Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 7, Caput IX
| 1 | Audiant hoc, inquam, omnes contraria et blasphema iactantes; audiant haec spem suam in homine ponentes. Loqui universos adversum se Deus dicit, qui liberari se viribus suis posse praesumunt. Quis autem est Romanorum non ita dicens, quis est non ita sentiens? Quis nostrae partis non prope iugiter in hac parte blasphemat? Nullas esse iam rei publicae vires omnium conscientiae est: et nec sic quidem agnoscimus cuius hoc beneficiis, quod adhuc vivimus, debeamus. |
| 2 | Si quando enim nobis prosperi aliquid praeter spem nostram et meritum Deus tribuit, alius hoc ascribit fortunae, alius eventui, alius ordinationi ducum, alius consilio, alius magistro, alius patrocinio, nullus Deo. Et miramur si nobis coelestis manus aliqua non praestet, cui quidquid praestiterit derogamus? Quid enim aliud facimus cum bona quae praestat, nos vel eventibus casuum, vel virtutibus ducum, vel quibuscunque aliis rebus frivolis deputamus? |
| 3 | Hoc enim modo et terris nos oporteret gratias agere quod fruges annuas metimus, et vineis quod vindemiamus, et mari quod pisces capimus, et silvis quod ligna caedimus, et ovibus quod veste tegimur, et pecudibus caeteris quod carne saturamur. Nam quae ratio est ut ei pro muneribus aliis grati esse velimus, cui maximorum beneficiorum suorum gratiam derogamus? Aut quis contentus est homo nostrae conditionis, ut ei quis acceptum quippiam referat, cui de donis suis summa detraxerit? |
| 4 | Ita et nos, licet Deo in nullo digne gratias agamus, parum tamen erat si pro his tantummodo grati esse vellemus quae nobis ad usum vivendi dedit. Cur hanc gratiam tollimus quod nos et in angustiis iuvat, et in periculis liberat, et in medio barbararum gentium sitos iugi protectione conservat? At non ita Gothi, non ita Wandali, malis licet doctoribus instituti, meliores tamen etiam in hac parte quam nostri. |
| 5 | Offendi quamvis quosdam suspicer his quae dicimus: sed quia veritas magis quam offensio cogitanda est, dicam, et saepe dicam: Non ita Gothi, non ita Wandali; qui et in discrimine positi, opem a Deo postulant, et prosperitates suas munus divinitatis appellant. Denique probavit hoc, illo proximo, infelicitas nostra. |
| 6 | Cum enim Gothi metuerent, praesumebamus nos in Chunis spem ponere, illi in Deo: cum pax ab illis postularetur, a nobis negaretur; illi episcopos mitterent, nos repelleremus; illi etiam in alienis sacerdotibus Deum honorarent, nos etiam in nostris contemneremus. |
| 7 | Prout actus utriusque partis, ita et rerum terminus fuit. Illis data est in summo timore palma, nobis in summa elatione confusio. Ut vere et in nobis tunc et in illis evidenter probatum sit illud Domini nostri dictum: Quoniam qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur [Luc. 14, 11]. Illis enim exaltatio data est pro humilitate, nobis pro elatione deiectio. |