monumenta.ch > Salvianus Massiliensis > 9 > 22 > 5 > 8 > 13
Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 7, XII <<<     >>> XIV

Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 7, Caput XIII

1 Potuerant ergo illic degere, nec timebam. Sed illa utique coelestis manus quae eos ad punienda Hispanorum flagitia illuc traxerat, etiam [ De Wandalis intelligendum id est. Vide eumdem Valesium, pag. 100.] ad vastandam Africam transire cogebat. Ipsi denique fatebantur non suum esse quod facerent, agi enim se divino iussu ac perurgeri. Ex quo intelligi potest quanta sint mala nostra, ad quos vastandos atque cruciandos ire barbari compelluntur inviti, secundum illud scilicet quod vastator terrae Israeliticae rex Assyriorum ait: Nunquid sine Domini voluntate ascendi ad locum istum?
2 Dominus dixit mihi: Ascende ad terram hanc, et demolire eam [Isa. 36, 10]. Et alibi sacer sermo: Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Ecce ego mittam et assumam Nabuchodonosor regem Babylonis servum meum [Ierem. 25, 9], veniensque percutiet terram Aegypti [Ierem. 43, 11]. Unde agnoscere possumus cuncta quidem quae affliguntur, iudicio Dei percuti; sed tamen, ut saepe memoravi, propter peccata subverti.
3 Ac per hoc quidquid actum est, peccatis, non Deo ascribendum; quia recte illi rei factum ascribitur, quae [ Infra epist. 9, pag. 205: Quia recte ipse scripsisse dicitur per quem factum est ut scriberetur.] ut quid fieret exegit. Nam et homicida, cum a iudice occiditur, suo scelere punitur; et latro aut sacrilegus, cum flammis exuritur, suis criminibus concrematur. Unde et quod Wandali ad Africam transierunt, non est divinae severitati, sed Afrorum sceleri deputandum.
4 Gravi enim eos, antequam illuc pergerent, ac longa iniquitate traxerunt. Et ideo intelligere debemus quia pietatis divinae fuit, quod [ Seneca in praefatione libri decimi controversiarum: Sunt dii immortales lenti quidem, sed certi vindices generis humani. Vide notas ad Lupum Ferrar., pag. 473.] poenam diu debitam distulit; piaculorum autem et criminum, quod aliquando peccator populus quae merebatur excepit. Nisi forte Afros hoc non meruisse credimus, cum utique nulli magis, utpote in quos omnia simul improbitatum atque impuritatum genera confluxerint.
5 Caeteri enim homines etsi nonnullis vitiorum flagitiis obligati sunt, quibusdam tamen non implicantur; etsi violentia non carent, malevolentia carent; etsi libidine aestuant, rapacitate non saeviunt; multos denique etsi accusat incontinentia corporum, simplicitas commendat animorum. In Afris vero pene omnibus nihil horum est quod ad utrumque pertineat, id est, bonum aeque ac malum, quia totum admodum malum.
6 Adeo exclusa naturae originalis sinceritate, aliam quodam modo in his naturam vitia fecerunt.
Salvianus Massiliensis HOME