Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 7, Caput IV
| 1 | Cogitat forte aliquis non ita ad plenum esse ut loquor: habuisse enim illic matresfamilias ius suum, et dominarum honorem potestatemque tenuisse. Verum est. Habuerunt quidem multae integrum ius dominii, sed nulla ferme impollutum ius matrimonii. Et nos modo non quaerimus quae mulierum potestas, sed quam corrupta virorum fuerit disciplina. Quamvis nec potestatem quidem illic matresfamilias integram habuisse dicam: quia quaecunque ius connubii inviolatum ac salvum non habet, nec dominii salvum habet. |
| 2 | Haud multum enim matrona abest a vilitate servarum, ubi paterfamilias ancillarum maritus est. Quis autem Aquitanorum divitum non hoc fuit? Quem non sibi ancillae impudicissimae aut adulterum aut maritum iure dixerunt? Equi enim emissarii, ut propheta ait, in feminas facti sunt. Unusquisque enim ad uxorem proximi sui hinniebat [Ierem. 5, 8]. Atque illi de quibus haec scripta legimus, et minore fortasse crimine et minore, ut reor, numero criminum ac passivitate peccabant. |
| 3 | Hi autem vere ut emissarii equi, non ad paucas tantum, sed pene ad omnes vernulas suas, id est, quasi ad greges proprios hinniebant; et in morem eorum pecudum qui mariti gregum appellantur, fervidae libidinis debacchatione grassantes, in quamcunque eos primum feminam ardens impudicitiae furor traxerat inruebant. Hic iam quaero a sapientibus, cum haec ita essent, quales putent fuisse illic familias, ubi tales erant patresfamilias? quanta servorum illic corruptela, ubi dominorum tanta corruptio? |
| 4 | Morbido enim capite, nil sanum est, neque ullum omnino membrum officio suo fungitur ubi quod est principale non constat. In domo autem sua dominus quasi corporis sui caput est; et vita eius, cunctis norma vivendi. Pessimumque hoc est in hoc negotio, quod libentius omnes deteriora sectantur; et facilius mala institutio depravat bonos, quam bona emendat malos. |
| 5 | Porro autem cum etiam boni atque honesti patresfamilias famulos bonos facere non possint; quantam illic putamus fuisse labem familiarum, ubi domini erant impuritatis exemplum? quamvis non exemplum illic tantummodo malum fuerit, sed vis ac necessitas quaedam: quia parere impudicissimis dominis famulae cogebantur invitae, et libido dominantium necessitas subiectarum erat. |
| 6 | Ex quo intelligi potest quantum coenum impudicarum sordium fuerit, ubi sub impurissimis dominis castas esse, etiamsi voluissent, feminas non licebat. |