monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 5 > 9 > 3 > 18 > 15 > 5 > 16 > 3 > 13 > 17 > 11 > 12 > 10 > 14 > 2 > 2
Salvianus Massiliensis, Epistulae, EPISTULA I. <<<     >>> EPISTULA III. AD AGRICIUM.

Salvianus Massiliensis, Epistulae, EPISTULA II. AD EUCHERIUM.

1 [ Lugdunensi, viro per eas tempestates clarissimo, cuius filios Salonium et Veranum Salvianus in disciplina habuerat, uti dictum est supra. Ad eum rursum scribit Salvianus epistolam octavam.] Eucherio episcopo Salvianus. Ursicinus alumnus tuus salutationem tuam proxime ad me detulit: si non iussus, laudo sapientiam, licet non probem falsitatem: si iussus, miror quod mandare amoris officium quam scribere maluisti, hoc est per servum potius quam per te dare.
2 Arguo itaque hoc et emendari volo; si tamen negligentiae est, non superbiae. [ Stephanus Tornacensis epist. 61: Vivat in aliis illud vulgare proverbium: Honores mutant mores. Iordanus in epistola ad G. Priorem apud Duchesnium tom. IV, pag. 755: Nunc autem rogo ne sit veridicum de vobis illud vulgare proverbium: Honores mutant mores. Arnulphus Lexoviensis epist. 2: Creat enim cor novum et novos affectus novae conscientia dignitatis. Vide notas ad epistolam 109 Lupi Ferrariensis.]Pedissequa enim plerumque novi honoris est arrogantia: licet in te nec generalis vitii opinio admittenda sit, quia prope singularis est mens ac benignitas tua. Unde responderi a te antiquae existimationi meae etiam nunc iugiter cupio, ne si in quibusdam officiorum tuorum mos discrepavit, aliquid in te novis honoribus licuisse videatur.
Salvianus Massiliensis HOME


© 2006 - 2026 Monumenta Informatik