monumenta.ch > Salvianus Massiliensis > 7 > 1 > 6 > 6 > 20 > 8
Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 7, VII <<<     >>> IX

Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 7, Caput VIII

1 Sed tamen cum omnes fere barbarae gentes Romanorum sanguinem biberint, omnes viscera nostra laceraverint; quid est quod Deus noster maximas rei publicae opes et locupletissimos Romani nominis populos in ius potissimum ignavissimorum quondam hostium dedit? Quid? nisi ut agnosceremus scilicet quod supra dixi, meritorum hoc fuisse, non virium, utque ipsum hoc nobis in confusionem caderet ac poenam quod ignavissimis traderemur, et vel sic plagam coelestis manus agnosceremus; quia nos non fortissimi hostium, sed ignavissimi, subiugarent. Sic enim legimus, quod si quando evidenter intelligi Deus voluit magna opera a se patrari, aut per paucos aut per infirmos acta res est; ne opus coelestis dexterae virtuti assignaretur humanae.
2 Ideo siquidem et dux Sisara quem Hebraeus tremebat exercitus, a muliere prostratus est [Iudic. 4, 21]; et Abimelech civitatum expugnatorem feminea manus perculit [Iudic. 9, 53]; et ferratae Assyriorum acies vidua opitulante ceciderunt [Iudith. 13, 10]; et ne de solis tantum feminis loquar, Benadab regem Syriae (III Reg.
3 XX, 1-20), cui praeter innumera populi sui millia, triginta et duo reges exercitusque eiusdem numeri serviebant; nonne ideo a paucis principum pedissequis Dominus vinci voluit, ut qui esset auctor talis victoriae nosceretur? Contra Madianitas quoque, qui, ut liber Iudicum refert [Iudic. 7, 12 seqq.], instar locustarum cuncta compleverant, Gedeon iubetur pugnare cum paucis; non quia plures in exercitu non haberet, sed vetatur multos ad bellum ducere, ne multitudo sibi posset aliquid de victoria vindicare.
4 Unde cum triginta armatorum millia congregasset, sic ad eum Dominus locutus est: Multus est tecum populus, nec tradetur Madian in manus eius. Et quid postea? Homini adversum innumera Barbarorum millia pugnaturo trecentos tantum viros reliquit. In eam quippe exiguitatem redigi agmen militum iussit, ut sibi de patrato divinitus belli opere paucitas usurpare nihil posset.
5 Denique cur hoc Dominus ita faceret, ipse evidentissime declaravit dicens: Ne glorietur contra me Israel, et dicat, Meis viribus liberatus sum. Audiant, inquam, hoc omnes improbi, audiant omnes praesumptuosi, audiant praepotentes, audiant cuncti quid Deus dicit: Ne glorietur, inquit, contra me Israel, et dicat, Meis viribus liberatus sum.
Salvianus Massiliensis HOME