monumenta.ch > Salvianus Massiliensis > 6
Salvianus Massiliensis, Epistulae, EPISTULA V. AD CATTURAM. <<<     >>> EPISTULA VII. AD APRUM ET VERUM.

Salvianus Massiliensis, Epistulae, EPISTULA VI. AD LIMENIUM.

1 Limenio Salvianus in Domino salutem. Etsi scio honestas mentes probi affectus non oblivisci, ideo quia boni in bonis studiis quasi naturam quodammodo suam diligunt; tamen quia, quantum in nobis est, augere nos amorem bonorum amicorum officio nostro convenit, admonendum te charitatis olim a me coeptae, nuper a te auctae existimavi, ut legens epistulas meas, dum in me studium tui amoris videris, in te mei accenderes.
2 Dabit autem, non ambigo, Deus noster ut affectum Christianorum intercipiens, Christi ipse affectus fias. Vale in Domino.
Salvianus Massiliensis HOME

bbbE0219.4r

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik