monumenta.ch > Salvianus Massiliensis > 9 > 22
Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 7, XXI <<<     >>> XXIII

Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 7, Caput XXII

1 Excessi paulisper coeptum sermonis ordinem, rerum indignitate compulsus. Nunc ad superiora redeamus. Diximus quippe plenas fuisse impuritatibus monstruosis Africae civitates, et praecipue illic reginam et quasi dominam, Wandalos autem iis omnibus non fuisse pollutos. Non tales ergo isti de quibus loquimur, Barbari ad emendandam nostrarum turpitudinum labem exstiterunt.
2 Abstulerunt enim de omni Africa sordes virorum mollium, contagiones etiam horruere meretricum; nec horruerunt tantum aut temporarie summoverunt, sed penitus iam non esse fecerunt. O pie Domine, o Salvator bone, quantum efficiunt per te studia disciplinae, per quae mutari possunt vitia naturae, sicut ab illis scilicet immutata sunt. At quomodo immutata? Interest enim non solum effectus rerum, sed etiam effectuum causas dicere. [ Sensus istius loci non satis mihi videtur constare. Mallem itaque sic legere: Inutile est quippe impudicitiam verbo aut iussione tolli, nisit fuerit ablata; et inutile est pudicitiam verbo exigi, nisi fuerit exacta. Mallem, ut dixi, ita legere hunc locum. Sed repugnant editiones et scripti libri.] Difficile est quippe impudicitiam verbo aut iussione tolli, nisi fuerit ablata; et difficile est pudicitiam verbo exigi, nisi fuerit exacta.
3 Quod isti utique scientes, sic impudicitiam summoverunt quod impudicas conservaverunt, non interficientes mulierculas infelices, ne vitiorum curam crudelitate respergerent, et dum peccata auferre cuperent, ipsi in peccatorum resecatione peccarent. Sed ita errantes emendaverunt ut factum eorum medicina esset, poena non esset.
4 Iusserunt siquidem et compulerunt omnes ad maritalem torum transire meretrices, scorta in connubia verterunt; implentes scilicet Apostoli dictum atque mandatum, ut et unaquaeque mulier virum haberet suum, et unusquisque vir coniugem suam [I Cor. 7, 2]; ut quia cohiberi incontinentia sine hac carnalis usus permixtione non posset, ita legitimum usum calor corporalis acciperet ut peccatum incontinentia non haberet.
5 In quo quidem non id tantummodo provisum est ut viros feminae haberent quae sine viris esse non possent, sed etiam ut per conservatores domesticos salvae essent quae seipsas servare nescirent; et adhaerentes iugiter gubernaculo maritali, etiam si ad improbum eas facinus consuetudo anteactae impuritatis inliceret, coniugalis tamen custodia ab improbitate prohiberet.
6 Addiderunt quoque hoc ad libidinem comprimendam, severas pudicitiae sanctiones decretorum gladio impudicitiam coercentes; ut puritatem scilicet utriusque sexus et domi connubii reservaret affectus, et in publico metus legum; ac sic duplici praesidio castimonia niteretur, cum et intus esset quod amaretur, et foris quod timeretur.
7 Leges autem ipsae nequaquam illis sunt legibus consentaneae quae ita partem improbitatis removent ut partem obscenitatis admittant; aut ut Romana illa decreta, quae scortatores quidem ab alienis uxoribus removerunt, ad omnes autem solitarias passim admiserunt, adulteria vetantes, lupanaria aedificantes. Timuerunt videlicet ne nimis casti homines ac puri essent, si ab omni eos penitus impuritate prohiberent.
8 At non ita isti de quibus loquimur, qui sic inhibuerunt scorta ut adulteria, qui et feminas nullis volunt esse feminas nisi maritis suis, et viros nullis volunt mulieribus esse masculos nisi uxoribus suis; qui evagari obscenas libidines extra legitimum torum non sinunt, leges suas scilicet ad divinae legis regulam dirigentes, ut nihil sibi in hac re crederent licere quod Deus voluit non licere. Et ideo non putaverunt a se ulli homini permittendum, nisi quod fuisset omnibus a Divinitate permissum.
Salvianus Massiliensis HOME