Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 7, Caput III
| 1 | An forte falsum est, et invidiose potius quam vere ista dicuntur? Non oratoria probatione, qua uti alii in causis solent, utar ut producam quoscunque ad probandum aut paucos aut extraneos aut minus idoneos testes. Ipsos interrogemus a quibus acta sunt. Falsum diximus, si negaverint. Fatentur enim; et quidem, quod est gravius, sic fatentur ut in ipsa confessione non doleant. |
| 2 | Idem enim nunc est animus in fatentibus, qui in agentibus fuit. Sicut tunc non puduit flagitia committere, sic nunc omnino non poenitet flagitiosa fecisse. Exceptis tamen perpaucis ferme sanctis atque insignibus viris, qui, ut quidam de numero ipsorum ait, sparsis redemerunt crimina nummis; exceptis, inquam, his quos loquor, quos utique etiam in illa tunc generali admodum colluvione vitiorum recte minorum criminum reos fuisse credimus qui corrigi a Divinitate meruerunt. |
| 3 | Non penitus enim dominum suum laedit, cui propitiatio reservatur. Et quid plura? Puto quod semper Deum et in ipso errore respexerit, a quo hoc obtinere potuit ne diutius erraret. Caeteri autem et plurimi ferme ac nobilissimi, prope idem omnes; pene unus gurges, omnium gula; pene unum lupanar, omnium vita. Et quid dicam de lupanaribus? |
| 4 | Minoris quippe esse criminis etiam lupanar puto. Meretrices enim quae illic sunt, foedus connubiale non norunt, ac per hoc non maculant quod ignorant. Impudicitiae quidem piaculo sunt obnoxiae, sed reatu tamen adulterii non tenentur. Adde huc, quod et pauca ferme sunt lupanaria, et paucae quae in his vitam infelicissimam damnavere meretrices. |
| 5 | Apud Aquitanicos vero, quae civitas in locupletissima ac nobilissima sui parte non quasi lupanar fuit? Quis potentum ac divitum non in luto libidinis vixit? Quis non se barathro sordidissime colluvionis immersit? Quis coniugi fidem reddidit? immo, quantum ad passivitatem libidinis pertinet, quis non coniugem in numerum ancillarum redegit, et ad hoc venerabilis connubii sacramenta deiecit ut nulla in domo eius vilior videretur in maritali despectione, quam quae erat princeps matrimonii dignitate? |