monumenta.ch > Salvianus Massiliensis > 7 > 1 > 6 > 6 > 20 > 8 > 4 > 9 > 8 > 4 > 9 > 5 > 5 > 3 > 1
>>> Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 8, II

Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 8, Caput I

1 Arbitror, immo certus sum fastidiosam plurimis styli huius prolixitatem fore, maxime quia morum nostrorum vitia castigat. Omnes enim admodum se laudari volunt: nulli grata reprehensio est. Immo, quod peius multo est, quamlibet malus, quamlibet perditus, mavult mendaciter praedicari quam iure reprehendi, et falsarum laudum irrisionibus decipi quam saluberrima admonitione servari.
2 Et cum haec ita sint, quid agendum est? Nunquid voluntati improborum hominum serviendum? aut si sibi etiam illi frivolas laudes deferri volunt, decet nos frivola atque irridenda deferre? maxime cum a fidelibus viris ne illi quidem irrideri debeant qui se irrideri volunt, sicut ne illi quidem mendaciter praedicari qui se cupiunt titulo etiam [ Qui se falso laudari volunt, utinam bene intelligerent quanti momenti sint laudes in immerentem coniectae. Sidonius lib. VIII, epist. 10: Symmachianum illud te cogitare par fuerat: Ut vera laus ornat, ita fulsa castigat. Vide Notas viri clarissimi Iacobi Sirmondi ad hunc Sidonii locum.] falsae laudis ornari: quia non tam illud quod unusquisque illorum cupiat audire, quam quid nos dicere deceat considerandum est; praecipue cum propheta dicat: Vae his qui dicunt dulce amarum et amarum dulce [Isa. 5, 16]. Ac per hoc modis omnibus tenenda veritas, ut quod in re est, hoc et in verbis sit: quae in se dulcedinem habent, dulcia; quae amaritudinem, amara dicantur; praesertim nunc in negotio sacro, ubi a plurimis nostrae iniquitates [ Editio Brassicani: Tanquam Deo dulces existimantur; et ne accusabiles, etc.] Deo ascensentur, et ne accusabiles ipsi esse videantur, Deum accusare praesumunt.
3 Cum enim eum incuriosum et negligentem, resque humanas aut non ex iudicio gubernare aut etiam nec gubernare blasphement; quid aliud utique Deum quam inertiae et abusionis et iniquitatis accusant? O humanae insipientiae caecitatem! O insanae temeritatis furorem! Deum ergo, o homo, incuriosum ac negligentem vocas? Si quemlibet ingenuorum hominum hac contumelia laederes, iniuriarum insolentium reus esses; [ Supra pag. 127: Si enim illustrem ac praepotentem virum, etc.] certe si illustriorem quempiam ac sublimiorem, etiam censuram iuris publici sustineres.
4 Pupillis enim vel maxime prodigis haec obiiciuntur opprobria, perditorum hoc adolescentium speciale convicium est, ut abusores scilicet et incuriosi ac negligentes rerum suarum esse dicantur. O sacrilegae voces, o profanae procacitates! Deum ergo hoc esse dicimus quod etiam inter homines non nisi perditissimos nuncupamus? Quamvis non sola ista dicantur.
5 Nota quippe ei, ut ante iam dixi, etiam iniquitatis impingitur. Si enim nos quae patimur non meremur, et indigni miseriarum praesentium tolerantia sumus, iniustum utique Deum dicimus, qui nos iubeat mala indigna tolerare. Sed non tam, inquis, iubet quam permittit. Acquiescamus hoc ita esse. Sed quam longe, quaeso, est a iubente permittens?
6 Qui enim scit nos ista perferre, et prohibere potest ne perferamus, probat absque dubio debere perferre quaecunque patitur sustinere. Unde videmus quia iudicii est sui iusta permissio et sententia superna, quod patimur. Cum enim sint omnia ditionis sacrae, et nutus Dei cuncta moderetur, quidquid malorum quotidie poenarumque perferimus, censura est divinae manus: quam utique censuram nos inardescere facimus et peccatis nostris iugiter commovemus: nos coelestis irae ignem accendimus, et excitamus incendia quibus ardeamus.
7 Ut recte utique, quoties mala ista perferimus, etiam ad nos dici illud propheticum possit: Ite in flammam ignis quam accendistis [Isa. 50, 11]. Ac per hoc, iuxta sententiam sacram, ipse sibi parat peccator quisque quod patitur [Psalm. 7]. Nihil est itaque quod calamitatibus nostris Deo imputare possimus. Nos calamitatum nostrarum auctores sumus.
8 Deus enim pius est ac misericors, et qui, ut scriptum est, neminem velit perire vel laedere [I Tim. 2, 4]. Nos ergo adversum nos omnia facimus. Nihil itaque, nihil est in nos crudelius nobis: nos, inquam, nos etiam Deo nolente cruciamus. Sed videlicet adversum me ipsum dicere videor, qui cum superius dixerim ob peccata nostra nos puniri a Deo, nunc dicam nos puniri a nobis ipsis. Utrumque verum est. A Deo quippe punimur; sed ipsi facimus ut puniamur.
9 Cum autem punire nos ipsi facimus, cui dubium est quin ipsi nos nostris criminibus puniamus? Quia quicunque dat causam qua puniatur, ipse se punit, secundum illud: Funibus peccatorum suorum unusquisque constringitur [Prov. 5, 22]. Ergo si funibus peccatorum suorum perversi homines alligantur, ipse se absque dubio alligat peccator quisque, cum peccat.
Salvianus Massiliensis HOME



>>> Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 8, II
monumenta.ch > Salvianus Massiliensis > 7 > 1 > 6 > 6 > 20 > 8 > 4 > 9 > 8 > 4 > 9 > 5 > 5 > 3 > 1