monumenta.ch > Salvianus Massiliensis > 7 > 1 > 6 > 6 > 20 > 8 > 4 > 9 > 8 > 4 > 9 > 5
Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 7, IV <<<     >>> VI

Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 7, Caput V

1 Sed videlicet difficile hoc probari potest, et nulla omnino exstant praeteritarum turpitudinum flagitiorumque vestigia. Ecce etiam nunc multi ex eis, licet patria careant, et in comparatione praeteritarum opum pauperes vivant, peiores ferme sunt quam fuerunt. Peiores autem, non uno modo: quia etsi eadem faciunt quae ante faciebant, hoc ipso tamen deteriores sunt quia a scelere non cessant.
2 Siquidem facinora eorum, etsi genere ipso maiora non sint, attamen plura sunt; ac per hoc etsi criminum novitate non crescunt, pluralitate cumulantur. Adde autem quod haec, ut dixi, faciunt iam senes, adde quod pauperes. Utrumque enim sceleris augmentum est. Minus siquidem prodigiosum est peccare iuvenes, peccare locupletes.
3 Quae autem in iis spes aut remedium est, qui ab usitata impuritate nec miseriarum egestate nec vitae extremitate revocantur? Esto enim quosdam aut stulta [ Ea ut plurimum cogitatio intrat animos iuvenum. Utamur, inquiunt, dum fata sinunt, melioribus annis. Superest longa series annorum. In extrema aetate emendabimus quidquid offensae contractum fuerit. Impia sane cogitatio; attamen aliquo modo tolerabilis, si cui certa spes esset longae vitae. Sed verissimum est id quod Tullius observavit, mortem propter incertos casus quotidie imminere, et propter vitae brevitatem nunquam longe posse abesse. Itaque multos adhuc admodum iuvenes, plurimos medio in spatio integrae aetatis mors intercipit. Quare sequenda est omnino Caesarii Arelatensis episcopi sententia, cuius haec sunt verba: Nam si nos in extremo vitae nostrae tempore ad agendam poenitentiam vel ad redimenda peccata vel crimina reservamus, timere debemus ne forte nos mors inopinata praeveniat et ad illud subitaneum tempus poenitentiae non sinat pervenire ad quod nos mortifera securitate volumus reservare. Et ideo timeamus illud quod scriptum est: Nolite tardare converti ad Dominum, etc. Praeclare Augustinus in homilia 41: Si quis autem positus in ultima necessitate aegritudinis suae voluerit accipere poenitentiam et accipit, et mox reconciliabitur, et hinc vadit; fateor vobis, non illi negamus quod petit, sed non praesumimus quia bene hinc exit.] praesumptio longae vitae aut spes quandoque agendae poenitentiae consoletur; nonne novum hoc monstri genus est, esse aliquos etiam in morte vitiosos?
4 Quae cum ita sint, nunquid est aliquid quod dici amplius possit? Sed adhuc tamen addimus: scilicet quod multi haec agunt hodie etiam inter hostes siti et quotidiano discrimine ac timore captivi; cumque ob impurissimam vitam traditi a Deo barbaris fuerint, impuritates tamen ipsas etiam inter barbaros non relinquunt.
Salvianus Massiliensis HOME