Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 7, Caput XVI
| 1 | Ac primum ut de impuritate dicamus, quis nescit Africam totam obscenis libidinum taedis semper arsisse, non ut terram ac sedem hominum, sed ut Aethnam putes impudicarum fuisse flammarum? Nam sicut Aethna intestinis quibusdam naturae ferventis ardoribus, sic illa abominandis iugiter fornicationum ignibus aestuavit. |
| 2 | Nec volo in hac re assertionibus meis credi: testimonium requiratur generis humani. Quis non omnes omnino Afros generaliter sciat impudicos, nisi ad Deum forte conversos, id est, fide ac religione mutatos? Sed hoc tam rarum est ac novum, quam ratum videri potest quemlibet Gaium non esse Gaium, aut quemcunque Seium non esse Seium. |
| 3 | Tam infrequens enim est hoc et inusitatum, impudicum non esse Afrum, quam novum et inauditum, Afrum non esse Afrum. Ita enim generale in eis malum impuritatis est, ut quicunque ex eis impudicus esse desierit. Afer non esse videatur. Nec discurram per loca singula, aut cunctas discutiam civitates; ne studiose videar quaerere atque investigare quae dicam. Una tantum universarum illic urbium principe et quasi matre contentus sum, illa scilicet Romanis arcibus semper aemula, armis quondam et fortitudine, post splendore et dignitate. |
| 4 | Carthaginem dico, et urbi Romae maxime adversariam, et in Africano orbe quasi Romam: quae mihi ideo in exemplum ac testimonia sola sufficit, quia universa penitus quibus in toto mundo disciplina rei publicae vel procuratur vel regitur, in se habuit. Illic enim omnia officiorum publicorum instrumenta, illic artium liberalium scholae, illic philosophorum officinae, cuncta denique vel linguarum gymnasia vel morum: illic quoque etiam copiae militares, et regentes militiam potestates: illic honor proconsularis: illic quotidianus iudex et rector; quantum ad nomen quidem proconsul, sed quantum ad potentiam consul: illic denique omnes rerum dispensatores, et differentes inter se tam gradu quam vocabulo dignitates; omnium, ut ita dicam, platearum et compitorum procuratores, cuncta ferme et loca urbis et membra populi gubernantes. |
| 5 | Hac ergo tantum contenti sumus ad exemplum ac testimonium caeterarum; ut intelligamus scilicet quales illae fuerint civitates quae minores habuerunt probi officii procurationes, cum viderimus qualis exstiterit ubi summi semper fuere rectores. Quo loco prope est ut poeniteat me promissionis meae, id est, quod superius spopondi, cunctis prope Afrorum criminibus praetermissis, de impuritatibus praecipue ac blasphemiis eorum esse dicturum. |
| 6 | Video enim quasi scaturientem vitiis civitatem, video urbem omnium iniquitatum genere ferventem, plenam quidem turbis, sed magis turpitudinibus; plenam divitiis, sed magis vitiis; vincentes se invicem homines nequitia flagitiorum suorum, alios rapacitate, alios impuritate certantes, alios vino languidos, alios cruditate distentos, hos sertis redimitos, illos unguentis oblitos, cunctos vario luxus marcore perditos, sed pene omnes una errorum morte prostratos; non omnes quidem vinolentia temulentos, sed omnes tamen peccatis ebrios. |
| 7 | Populos putares non sani status, non sui sensus, non animo incolumes, non gradu, quasi in morem baccharum crapulae catervatim inservientes. Iam vero illud cuiusmodi aut quam grave, genere quidem dispar, sed iniquitate non dispar, nisi hoc dispar forte quia maius? Proscriptiones dico orphanorum, viduarum afflictiones, pauperum cruces: qui ingemiscentes quotidie ad Deum, ac finem malorum imprecantes, et quod gravissimum est, interdum vi nimiae amaritudinis etiam adventum hostium postulantes, aliquando a Deo impetraverunt, ut eversionem tandem a barbaris in commune tolerarent, quam soli a Romanis ante toleraverant. |