Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 7, Caput I
| 1 | Cum in conclusione libelli huius, qui nunc finitus est, de infirmitate ac miseria Romanorum nonnulla dixerim, contraria forsitan negotio quod nunc agimus, dixisse videamur. Scio enim posse hoc loco subiici, hinc maxime probari quod non respiciat res humanas Deus; quia cum Romani quondam pagani et vicerint et regnaverint, nunc Christiani et vincantur et serviant. |
| 2 | Sufficere quidem ad confutationem obiectionis istius poterant illa quae dudum de cunctis fere paganis gentibus dicta sunt: id est, magis peccare eos qui scientes negligant legem Dei, quam qui non faciant nescientes. Sed tamen, si Deus annuerit, cum ad eam negotii partem accesserimus ut de veteribus Romanis aliqua dicantur, evidenter divino munere approbabimus tam iustum tunc erga illos fuisse Domini favorem, quam nunc erga nos iustam severitatem; tam dignum illud fuisse quod Romanos tunc Deus auxilio suo extulit, quam nunc dignum esse quod punimur. |
| 3 | Atque utinam poena ipsa prodesset! Illud gravius multo ac luctuosius, quod post poenam nulla correctio est. Curare nos vult castigationibus suis Dominus, sed curam remedia non sequuntur. Quid hoc mali est? Iumenta ac pecudes sectione curantur, et putrefacta mulorum, asinorum, porcorum viscera, cum adusta cauteriis fuerint, munus medicae adustionis agnoscunt; statimque ubi aut cremata aut desecta fuerit vitiatorum corporum labes, in locum demortuae carnis viva succedit. |
| 4 | Nos et urimur, et secamur; sed nec ferri desectione, nec cauteriorum adustione sanamur: immo, quod est gravius, cura ipsa deteriores sumus. Et ideo non frustra nobis evenit quod evenire pecudibus et iumentis solet, quae inremediabiles morbos ferunt. Nam in omnibus partibus mundi quia curis medicantibus non corrigimur, morte atque occisione finimur. |
| 5 | Ecce enim, ut non repetam quae multo ante iam dixi, hoc ipsum quale est quod paulo ante memoravi, scilicet quia et miseri pariter ex luxuriosi sumus? Esto enim, sint vitia ista felicium (quamvis nemo idem et probrosus esse possit et felix: quia ubi non est vera honestas, non est vera felicitas), sed tamen, ut supra dixi, esto, sint vitia ista et longae pacis et opulentae securitatis. Cur, quaeso, illic sunt, ubi iam nulla pax, ubi nulla securitas? |
| 6 | In omni enim ferme orbe Romano pax et securitas non sunt. Cur sola tantum vitia perdurant? Quis, rogo, ferre possit in homine egestuoso esse lasciviam? Criminosior quippe est luxuriosa paupertas; et maioris invidiae, miser nugax [Eccli. 25, 4]. Totus Romanus orbis et miser est et luxuriosus. |
| 7 | Quis, quaeso, pauper et nugax, qui captivitatem exspectans de circo cogitat? quis metuit mortem, et ridet? Nos et in metu captivitatis ludimus, et positi in mortis timore ridemus. Sardonicis quodammodo herbis omnem Romanum populum putes esse saturatum. Moritur, et ridet. Et ideo in omnibus fere partibus mundi risus nostros lacrymae consequuntur; ac venit etiam in praesenti super nos illud Domini nostri dictum: Vae vobis qui ridetis, quoniam flebitis [Luc. 6, 25]. |