Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 7, Caput X
| 1 | Itaque agnovit hoc ille dux nostrae partis, qui eamdem urbem hostium quam eodem die victorem se intraturum esse praesumpsit, captivus intravit. Probavit scilicet quod propheta dixit: Quia non est hominis via eius, nec viri est ut ambulet et dirigat gressus suos [Prov. 16, 9; XX, 24]. Nam quia viam suam iuris sui existimavit, nec gressum directionis habuit, nec viam salutis invenit: Effusa est, ut legimus, abiectio super principem, seductus est in invio, et non in via [Psal. 106, 40]; et ad nihilum deductus est, velut aqua decurrens [Psal. 57, 8]. In quo quidem, praeter ipsam rerum infelicitatem, praesens iudicium Dei patuit; ut quidquid facturum se usurparat, ipse pateretur. |
| 2 | Nam quia sine divinitatis auxilio ac Dei nutu capiendum a se hostem credidit, ipse captus est: consilii ac sapientiae summam usurpavit, ignominiam temeritatis incurrit: vincla quae aliis paravit, ipse sustinuit. Et quod, rogo, evidentius Dei iudicium esse potuit quam ut habens praedatoris fiduciam, praeda fieret, triumphum praesumens, triumphus esset, circumdaretur, corriperetur, alligaretur, retorta tergo brachia gereret, manus quas bellicosas putabat, vinctas videret, puerorum ac mulierum spectaculum fieret, inludentes sibi barbaros cerneret, inrisionem sexus promiscui sustineret, et qui maximum habuerat supercilium fortis viri, mortem subiret ignavi? |
| 3 | Atque utinam hoc ipsum breve remedium malorum esset, non diurna toleratio. Ille autem, quantum ad poenarum magnitudinem pertinet, longo tempore et diuturna in ergastulo Barbarorum tabe consumptus, in hanc miseriam redactus est ut, quod plerumque homines etiam poenis ipsis gravius atque acerbius putant, in miserationem hostium deveniret. Et hoc cur? Cur absque dubio, nisi quia, ut iam dixi, illi Deo humiles, nos rebelles; illi crediderunt in manu Dei esse victoriam, nos in manu nostra, immo in sacrilega atque impia: quod est peius nocentiusque quam nostra? Denique ipse rex hostium, quantum res prodidit ac probavit, usque ad diem pugnae stratus cilicio preces fudit, ante bellum in oratione iacuit, ad bellum de oratione surrexit. |
| 4 | Priusquam pugnam manu capesseret, supplicatione pugnavit; et ideo fidens processit ad pugnam, quia iam meruerat in oratione victoriam. |