Salvianus Massiliensis, Epistulae, EPISTULA V. AD CATTURAM.
| 1 | Catturae sorori Salvianus. Etsi docente Paulo apostolo quid conveniat nos orare nescimus [Rom. VIII, 26]; quo fit ut interdum quid velle aut gaudere oporteat nesciamus: tamen ego pro communi humani generis affectu (quo omnes admodum homines, pie magis quam sapienter, eos qui nobis curae sunt cupimus quam diutissime esse nobiscum) gaudeo quod post gravem diuturnumque morbum, spem etiam praesentis vitae indepta es, quae futurae semper habuisti. |
| 2 | Benedictus itaque Dominus Deus noster, qui semper spiritus tui custos, nunc praecipue etiam carnis fuit; et in te manens teque custodiens, manum suam ex interioribus tuis usque ad exteriora porrexit; nec solum sancta sanctorum, sed etiam vestibula templi sui et circumsepta servavit; protectionemque suam latius fundens, fecit salutem animae tuae usque ad salutem corporis pervenire. |
| 3 | Quamvis ego ne hanc quidem tibi quam pertulisti, terrestris vasculi infirmitatem obfuisse existimem, cuius fortitudo, ut scis, menti semper inimica est. Ut te iure nunc tanto fortiorem spiritu putem, quanto imbecillior carne esse coepisti. Caro enim, inquit Apostolus, concupiscit adversus spiritum, spiritus adversus carnem. Haec enim invicem sibi adversantur: ut non quae vullis, illa faciatis [Gal. V, 17]. Ergo si repugnante corpore quae volumus facere non possumus, infirmandum carne est ut optata faciamus. Et verum est. Imbecillitas enim carnis mentis vigorem exacuit; et affectis artubus, vires corporum in virtutes transferuntur animorum: ut mihi genus quoddam sanitatis esse videatur, hominem interdum non esse sanum. |
| 4 | Nulla enim admodum tum spiritui cum corpore, id est, nulla divinae indoli cum terreno hoste luctatio est. Non turpibus flammis medullae aestuant, non malesanam mentem latentia incentiva succendunt, non vagi sensus per varia oblectamenta lasciviunt; sed sola exsultat anima, laeta corpore affecto quasi adversario subiugato. Gaude ergo, alumna Christi; semper quidem simplicis et quietae, sed nunc magis defaecatae tuae mentis et liberae ostium aperi, et detrahe, ut legis, Spiritum sanctum [Psalm. CXVIII, 131]. Nunquam, ut puto, habitatore Deo dignior exstitisti: quanto imbecillior corpore, tanto purior sensu. |
| 5 | Vincentibus carnem tuam morbis mente vicisti. Felix si hanc semper corporis mortem in vitam spiritus conservaris. Exstinctis in te forsitan cunctis humanarum tentationum incentivis, habere quodammodo naturam animae etiam in carne coepisti. Ut mihi non solum magna Dei dispensatione, sed etiam magno munere, et ante aegrotasse et nunc convaluisse videaris. |
| 6 | Aegrotasti enim hactenus ad virtutem spiritus confirmandam, secura forsitan sanitatem nunc adipiscens iam carne superata; ut post hanc redditam corpori incolumitatem sine ulla animae infirmitate possideas, et ita caro valere incipiat ut iam tentatio non resurgat. Vale. |