monumenta.ch > Salvianus Massiliensis > 7 > 1 > 6
Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 7, V <<<     >>> VII

Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 7, Caput VI

1 Sed tales forte hostes sunt inter quos agunt, ut eos ista delectent et offendantur gravissime si, cum ipsi impudici sint, videant castos esse Romanos. Quod si ita esset, nequaquam tamen facere nos improbos improbitas deberet aliena: quia quemlibet hominum magis sibi praestare convenit ut sit bonus, quam alteri ut sit malus; et plus id laborandum est ut placeamus Deo per honestatem, quam ut hominibus per impuritatem: ac perinde etiam si inter impudicos quis barbaros vivat, magis tamen pudicitiam sequi debet quae sibi expedit, quam impudicitiam quae impuris hostibus placet.
2 Sed quid accedit insuper ad mala nostra? Inter pudicos barbaros impudici sumus. Plus adhuc dico: offenduntur barbari ipsi impuritatibus nostris. Esse inter Gothos non licet scortatorem Gothum: soli inter eos praeiudicio nationis ac nominis permittuntur impuri esse Romani. Et quae nobis, rogo, spes ante Deum est? Impudicitiam nos diligimus, Gothi exsecrantur; puritatem nos fugimus, illi amant; fornicatio apud illos crimen atque discrimen est, apud nos decus.
3 Et putamus nos ante Deum posse consistere; putamus posse nos salvos esse, quando omne impuritatis scelus, omnis impudicitiae turpitudo a Romanis admittitur et a barbaris vindicatur? Hic nunc illos requiro qui meliores nos putant esse quam barbaros: dicant quid horum vel paucissimi Gothi faciant, vel quid non horum Romani omnes vel pene omnes?
4 Et miramur si terrae vel Aquitanorum vel nostrorum omnium a Deo barbaris datae sunt, cum eas quas Romani polluerant fornicatione, nunc mundent barbari castitate?
Salvianus Massiliensis HOME