Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 7, Caput XV
| 1 | Non patiatur hoc autem pro affectu suae misericordiae Deus. Nam quantum ad meritum nostrorum criminum pertinet, ita se res habet, ut pati posse videatur. Quid enim piaculorum est non illic semper admissum? Nec de omnibus dico; quia et enormia fere sunt, et sciri ac dici tanta non possunt. De sola vel maxime obscenitate impuritatum loquor, et quod est gravius, sacrilegiorum. |
| 2 | Praetermitto in aliquo rabiem cupiditatis, vitium totius generis humani. Praetereo avaritiae inhumanitatem, quod proprium est Romanorum pene omnium malum. Relinquatur ebrietas, nobilibus ignobilibusque communis. Taceatur superbia et tumor. Tam peculiare hoc divitum regnum est, ut aliquid forsitan de iure suo se putent perdere, si hinc sibi alius quidquam voluerit vindicare. Transeatur denique prope omne fraudum, falsitatum, periuriorum nefas. |
| 3 | Nulla unquam his malis Romana civitas caruit. Etsi specialius hoc scelus Afrorum omnium fuit. Nam sicut in sentinam profundae navis conluviones omnium sordium, sic in mores eorum quasi ex omni mundo vitia fluxerunt. Nullam enim improbitatem scio quae illic non redundaverit; cum utique etiam paganae ac ferae gentes etsi habeant specialiter mala propria, non sint tamen in his omnia exsecratione digna. |
| 4 | Gothorum gens perfida, sed pudica est; Alanorum impudica, sed minus perfida; Franci mendaces, sed hospitales; Saxones crudelitate efferi, sed castitate mirandi. Omnes denique gentes habent, sicut peculiaria mala, ita etiam quaedam bona. In Afris pene omnibus nescio quid non malum. Si accusanda est inhumanitas, inhumani sunt; si ebrietas, ebriosi; si falsitas, fallacissimi; si dolus, fraudulentissimi; si cupiditas, cupidissimi; si perfidia, perfidissimi. |
| 5 | Impuritas eorum atque blasphemia his omnibus admiscenda non sunt: quia illis quae supra diximus malis, aliorum gentium vitia; his autem etiam sua ipsa vicerunt. |