Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 8, Caput V
| 1 | Ecce Afrorum et praecipue Carthaginensium fidem. Tutius quondam apostolis paganas urbes licuit intrare, et minus primum eorum adventum atque conspectum feri illi ac barbari sacrilegorum coetus detestabantur. Sanctum electionis vas Paulum apostolum de unius Dei cultu ac maiestate dicentem superstitiosissimus licet Atheniensium populus patienter audivit [Act. 17, 22]. Lycaonii autem in tantum etiam admirati sunt, ut cum in apostolis divinas virtutes inesse cernerent, esse eos homines non putarent [Act. 14, 10-12]. Intra Carthaginem vero apparere in plateis et compitis Dei servos sine contumelia atque exsecratione vix licuit. |
| 2 | Persecutionem hoc quidem fuisse non putant, quia non et occisi sunt. Latrones quidem hoc proverbio uti solent, ut quibus non auferant vitam, dedisse se dicant. Sed in urbe illa non tam hominum fuerunt haec beneficia quam legum. Interfici enim indemnatum quemcunque hominem, etiam duodecim tabularum decreta vetuerunt. |
| 3 | Ex quo agnoscitur quod magna illic praerogativa Dominicae religionis fuit, ubi ideo tantum Dei servis licuit evadere, quia a pagano iure defensi sunt ne Christianorum manibus trucidarentur. Et miramur si nunc Barbaros illi perferunt, cum videamus quod sancti viri in illis Barbaros pertulerunt? Iustus ergo est Dominus, et iustum iudicium suum [Psalm. 118, 137]. Quae enim, ut scriptum est, seminarunt, haec et metunt [Gal. 6, 8]. Ut vere videatur de improbitate illius gentis dixisse Dominus: Reddite ei secundum opus suum: iuxta omnia quae fecit, facite illi; quia contra Dominum erecta est [Ier. 50, 29]. Miremur itaque aut indignemur quod aliqua nunc illi ab hominibus mala perferant? |
| 4 | Multo illa ma iora sunt quae in Deum ante fecerunt, si iuxta per sonarum diversitatem aestimentur quae patiantur et quae fecerunt. |