monumenta.ch > Salvianus Massiliensis > 9 > 22 > 5 > 8 > 13 > 8 > 17 > 5 > 4 > 9 > 4 > 13 > 9 > 17 > 11 > 12 > 11 > 19 > 12 > 8 > 4 > 9 > 10 > 5 > 3 > 5 > 10 > 3 > 14 > 5 > 14 > 2
Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 7, I <<<     >>> III

Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 7, Caput II

1 Sed forsitan, cum de ludicris ac foeditatibus publicis diutissime dixerimus; in hoc tantum quis deteriores esse nos putat barbaris, quia illi haec non agunt, nos agimus, caeterum ipso carnalis libidinis scelere et fornicationis funestae coeno non ita pollui. Comparemus, si placet, caeteris nationibus etiam in hac parte Romanos.
2 Et quidem nescio an ullis rectius comparentur quam his quos Deus in medio rei publicae sinu positos, possessores fecit ac dominos soli esse Romani. Unde quamvis nihil disputari de iudicio Dei possit, tamen cum ablatam nobis iuris nostri optimam partem barbaris dederit, videamus an id quod nobis tulit et illis tradidit, iusto iudicio tradidisse videatur.
3 Nemini dubium est Aquitanos ac Novempopulos medullam fere omnium Galliarum et uber totius fecunditatis habuisse; nec solum fecunditatis, sed, quae praeponi interdum fecunditati solent, iucunditatis, voluptatis, pulchritudinis. Adeo illic omnis admodum regio aut intertexta vineis, aut florulenta pratis, aut distincta culturis, aut consita pomis, aut amoenata lucis, aut inrigua fontibus, aut interfusa fluminibus, aut crinita messibus fuit; ut vere possessores ac domini terrae illius non tam soli istius portionem quam paradisi imaginem possedisse videantur. Quid ergo post ista omnia? Officiosiores absque dubio Deo esse debuerant, quos peculiariter Deus abundantissima beneficiorum suorum dote ditaverat. Quid enim rectius aut quid dignius quam ut quibus per munera sua Dominus quasi specialiter videbatur placere voluisse, iidem quoque specialius Domino cultu ac religione placuissent, praesertim cum a nobis Deus nil onerosum, nil grave exigat?
4 Non enim nos ad aratra aut ad ligones vocat, non ad scindendas terras neque ad vineas pastinandas, non denique illa exigit a servis suis quae nos exigimus a nostris. Quid namque ait? Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam. Tollite iugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde; et invenietis requiem animabus vestris.
5 Iugum enim meum suave est, et onus meum leve [Matth. 11, 28-30]. Non ergo nos ad laborem vocat Dominus, sed ad refectionem. Quid namque a nobis exigit, quid praestari sibi a nobis iubet, nisi solam tantummodo fidem, castitatem, humilitatem, sobrietatem, misericordiam, sanctitatem, quae utique omnia non onerant nos, sed ornant? Nec solum hoc, sed ideo vitam praesentem ornant, ut futuram ornare plus possint.
6 O bonum, o pium, o inaestimabilis misericordiae Dominum, qui ad hoc nobis in praesenti religionis munera tribuit, ut ipsa in nobis postea quae nunc dat munera muneretur! Tales igitur etiam omnes absque dubio Aquitani esse debuerant. Et quidem, ut diximus, specialius tales, quia specialia Dei munera possidebant. Et quid post haec omnia? quid secutum est? quid, nisi cuncta quae e diverso sunt?
7 In omnibus quippe Galliis, sicut divitiis primi fuere, sic vitiis. Nusquam enim improbior voluptas, nusquam inquinatior vita, nusquam corruptior disciplina. Hanc pro muneribus sacris dederunt Domino retributionem, ut in quantum eos beneficiis suis ille ad se inlexerat ad propitiandum, in tantum illi flagitiis suis laboraverint ad exacerbandum.
Salvianus Massiliensis HOME