Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 7, Caput XVIII
| 1 | Sed forte vel id occultum quod loquimur erat, aut saltem hoc providebant procuratores ne publicae passim disciplinae oculos civitatis scelera propalata polluerent. Quod si factum utique fuisset, quamvis multi exstitissent opere ipso sordidi, non omnes tamen fuerant visu atque animo sordidati; et solet satis res flagitiosa, quando agitur occulte, fidem facinoris non mereri. |
| 2 | Supra omnem autem monstruosi piaculi exsecrationem est, scelus summum admittere et pudorem sceleris non habere. Quid rogo fieri illic prodigiosius potuit? In urbe Christiana, in urbe ecclesiastica, quam quondam doctrinis suis apostoli instituerant, quam passionibus suis martyres coronarant, viri in semetipsis feminas profitebantur, et hoc sine pudoris umbraculo, sine ullo verecundiae amictu: ac sic, quasi parum piaculi esset si malo illo malorum tantum inquinarentur auctores, per publicam sceleris professionem fiebat etiam scelus integrae civitatis. |
| 3 | Videbat quippe hoc universa urbs, et patiebatur: videbant iudices, et acquiescebant: populus videbat, et applaudebat: ac sic diffuso per totam urbem dedecoris scelerisque consortio, etsi hoc commune omnibus non faciebat actus, commune omnibus faciebat assensus. Sed finis aliquando forsitan mali aut emendatio aliqua labis istius fuit? |
| 4 | Quis credere aut etiam audire possit convertisse in muliebrem tolerantiam viros non usum tantum atque naturam, sed etiam vultum, incessum, habitum, et totum penitus quidquid aut in sexu est aut in usu viri: adeo versa in diversum omnia erant, ut cum viris nihil magis pudori esse oporteat quam si muliebre aliquid in se habere videantur; illic nihil viris quibusdam turpius videretur quam si in aliquo viri viderentur. |