| 1 | At, inquis, non omnes ista faciebant, sed potentissimi quique ac sublimissimi. Acquiescamus hoc ita esse. Sed cum ditissimae quaeque ac potentissimae domus turbam faciant civitatis, vides per paucorum potentium sacrilegam superstitionem urbem cunctam fuisse pollutam. Nemini autem dubium est omnes dominorum familias aut similes esse dominis aut deteriores; quamvis hoc usitatius ut deteriores: ac per hoc cum etiam boni domini servos vel maxime malos habeant, promptum est intelligere quales illic familiae omnes fuerint, cum serviles animos iam per se malos etiam dominorum faceret nequitia peiores. Esto ergo, illa quae diximus ad potentissimos quosque ac nobilissimos pertinuerunt. |
| 2 | Nunquid illa leviora quae nobilibus ignobilibusque communia? odia scilicet atque exsecrationes sanctorum omnium dico. Sacrilegii quippe genus est, Dei odisse cultores. Sicut enim si servos nostros quispiam caedat, nos in servorum nostrorum caedit iniuriam; et si a quoquam filius verberetur alienus, in supplicio filii pietas paterna torquetur: ita et cum servus Dei a quoquam laeditur, maiestas divina violatur, dicento id ipsum ad apostolos suos Domino: Qui vos recipit, me recipit [Matth. 10, 40]; et qui vos spernit, me spernit [Luc. 10, 16]. Benignissimus scilicet ac piissimus Dominus communem sibi cum servis suis et honorem simul et contumeliam facit; ne quis, cum laederet Dei servum, hominem tantum a se laedi arbitraretur, cum absque dubio iniuriis servorum dominicorum Dei admisceretur iniuria, testante id suis Deo affectu indulgentissimo in hunc modum: Quoniam qui vos tangit, quasi qui tangit pupillam oculi mei [Zach. 2, 8]. Ad exprimendam teneritudinem pietatis suae, tenerrimam partem humani corporis nominavit; ut apertissime intelligeremus Deum tam parva sanctorum suorum contumelia laedi quam parvi verberis tactu humani visus acies laederetur. |