Salvianus Massiliensis, Epistulae, EPISTULA I.
| 1 | O amor, quid te appellem nescio, bonum an malum, dulcem an asperum, suavem an iniucundum. Ita enim utroque plenus es, ut utrumque esse videaris. Amari a nobis nostros, honestum est; laedi, acerbum. Et tamen hoc eiusdem est interdum animi, eiusdemque pietatis: cum specie dissentiat, ratione concordat. Amor quippe nos facit nostros amare: amor interdum cogit offendere. |
| 2 | Utrumque unum est; cum tamen aliud amoris habeat gratiam, aliud odii patiatur offensam. Quam grave hoc, quaeso, mi dilectissimi, aut quam acerbum est, ut causa odii amor esse cogatur! Quod quidem cum saepe aliis, tum etiam mihi accidisse nunc satis vereor; ut dum adolescentem hunc quem ad vos misi, tradere individuis meis cupio, uni studens, multis molestus sim, et amor eius offensa sit caeterorum: quanquam hi qui satis diligunt, non cito offendantur. |
| 3 | Sed ego insinuationem meam minus gratam fore quibusdam timens, etiam imminutionem gratiae offensam puto. Placere enim dilectis meis plurimum cupiens, molestiam illorum reatum meum credo; et nisi eis satis placuero, supplicium displicentis fero. Quanquam hoc metuendum in vobis omnino non sit; qui totum me in vos recipientes, etiam apud alios pro me timetis. Tantum enim abest ut displicere ego charitati ac sensui vestro possim, ut etiam illud mecum reformidetis ne ego quibusdam forte displiceam, mi dulcissimi ac dilectissimi mei. |
| 4 | Adolescens quem ad vos misi, Agrippinae cum suis captus est, quondam inter suos non parvi nominis, familia non obscurus, domo non despicabilis, et de quo aliquid fortasse amplius dicerem nisi propinquus meus esset. Hoc enim fit ut minus dicam, ne de me ipso dicere videar, de illo plura dicendo. |
| 5 | Matrem ergo is de quo dico Agrippinae viduam reliquit, probam, honestam, et de qua forsitan audacter dicere valeam, vere viduam [I Tim. V, 3]. Nam praeter caeteras castimoniae sapientiaeque virtutes, est etiam fide nobilis, quae omnibus semper ornatibus ornamento est: quia sine hac nihil tam ornatum est quod ornare possit. Haec ergo, ut audio, tantae illic inopiae atque egestatis est, ut ei nec residendi nec abeundi facultas suppetat, quia nihil est quod vel ad victum vel ad fugam opituletur. Solum est, quod mercenario opere victum quaeritans, uxoribus barbarorum locatitias manus subdit. Ita, licet per Dei misericordiam vinculis captivitatis exempta sit, cum iam non serviat conditione, servit paupertate. |
| 6 | Haec igitur habere me hic nonullorum sanctorum gratiam non falso suspicans (nec enim nego, ne negator gratiae ingratus fiam. Sed plane sicut habere me eam non nego, ita non mereri me certo scio; in tantum ut etiam si est aliqua in me illa, ego tamen illius causa non sim: quia si qua est in me gratia, ob eos, ni fallor, maxime data est quorum intererat ut gratus essem. |
| 7 | Ut verendum forsitan mihi sit ne negans his quod propter eos coepi, non tam meam rem his negare videar quam ipsorum); haec igitur aut id quod est aut plus quam est in me esse existimans, misit ad me hunc quem ad vos ego..... fore ut agente me et annitente amicorum meorum gratia, propinquorum meorum esset auxilium. |
| 8 | Feci ergo id quod rogatus sum, sed tamen parce, et apud paucos, ne gratia ipsa ingrate uterer. Commendavi hunc aliis, commendo vobis, licet non aeque aliis ut vobis. Primum, quia commendari satis vobis eum qui est meus, ita ut ipsum me non necesse est. Deinde quia cum me portionem vestri existimetis, necesse est eum qui mei portio est vestri quoque aliquatenus portionem esse ducatis. |
| 9 | Postremo, quod commendatio ipsa sicut diversi generis, ita etiam excellentioris est charitatis. Aliis enim commendavi hunc corpore, vobis spiritu; aliis in emolumenta praesentium, vobis in spem futurorum; aliis ob brevia atque terrena, vobis ob sempiterna atque divina: et recte: ut quia carnalia vobis minus quam spiritalia bona suppetunt, illa ego magis a vobis peterem quibus vos magis abundatis. Suscipite ergo, quaeso, hunc ut mea viscera [Philem. 12], et quantum in vobis est vestra; facite, inlicite et adhortamini, docete, instruite, formate, gignite. Christi Domini nostri misericordia tribuat, ut quia ei id magis expedit, qui nunc propinquus meus est et caeterorum, vester esse incipiat potius quam suorum. Admittite, quaeso, hunc in illas beatas ac sempiternas domus, recipite in sacra horrea, aperite coelestes thesauros; et ita agite ac peragite, ut dum hunc in thesaurum vestrum conditis, partem thesaurorum ipsorum esse faciatis. |
| 10 | Potens est illa ineffabilis Dei pietas ut, dum eum in consortium spiritualium bonorum adoptatis, divitias quas in ipsum effunditis, per ipsum augeatis. Et sane si quid in ipso est bonae indolis, non magnae vobis difficultatis spes eius ac salus esse debebit: etiamsi nihil ex vobis audiat, sufficere ei hoc ipsum convenit quod vos videt. Valete. |