monumenta.ch > Salvianus Massiliensis > 9 > 22 > 5 > 8 > 13 > 8 > 17
Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 7, XVI <<<     >>> XVIII

Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 7, Caput XVII

1 Sed esto: haec omnia praetermittantur, quia et in omni ferme aguntur orbe Romano, et spopondi me de his malis hoc loco pauca dicturum. Quid ergo impudicitia atque impuritas de qua loquor, nunquid non ad eversionem Afrorum sola suffecerat? Quae enim fuit pars civitatis non plena sordibus, quae intra urbem platea aut semita non lupanar?
2 Adeo omnia pene compita, omnes vias aut quasi foveae libidinum interciderant, aut quasi retia praetexebant; ut etiam qui ab hac re penitus abhorrerent, tamen vitare vix possent. Latronum quodammodo excubias videres commeantium viatorum spolia captantes, qui insidiarum frequentium densitate ita omnes admodum calles, omnes anfractus ac diverticula sepsissent, ut nullus ferme tam cautus esset qui non in aliquos insidiarum laqueos incurreret, etiam qui se de plurimis expedisset.
3 Fetebant, ut ita dixerim, cuncti urbis illius cives coeno libidinis, spurcum sibimet ipsis mutuo impudicitiae nidorem inhalantes. Sed horrori eis tamen horrida ista non erant, quia idem omnes horror infecerat. Unam illic putes fuisse libidinum fornicationumque sentinam, coenum quasi ex omni platearum et cloacarum labe collectum.
4 Et quae illic spes esse poterat ubi, praeter id quod in Domini templo erat, nihil videri penitus nisi sordidum licebat? Quanquam quid dicam in Dei templo? Hoc quippe totum ad sacerdotes tantum et clerum pertinet: quos [ Loquitur de sacerdotibus, id est episcopis, et reliquis e clero. Horum actus discutere se nolle ait ob reverentiam quae ministris Dei debetur. Hieronymus in epistola ad Rusticum: Non est humilitatis meae neque mensurae iudicare de clericis, et de ministris Ecclesiarum sinistrum quippiam dicere. Idem in caput VIII Ecclesiastis ait difficilem esse accusationem in episcopum. Nemo quippe, inquit, audet accusare maiorem. Propterea quasi sancti et beati et in praeceptis Domini ambulantes, augent peccata peccatis. Difficilis est accusatio in episcopum. Si enim peccaverit, non creditur; et si convictus fuerit, non punitur. Sanctus Gregorius in libro primo de Cura pastorali, cap. 2: Nemo quippe amplius in Ecclesia nocet quam qui perverse agens, nomen vel ordinem sanctitatis habet. Delinquentem namque hunc nemo redarguere praesumit; et in exemplum culpa vehementer extenditur, quando pro reverentia ordinis peccator honoratur. Vide libellum precum Marcellini et Faustini, pag. 37.] non discutio, quia Domini mei ministerio reverentiam servo; et quos ita solos puros fuisse arbitror in altario, sicut percuntibus Sodomis solum Loth fuisse legimus in monte [Gen. 19, 30]. Caeterum quantum ad plebem pertinet, quis in illo numero tam innumero castus fuit?
5 castum dico. Quis non fornicarius, non adulter, et hoc sine cessatione, sine termino? Rursum clamitem itaque necesse est. Quae spes in illo populo esse poterat, ubi cum unus interdum adulter [ Id est, populum Ecclesiae sive urbis Carthaginensis. Supra pag. 45: populos ecclesiasticos. Infra pag. 166: in ecclesiastico corpore. Et pag. 216: ecclesiasticae plebis.] plebem ecclesiasticam polluat, ibi inter tot millia si diligentissime quaereres, castum vel in Ecclesia invenire vix posses.
6 Plus multo dicam. Utinam haec essent sola quae diximus, et contenta illic virorum impuritas fuisset solis sordidarum mulierum fornicationibus inquinari! Illud gravius et scelestius, quod illa de quibus beatus apostolus Paulus, cum summa animi lamentatione conqueritur [Rom. 1, 23 seqq.], in Afris pene omnia fuerunt; scilicet quia masculi, relicto naturali usu feminae, exarserunt in desideriis suis in invicem, masculi in masculos turpitudinem exercentes, et mercedem quam oportuit erroris sui in semetipsis recipientes. Et sicut non probaverunt Deum habere in notitia, tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant quae non convenit.
7 Nunquid hoc beatus Apostolus de barbaris ac feris gentibus dixit? non utique, sed de nobis, id est, specialiter de Romanis: quos quidem Afri, quia nequaquam olim vincere imperio ac sublimitate valuerunt, quod potuerunt unum, impuritate vicerunt. Quicunque ergo iure se mihi irasci putat, magis Apostolo irascatur: scilicet quia quod dicimus nos fuisse Afros, hoc ille dixit dominos eorum esse Romanos.
Salvianus Massiliensis HOME