Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 7, Caput XXIII
| 1 | Scio quia intolerabilia quibusdam videantur ista quae diximus. Sed ratione rerum agendum est, non libidine voluptatum. Dicat mihi quisquis ille est qui indignatur me ista dicere, nunquid non sapientissimus omnium Socrates semper existimatus est, testimonio scilicet etiam Delphici daemonis, qui quasi princeps philosophorum sic, ut daemoniorum erat. Videamur ergo quas Socrates de pudicitia leges sanxerit, et quas illi de quibus loquimur. |
| 2 | Uxorem, inquit Socrates, propriam nullus habeat: matrimonia enim cunctis debent esse communia: sic namque maior erit concordia civitatum, si omnes viri feminis sine discretione omnibus misceantur, omnes se feminae omnibus viris sine distinctione substernant; ac sic fiant omnes viri omnium mulierum mariti, omnes feminae omnium virorum uxores. |
| 3 | Nunquid ullum unquam aut phreneticum aut daemoniacum, varia insaniarum labe furiosum, tale aliquid locutum esse cognovimus? Tu dicis, maxime philosophorum, hac ratione omnes viros esse feminarum omnium maritos, et omnes feminas virorum omnium uxores, et parvulos omnes omnium filios. At ego hac ratione dico, neque ullum virum ullius feminae maritum, neque ullam mulierem ullius masculi uxorem, neque ullum pignus ullius parentis filium. |
| 4 | Ubi enim promiscua omnia et confusa sunt, nemo est qui suum possit aliquid vindicare. Nec sufficit sapientissimo, ut quidam aiunt, philosopho docere hoc, nisi ipse fecisset: uxorem enim suam alteri viro tradidit: scilicet sicut etiam Romanus Cato, id est, alius Italiae Socrates. Ecce quae sunt Romanae et Atticae sapientiae exempla: omnes penitus maritos, quantum in ipsis fuit, lenones uxorum suarum esse fecerunt. |
| 5 | Sed vicit tamen Socrates, qui de hac re et libros condidit, et memoriae haec pudenda mandavit. Plus habet unde gloriari sibi praeceptis suis possit. Quantum ad doctrinam suam pertinet, lupanar fecit e mundo. Iniuste damnatus dicitur a iudicibus. Et verum est. Rectius enim eum haec talia praedicantem genus damnaret humanum, sicut absque dubio damnavit. |
| 6 | Nam cum in hac re doctrinam eius omnes repudiaverint, omnes eum non solum sententiae auctoritate, sed, quod multo magis est, vitae electione damnaverunt: et recte. Conferantur enim cum his quae ille constituit, illa quae statuerunt ii quos dominari Africae Deus iussit. Statuit ille ut nullus penitus suam haberet uxorem, isti ut nullus penitus non suam; ille ut omnis femina viris omnibus subiaceret, isti ut nulla femina alium quam virum suum nosceret; ille generationem mixtam atque confusam, isti puram et ordinatam; ille omnes domos scortari voluit, isti nullam; ille in cunctis habitaculis lupanaria aedificare conatus est, isti etiam e civitatibus sustulerunt; ille prostrare voluit omnes virgines, isti castas fecere meretrices. |
| 7 | Atque utinam hic Socratis tantum error fuisset, non et complurium Romanorum ac pene omnium; qui etsi nequaquam Socratis vitam in caeteris, in hac re tamen Socratica instituta sectantur: quia et complures viri uxores plurimas singuli, et innumerae mulieres viros complures singulae habent. Omnes denique civitates nunquid non lustris plenae sunt ac lupanaribus foetent? Et quid dico omnes? |
| 8 | certe nobilissimae quaeque, ac sublimissimae adeo dignitatis: quae etiam et praerogativa est haec honorum in magnis urbibus, ut quantum praecellunt caeteris magnitudine, tantum praestent impuritate. Et quae esse, rogo, Romano statui spes potest, quando castiores ac puriores Barbari quam Romani sunt? Parum est quod dicimus. Quae nobis, rogo, ante Deum aut vitae esse aut veniae spes potest, quando castitatem in Barbaris cernimus, et nec sic casti sumus? Erubescamus, quaeso, et confundamur. Iam apud Gothos impudici non sunt nisi Romani, iam apud Wandalos nec Romani. |
| 9 | Tantum apud illos profecit studium castimoniae, tantum severitas disciplinae, non solum quod ipsi casti sint, sed, ut rem dicamus novam, rem incredibilem, rem pene etiam inauditam, castos etiam Romanos esse fecerunt. Si infirmitas id humana pateretur, exclamare super vires meas cuperem, ut toto orbe resonarem: Pudeat vos, Romani ubique populi, pudeat vitae vestrae. Nullae pene urbes lustris, nullae omnino impuritatibus vacant, nisi illae tantum in quibus Barbari esse coeperunt. |
| 10 | Et miramur si miseri, qui tam impuri sumus; miramur si ab hoste viribus vincimur, qui honestate superamur; miramur si bona nostra possident, qui mala nostra exsecrantur? Nec illos naturale robur corporum facit vincere, nec nos naturae infirmitas vinci. Nemo sibi aliud persuadeat, nemo aliud arbitretur: sola nos morum nostrorum vitia vicerunt. |