Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 7, Caput XXI
| 1 | Haec ergo impuritas in Romanis et ante Christi Evangelium esse coepit, et, quod est gravius, nec post Evangelia cessavit. Et quis post haec non admiretur populos Wandalorum? qui ingressi urbem opulentissimam, ubi haec omnia passim agebantur, ita delicias corruptorum hominum indepti sunt, quod corruptelas morum repudiarunt, et usum bonarum rerum possident, malarum inquinamenta vitantes. Sufficere igitur ad laudem eorum haec possunt, etiam si alia non dicam: abominati enim sunt virorum impuritates. |
| 2 | Plus adhuc addo: abominati etiam feminarum, horruerunt lustra ac lupanaria, horruerunt concubitus contactusque meretricum. Nunquid hoc credibile ullis videri potest, Romanos haec admisisse, Barbaros horruisse? aut nunquid est, post ista quae diximus, quod dici posse videatur? Sed est tamen, et multo plus est. Nam quod vitasse eos res foedas diximus, minus est. |
| 3 | Potest enim quis inhonesta horrere, non tollere. Illud magni ac singularis est meriti, non solum ipsum labe non pollui, sed providere etiam ne unquam alii polluantur. Procurator enim est quodammodo salutis humanae, qui non tantum id agit ut ipse bonus sit, sed efficere et hoc nititur ut alii mali esse desistant. Grande est profecto quod dicimus, grande ac supereminens. Quis credat Wandalos in civitatibus Romanis ista fecisse? Remota quippe est ab illis omnis carnis impuritas. At quomodo remota? |
| 4 | Non sicut removeri aliqua a Romanis solent, qui statuunt non adulterandum, et primi adulterant; statuunt non furandum, et furantur. Quamvis pene non possim dicere quod furentur. Non enim sunt quae agunt furta, sed latrocinia. Punit enim iudex in alio peculatum, cum sit ipse peculator; punit rapinam, cum ipse sit raptor; punit sicarium, cum ipse sit gladiator; punit effractores claustrorum et ostiorum, cum ipse sit eversor urbium; punit exspoliatores domorum, cum ipse sit exspoliator civitatum atque provinciarum. |
| 5 | Atque hoc utinam illi tantum qui in potestate sunt positi, et quibus ius exercendorum latrociniorum honor ipse largitur! Illud gravius ac magis intolerabile, quod hoc faciunt et privati hisdem ante honoribus functi. Tantum eis indeptus semel honor dat beneficii, ut semper habeant ius latrocinandi. Adeo etiam, cum destiterint ad administrandum potestatem habere publicam, non desinunt tamen ad latrocinandum potestatem habere privatam: ac sic levior est potestas illa quam habuerunt iudices, quam haec quam privati habent. In illa enim eis saepe succeditur, in hac nunquam. Ecce quid valeant statuta legum, ecce quid proficit definitio sanctionum, quae illi spernunt maxime qui ministrant. |
| 6 | Sane ad parendum humiles abiectique coguntur, compelluntur iussis obtemperare pauperculi; et nisi obtemperaverint, puniuntur. Eamdem enim rationem in hac re habent quam in tributis. Soli iussis publicis serviunt, sicut soli tributa solvunt. Ac sic in ipsis legibus et in ipsa iusta rerum praeceptione maximum iniustitiae scelus agitur, cum ea minores quasi sacra observare coguntur quae maiores iugiter quasi nulla conculcant. |