monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 5 > 9 > 3 > 18 > 15 > 5 > 16 > 3
Salvianus Massiliensis, Epistulae, EPISTULA II. AD EUCHERIUM. <<<     >>> EPISTULA IV. AD SOCERUM ET SOCRUM.

Salvianus Massiliensis, Epistulae, EPISTULA III. AD AGRICIUM.

1 [ Antipolitano in secunda Narbonensi, haud procul Massilia, qui concilio Agathensi subscripsit anno 506. Neque enim assentior Rittershusio, qui epistolam illam putat scriptam fuisse ad Agroecium episcopum Senonensem, ad quem circa annum 673 scripsit Sidonius de electione episcopi Bituricensis. Et is ipse fortassis est Agroecius qui circa annum 458, nondum episcopus, mille solidos Ecclesiae Narbonensi obtulit, ut de pecunia sua iuvaret Rusticum sedis illius episcopum, qui Ecclesiam suam dudum exustam reaedificabat, ut constat ex veteri inscriptione Narbonensi quam alibi edidimus.] Agricio episcopo Salvianus. Si excusare inofliciositatem meam apud sanctimoniam tuam cupiam, magis accusandus sim, qui inexcusabilem me esse vel non agnoscam prae stoliditate, vel nolim prae superbia confiteri. Non excuso ergo: augmentum enim reatus est, innocentiam iactare post culpam. Quid igitur faciam, cui nec negandi delicti facultas suppetit, nec tuendi?
2 Negare enim manifesta non audeo, et excusare immodica non possum. Confugiendum mihi itaque ad divinarum est remedia litterarum, quae maximorum criminum.
Salvianus Massiliensis HOME

bbbE0219.4v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik