Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 7, Caput XII
| 1 | Iudicamur itaque etiam praesente iudicio a Deo; ideo excitata est in perniciem ac dedecus nostrum gens quae de loco in locum pergens, de urbe in urbem transiens, universa vastaret. Ac primum a solo patrio effusa est in Germaniam primam, nomine barbaram, ditione Romanam; post cuius exitium primum arsit regio Belgarum, deinde opes Aquitanorum luxuriantium, et post haec, corpus omnium Galliarum: sed paulatim id ipsum tamen; ut dum pars clade caeditur, pars exemplo emendaretur. Sed ubi apud nos emendatio, aut quae pars Romani orbis, quamvis afflicta, corrigitur? |
| 2 | Omnes enim, ut legimus, declinaverunt, simul inutiles facti sunt [Psal. 13, 3]. Et ideo propheta ad Dominum clamat et dicit: Percussisti eos, et non doluerunt; attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam. Induraverunt facies suas super petram, et noluerunt reverti [Ierem. 5, 3].. Quam vere autem etiam hoc in nos cadat, res ipsa indicat. Vastata est diu Gallia. |
| 3 | Ergo emendata est, cum in vicino esset, Hispania. Nec immerito, quia nullus erat omnino timor: nulla correctio, flammis quibus arserant Galli, Hispani ardere coeperunt. In quo illud est, ut supra dixi, sceleratissimum et gravissimum, quod cum arserint, ut ita dicam, membra hominum peccatorum, curata non sunt vitia peccantium. Et ideo compulsus est criminibus nostris Deus, ut hostiles plagas de loco in locum, de urbe in urbem spargeret, et excitatas pene ab ultimis terrae finibus gentes etiam trans mare mitteret quae Afrorum scelera punirent. Quid enim? Nunquid abductae a solo patrio degere intra Gallias non potuerant? |
| 4 | aut ut non degerent quem timebant, quae inlaesae a nobis usque ad tempus illud cuncta vastaverant! Sed esto, intra Gallias formidabant. Quid in Hispania, ubi etiam exercitus nostros bellando contriverant? Nunquid consistere aut permanere metuebant iam victores, iam triumphantes, quibus usque ad hunc fortitudinis fastum contigerat ascendere, ut post experimenta belli diu parati intelligerent sibi Romanae rei publicae vires etiam cum Barbarorum auxiliis pares esse non posse? |