Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 8, Caput IV
| 1 | Sed quaeritur forsitan quibus modis probetur odium illorum. Illis scilicet quibus etiam Iudaeorum odia comprobantur in Christum, cum dicebant ad eum, Samaritanus es tu, et daemonium habes [Ioann. 8, 48]; cum irridebant, cum maledicebant, cum insufflabant in faciem eius, et frendebant dentibus super caput eius. |
| 2 | Unde etiam in psalmis dicit Salvator ipse qui pertulit: Omnes qui conspiciebant aspernabantur me, et locuti sunt labiis, et moverunt caput [Psalm. 21, 8]. Et alibi: Tentaverunt, inquit, me, et deriserunt derisu, frenduerunt in me dentibus suis [Psalm. 34, 16]. Ita igitur et in monachis, id est, sanctis Dei, Afrorum probatur odium; quia irridebant scilicet, quia maledicebant, quia insectabantur, quia detestabantur, quia omnia in illos pene fecerunt quae in Salvatorem nostrum Iudaeorum impietas ante fecit quam ad effusionem ipsam divini sanguinis perveniret. Sed isti, inquis, sanctos non occiderunt, sicut Iudaeos fecisse legimus. An occiderint, nescio, non affirmo. Sed tamen magna defensio, si hoc tantum in eis de paganorum non fuit persecutione, quod habet persecutio ipsa postremum. |
| 3 | Putemus ergo occisos illic non esse sanctos. Sed quid faciemus quod non sunt longe ab occidentibus qui animo occisionis oderunt, praesertim cum Dominus ipse dicat: Qui odit fratrem suum sine causa, homicida est [I Ioann. 3, 15]. Quamvis non sine causa persecuti sunt servos Dei. Nam quis dicere possit quod sine causa, homines scilicet omnibus a se vitae ac morum studiis discrepantes, in quibus nihil videbant suum, quoniam Dei totum. |
| 4 | Maxima enim causa est discordiarum diversitas voluntatum: quia fieri aut omnino non potest aut vix potest, ut eam rem in alio quisquam diligat a qua ipse dissentit. Itaque eos non sine causa, ut dixi, oderunt, in quibus omnia sibi aemula atque inimica cernebant. Illi enim vivebant iugiter in nequitia, isti in innocentia; illi in libidine, isti in castitate; illi in lustris, isti in monasteriis; illi prope iugiter cum diabolo, isti sine cessatione cum Christo. Non sine causa itaque istud fuit quod intra Africae civitates, et maxime intra Carthaginis muros, palliatum et pallidum et recisis comarum fluentium iubis usque ad cutem tonsum videre tam infelix ille populus quam infidelis sine convicio atque exsecratione vix poterat. |
| 5 | Et si quando aliquis Dei servus, aut de Aegyptiorum coenobiis, aut de sacris Hierusalem locis, aut de sanctis eremi venerandisque secretis ad urbem illam officio divini operis accessit, simul ac populo apparuit, contumelias, sacrilegia et maledictiones excepit. |
| 6 | Nec solum hoc: sed improbissimis flagitiosorum hominum cachinnis et detestantibus ridentium sibilis quasi taureis caedebatur. Vere ut si quis ea inscius rerum fieri videret, non aliquem hominem ludificari, sed novum inauditumque monstrum abigi atque exterminari arbitraretur. |