monumenta.ch > Salvianus Massiliensis > 7 > 1 > 6 > 6 > 20
Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 7, XIX <<<     >>> XXI

Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 7, Caput XX

1 Iterum, quia dolor exigit, ab his qui irascuntur requiro: in quibus haec barbaris gentibus aut facta sunt unquam, aut fieri publica impunitate licuerit? Denique, ne longius de hac re ambigi aut investigari necesse sit, ipsos illos Africae vastatores Afrorum populis comparemus. Videamus quid simile a Wandalis factum sit. Et certe barbari elatione tumidi, victoria superbi, divitiarum ac deliciarum affluentia dissoluti, qui profecto etiamsi continentissimi et castissimi semper fuissent, mutari tamen tanta rerum obsecundantium felicitate potuerunt, ingressi scilicet, ut in divinis litteris scriptum est (Deut.
2 VI, 3), terram lacte et melle manentem, fecundam, opulentissimam, omnium deliciarum copiis quasi ebriam; in qua utique minime mirum fuerat si luxuriasset gens barbara, ubi similis quodammodo luxurianti erat ipsa natura. Ingressos haec loca Wandalos quis non putet omni se vitiorum atque impuritatum coeno immersisse, aut, ut levissime dicam, saltem illa fecisse quae ab Afris iugiter facta fuerant, in quorum iura migrarant?
3 Et certe si ea tantum, continentissimi ac modestissimi iudicandi erant, quos non fecisset corruptiores ipsa felicitas. Quotus enim quisque sapientum est, quem secunda non mutent, cui non crescat cum prosperitate vitiositas? Ac per hoc temperatissimos fuisse Wandalos certum est, si quales illi fuerunt qui capti ac subiugati sunt, tales illi fuissent victores.
4 Igitur in tanta affluentia rerum atque luxuria nullus eorum mollis effectus est? Nunquid parum videtur? Certe familiariter etiam nobiles hoc fuere Romani. Sed quid adhuc addo? Nullus vel qui Romanorum illic mollium pollueretur incestu? Certe hoc apud Romanos iam pridem tale existimatum est, ut virtus potius putaretur esse quam vitium, et illi se magis virilis fortitudinis esse crederent qui maxime viros feminei usus probrositate fregissent. Unde etiam illud fuit, quod lixis puerorum quondam exercitus prosequentibus, haec quasi bene meritis expeditionibus stipendia laboris decernebantur ut quia viri fortes essent, viros in mulieres demutarent. Prohnefas! et hoc Romani. Plus addo, et hoc Romani non huius temporis; attamen, ne veteres accusemus, Romani, sed non antiqui, iam scilicet corrupti, iam dissoluti, iam sibi et suis dispares, et Graecis quam Romanis similiores.
5 Ut (quod saepe iam diximus) minime mirum sit, si Romana respublica aliquando patitur quod iam dudum meretur.
Salvianus Massiliensis HOME