Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 7, Caput XIX
| 1 | Sed paucorum hoc, inquis, dedecus fuit; et quod non a pluribus perpetratum est, cunctis nocere non potuit. Iam quidem supra dixi saepissime, in Dei populo etiam unius facinus pestem fuisse multorum; sicut ex furto Achar populus ruit [Iosue 7], sicut ex zelo Saulis orta est pestilentia [I Reg. 19], sicut ex sancti David dinumeratione mortalitas [II Reg. 24]. Ita est enim Dei Ecclesia quasi oculus. |
| 2 | Nam ut in oculum etiam si parva sordes incidat, totum lumen obcaecat, sic in ecclesiastico corpore etiam si pauci sordida faciant, prope totum ecclesiastici splendoris lumen offuscant. Et ideo Salvator ipse principalem Ecclesiae partem oculum nominavit dicens: Lucerna corporis tui est oculus tuus. |
| 3 | Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit: si autem oculus tuus fuerit nequam, totum corpus tuum tenebrosum erit [Matth. 6, 22, 23]. Unde et Apostolus: Nescitis, inquit, quia modicum fermentum totam massam corrumpit [I Cor. 5, 6]? Quamvis ego illic non modicum de hoc malo, sed nimis fuisse dicam; non quia molles plurimi fuerint, sed quia mollities paucorum, labes est plurimorum. |
| 4 | Nam etsi pauci sunt qui dedecorosa sustineant, multi sunt qui paucorum sordibus polluantur. Sicut enim una meretrix multos fornicatores facit, sic plurimam populi partem inquinat paucorum effeminatorum abominanda permixtio. Et nescio qui eorum ante Deum deteriores sint, cum aequali in scriptis sacris sorte damnentur. Neque enim molles, inquit, neque masculorum concubitores regnum Dei possidebunt [I Cor. 6, 10]. Illud ergo magis ingemiscendum atque lugendum est, quod tale hoc scelus crimen etiam totius reipublicae videbatur, et universa Romani nominis dignitas facinoris prodigiosi inurebatur infamia. |
| 5 | Cum enim muliebrem habitum viri sumerent, et magis quam mulieres gradum frangerent, cum indicia sibi quaedam monstruosae impuritatis innecterent, et femineis tegminum illigamentis capita velarent, atque hoc publice in civitate Romana, urbe illic summa et celeberrima; quid aliud quam Romani imperii dedecus erat ut in medio reipublicae sinu exsecrandissimum nefas palam liceret admitti? Potestas quippe magna et potentissima, quae inhibere scelus maximum potest, quasi probat debere fieri, si sciens patitur perpetrari. |
| 6 | In cuius enim manu est ut prohibeat, iubet agi, si non prohibet admitti. |