monumenta.ch > Salvianus Massiliensis > 9 > 22 > 5 > 8 > 13 > 8 > 17 > 5 > 4 > 9 > 4 > 13 > 9 > 17 > 11
Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 7, X <<<     >>> XII

Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 7, Caput XI

1 Non dissimiliter autem illud etiam apud [ Hoc loco intelligendum est bellum a Castino duce Romano gestum anno 622 adversus Wandalos. Idatius in Chronico: Castinus magister militum cum magna manu et auxiliis Gothorum bellum in Baetica Wandalis infert: quos cum ad inopiam vi obsidionis arctaret adeo ut se tradere iam pararent, inconsulte publico certamine confligens, auxiliorum fraude deceptus, ad Tarraconam victus effugit. Vide Hard. Valesium, pag. 121.] Wandalos: ad quos cum in Hispania sitos nostra pars pergeret, tantamque ad debellandos eos praesumptionis fiduciam ferret quantam etiam proxime ad Gothos, pari superbiae fastu, pari exitu conruerunt. Venitque super exercitum nostrum illud Prophetae dictum: Obruet Dominus confidentiam tuam, et nihil habebis prosperum [Ierem. 2, 37]. Confidebamus enim in sapientia nostra et fortitudine contra Dei mandata dicentis: Non glorietur sapiens in sapientia sua, nec fortis in fortitudine sua; sed in hoc glorietur qui gloriatur, scire et nosse me, quia ego sum Dominus [Ierem. 9, 23, 24]. Non immerito itaque victi sumus: ad meliora enim se illi subsidia contulere, quam nostri. Nam cum armis nos atque auxiliis superbiremus, a parte hostium nobis liber divinae legis occurrit.
2 Ad hanc enim praecipue opem timor et perturbatio tunc Wandalica confugit, ut seriem nobis coelestis eloquii opponeret et adversum venientes aemulos suos sacri voluminis scripta quasi ipsa quodammodo divinitatis ora reseraret. Hic nunc requiro, quis hoc unquam a nostris partibus fecerit, aut quis non inrisus [ Forte fuerit.] fuerat si putasset esse faciendum?
3 inrisus, utique, sicut a nostris omnia ferme religiosa ridentur. Et ideo quid prodesse nobis praerogativa illa religiosi nominis potest, quod nos catholicos esse dicimus, quod fideles esse iactamus, quod Gothos ac Wandalos haeretici nominis exprobratione despicimus, cum ipsi haeretica pravitate vivamus?
4 Itaque rectissime nobis dicitur illud quod Iudaeis in lege fidentibus dixit sermo divinus: Quomodo dicitis: Sapientes sumus, et lex Domini nobiscum est [Ierem. 8, 7]? Nolite, inquit, confidere in verbis mendacii dicentes, Templum Domini, templum Domini, templum Domini est. Quoniam si bene direxeritis vias vestras et studia vestra, et advenae et pupillo et viduae non feceritis calumniam, nec sanguinem innocentem effuderitis in loco hoc; habitabo vobiscum in loco isto a saeculo usque in saeculum [Ierem. 7, 4-7]. Quo utique ostenditur quod si ista non facimus, superflue nobis catholici nominis praesumptione plaudamus.
5 Sed hinc iam et superius satis dictum est, et adhuc fortasse dicetur; nec opus est ut de hoc amplius disseramus, ubi Dei iuge iudicium est. Quid enim vel de nobis vel de Gothis ac Wandalis Deus iudicet, res probat. Illi crescunt quotidie, nos decrescimus; illi proficiunt, nos humiliamur; illi florent, et nos arescimus.
6 Ut vere in nos veniat dictum illud, quod de Saul et David ait sermo divinus: Quia David erat proficiens, et semper serpso robustior: domus autem Saul decrescens quotidie [II Reg. 3, 1]. Iustus enim, ut propheta ait [Psal. 118, 137], iustus est Dominus, et rectum iudicium suum.
Salvianus Massiliensis HOME