Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 7, Caput XIV
| 1 | Exceptis enim paucissimis Dei servis, quid fuit totum Africae territorium quam domus una vitiorum aeneo illi similis de quo propheta dicit: O civitas sanguinum! Aeneum in quo est aerugo, non exiet de eo, quia sanguis non exiet de eo [Ezech. 24, 6]. Civitatem, ut videmus, aeneo et iniquitatem sanguini comparavit: ut intelligamus scilicet sic esse in civitate populi iniquitatem sicut in aeneo sanguinem bullientem. Non dissimile autem est huic illud sermonis sacri: Factae sunt mihi domus Israel commixtae omnes aeramento, et ferro, et stagno, et plumbo, et in medio argentum permixtum est. |
| 2 | Propterea dic haec: Sic dicit Dominus Deus: Pro eo quod facti estis omnes in permixtionem unam, conflabo vos et insufflabo in vos in igne irae [Ezech. 22, 18-21]. Dissimillima inter se genera metallorum sacer sermo memoravit. Et quomodo in eodem conflatorio res diversae conflantur? Scilicet quia in diversitatibus metallorum dissimilitudo hominum designatur. |
| 3 | Et ideo etiam argentum, id est, nobilioris materiae metallum, iisdem ignibus datur, quia naturae nobilioris ingenium vita degenerante damnatur. Sicut etiam de principe Tyri dixisse legimus Dominum per prophetam: Fili hominis, accipe lamentum super principem Tyri, et dic illi: Haec dicit Dominus Deus: Tu consignatio similitudinis et corona decoris in deliciis paradisi fuisti: omnem lapidem optimum indutus es, sardium, et topazium, et smaragdum [Ezech. 28, 11-13]. Et iterum: Argento, inquit, et auro implesti thesauros tuos: a multitudine negotiationis implesti promptuaria tua (Ibid., 4, 5). Quae omnia nunquid non talia sunt, ut specialiter de Afris dicta videantur? |
| 4 | Ubi enim maiores thesauri, ubi maior negotiatio, ubi promptuaria pleniora? Auro, inquit, implesti thesauros tuos a multitudine negotiationis tuae. Ego plus addo, tam divitem quondam Africam fuisse, ut mihi copia negotiationis suae non suos tantum, sed etiam mundi thesauros videatur implesse. Et quid post haec? |
| 5 | Exaltatum est, inquit, cor tuum in decore tuo: propter multitudinem peccatorum tuorum in terram te proieci (Ibid., 17). Quomodo Africanae potentiae et hoc competit, aut quomodo proiecta esse videtur in terram? Quomodo, nisi quia quando amisit potentiae veteris altitudinem, quasi coelestem perdidit dignitatem? |
| 6 | Et ducam, inquit, ignem de medio tui: hic te devorabit (Ibid., 18). Quid hac re verius? De media quippe eorum iniquitate ignis peccati exiit, qui felicitatem prioris temporis devoravit. Et omnes, inquit, qui te noverunt inter nationes, contristabuntur super te (Ibid., 19). Convenire illis hoc non putemus, si non eversio Africani soli luctus est generis humani. Perditio, inquit, factus es, et non eris amplius in aeternum (Ibid.). In perditionem illic iam deducta omnia satis constat. |
| 7 | Superest ne malorum praesentium poenas etiam aeternorum continuatio consequatur. |