Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 8, Caput II
| 1 | Sed quia de impuritate Afrorum iam multa diximus, nunc de blasphemiis saltem pauca dicamus. Professa enim illic iugiter plurimorum paganitas fuit. Habebant quippe intra muros patrios intestinum scelus, coelestem illam scilicet, Afrorum daemonem dico: cui ideo, ut reor, veteres pagani tam speciosae appellationis titulum dederunt; ut quia in eo non erat numen, vel nomen esset; et quia non habebat aliquam ex potestate virtutem, haberet saltem ex vocabulo dignitatem. |
| 2 | Quis ergo illi idolo non initiatus, quis non a stirpe ipsa forsitan ac nativitate devotus? Nec loquor de hominibus sicut vita ita etiam professione ac vocabulo paganis, et qui sicut profani erant errore, sic nomine. Tolerabilior quippe est et minus nefaria gentilitas in hominibus professionis suae. |
| 3 | Illud perniciosius ac scelestius, quod multi eorum qui professionem Christo dicaverant, mente idolis serviebant. Quis enim non eorum qui Christiani appellabantur, coelestem illam aut post Christum adorabit, aut, quod est peius multo, antequam Christum? Quis non daemoniacorum sacrificiorum nidore plenus divinae domus limen introiit, et cum fetore ipsorum daemonum, Christi altare conscendit, ut non tam immanis criminis fuisset ad templum Domini non venire quam sic venire? |
| 4 | Quia Christianus qui ad ecclesiam non venit, negligentiae reus est; qui autem sic venit, sacrilegii. Minoris enim piaculi res est si honor Deo non deferatur, quam si irrogetur iniuria. Ac per hoc quicunque ista fecerunt, non dederunt honorem Deo, sed derogaverunt. Nam etiam ipsam quodammodo ecclesiae salutationem idolo praestiterunt: quia secundi loci officiositas honori illius proficit cui principalia deferuntur. |
| 5 | Ecce quae Afrorum et maxime nobilissimorum fides, quae religio, quae Christianitas fuit. Dicebantur Christiani ad contumeliam Christi. Cum Apostolus declamet: Non potestis calicem Domini bibere et calicem daemoniorum: non potestis mensae Domini participare et mensae daemoniorum (I Cor. |
| 6 | X, 20, 21); illis hoc satis non erat ut cum calice Dei calicem biberent daemoniorum, nisi illum etiam praetulissent; nec sufficiebat ut mensam daemonum mensae Dominicae compararent, nisi post superstitionum infamium cultus ad Dei templa venientes, sacrosanctis Christi altaribus ductu ipsius diabolici spiritus spurcissimum nidorem inhalassent. |