianus Massiliensis > 1 > 8
Salvianus Massiliensis, Epistulae, EPISTULA VII. AD APRUM ET VERUM. <<<     >>> EPISTULA IX. AD SALONIUM.

Salvianus Massiliensis, Epistulae, EPISTULA VIII. AD EUCHERIUM.

1 [ Ita vetus codex monasterii Corbeiensis, in quo continentur Opera Eucherii Lugdunensis episcopi. Pithoeus edidit: Domino et dulci suo Eucherio episcopo Salvianus. Reliqua istius epistolae emendata sunt ad fidem eiusdem codicis Corbeiensis, qui nunc exstat Parisiis in bibliotheca Sancti Germani de Pratis.]Domino et dulcissimo Eucherio episcopo, Salvianus presbyter. Legi libros quos transmisisti, stylo breves, doctrina uberes, lectione expeditos, instructione perfectos, menti tuae ac pietati pares. Nec miror quod tam utile ac pulchrum opus ad institutionem potissimum sanctorum ac [ Salonii videlicet et Verani.] beatorum pignorum condidisti.
2 Cum enim eximium in eis templum Deo aedificaveris, doctrina novae eruditionis quasi summum aedificii tui culmen ornasti; et ut indoles sanctae aeque doctrina ac vita inlustrarentur, quos morali institutione formaveras, spiritali instructione decorasti. Superest ut Dominus Deus noster cuius dono admirandissimi iuvenes tales sunt, pares eos faciat libris tuis, id est, ut quidquid illi continent in mysterio, hoc uterque illorum habeat in sensu.
3 Et quia iam dispensatione divina atque iudicio etiam [ Non puto eos tum fuisse episcopos. Non diceret enim Salvianus eos coepisse esse magistros Ecclesiarum, sed dixisset iam esse magistros. Nam magistrorum Ecclesiae appellatio primum pertinet ad episcopos; sed tamen etiam ad alios, ut colligitur ex commonitorio Vincentii Lirinensis. Unde Iulianus Pomerius in lib. II de Vita contempl. cap. 2: Ea vera esse divinis testimoniis conabor ostendere; si prius pauca de laude verorum sacerdotum, qui sunt Ecclesiarum magistri, protulero. Primus igitur magisterii gradus, ut ego quidem arbitror, fuit in diaconis. Auctor enim est Philostorgius lib. III Hist. Eccles., cap. 17, Leontium Antiochiae episcopum factum, discipulum suum Aetium designasse ad ordinem diaconi, eique ut Ecclesiae dogmata in ecclesia doceret mandasse, hunc vero diaconatum equidem suscipere noluisse, docendi tamen munus admisisse. Idem libro IV, cap. 3, ait Eudoxium, qui Leontio successerat in episcopatu Antiocheno, Eunomium designasse ad diaconatum, ipsum vero non suscepisse ministerium priusquam accurate ad doctrinam pervenisset. Ex his duobus locis confici posse puto docendi munus, contra quam placuit viro docto affixum fuisse officio diaconi, saltem in Ecclesia Orientali. Nam quod ad Occidentalem pertinet, nihil adhuc certi compertum habeo. Sed cum antiquitas diaconos etiam constituerit in sacerdotio, colligi hinc non absurde potest maius aliquid fuisse illorum officium quam simplex ministerium, adeoque etiam docendi auctoritatem illis fuisse commissam non secus ac episcopo et presbytero, non tamen sine iussu episcopi.] magistri Ecclesiarum esse coeperunt; donec hoc benignissimi Dei pietas, ut doctrina illorum fructus sit Ecclesiarum et tuus, profectuque excellentissimo tam illum ornent a quo sunt geniti, quam eos quos ipsi sua institutione generaverint. Mihique hoc, etsi non inter omnia, certe vel post omnia misericors Deus tribuat, ut qui fuerunt [ Fuerat enim Salvianus, uti iam non semel observavimus, magister Salonii et Verani; ut docet ipse Salvianus, cum in hoc loco, tum etiam in epistola sequenti. Quod etiam testatur Eucherius in epistola ad Salonium quae praefigi solet quaestionibus veteris et novi Testamenti. Idem Gennadius de Salviano loquens: Magister episcoporum sanctorum Salonii et Verani.] discipuli quondam mei, sint nunc quotidie oratores mei. Vale, mi dominus et dulcis meus.
Salvianus Massiliensis HOME

bbbE0219.6r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik