Salvianus Massiliensis, Epistulae, EPISTULA VII. AD APRUM ET VERUM.
| 1 | Apro et Vero Salvianus. Officii sit, an impudentiae, quod prius ad vos scripsi quam a vobis ius scribendi acciperem, malo vestri esse iudicii quam assertionis meae; quia res dubia ac latens melius semper bonis interpretatoribus quam malis defensoribus creditur. Sed licet haec vere se ita habeant et a me ita esse ducantur, tamen si quid in veri opinione secundum intelligentiam meam sit, audiendum a me putatis, ego sic arbitror, si quando de officio deferendo parvis, ut ego sum, apud superiores, ut vos estis, sancta contentio est, melius eos facere si praeoccupent scripto patronos suos quam si ab iis praeoccupentur. Nam cum ipsa scribendi rescribendique assiduitas dandis vel maxime et reddendis obsequiis deferatur; multo necesse est humilius sit et obsequentius, dare quempiam operam ut officium prius deferat quam exspectare ut prius capiat: quia, iuxta id quod supra diximus, delatio officii fugere honorem, dissimulatio affectare videatur. |
| 2 | Congrue ergo et multis modis rationabiliter actum est, ut ego ad vos prius scriberem. Primum, quia turpiter ad honorem ambisse viderer inferior. Deinde, quod vos ab omni huiuscemodi opinionis nota ita morum vestrorum dignitas vindicat, ut pene quidquid a vobis fit, nihil non recte factum esse credatur. Postremo, quod etiam si hoc consilio vos ad me non scripsissetis, ut ego peccator et imbecillus prius deferrem officia quam sumerem; pio magis id vos consilio fecisse existimandum erat quam arroganti. |
| 3 | Cum enim totius ferme humilitatis et prope omnium officiorum palmam indepti sitis, non tam credi potera vos amico voluisse honorem negare quam onus noluisse imponere. Quamvis enim honestum et religiosum studium sit praeoccupare humilitate et vincere; tamen quando inter tales ut nos sumus, id est, inter summos atque infimum, huiuscemodi negotium est; abundantioris charitatis rem maior facit si minori cedat officio. |
| 4 | Haec, mi domini venerabiles, iuxta opiniunculam meam non tam praesumptione scientiae quam honore reverentiae vestrae scribenda ad vos putavi. Si aliud vos sentire ostenderitis, ego manum ad os meum ponam; et iuxta exemplum sancti Iob, qui post divinam vocem in comparationem loquentis Dei parvum se et imbecillum esse cognovit, terram me, ut sum, squalidam, et insincerum cicerem iudicabo, dicamque illud: Semel locutus sum: non adiiciam: Nec immerito: incidere enim in falsae opinionis errorem priusquam vera cognoscas, imperiti animi est et simplicis; perseverare vero in eo, postquam agnoveris, contumaciae. Valete. |