Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 6, Caput XVIII
| 1 | Cum haec ergo quae diximus, pro recentibus beneficiis Dei debeant fieri, videamus quae fiant. Ad ludos protinus curritur, ad insanias convolatur, in theatris populus diffunditur, in circis plebs tota bacchatur. Ille nobis ad hoc bona praestat, ut boni simus. Nos e diverso, quotiens bona accipimus, mala nostra cumulamus. |
| 2 | Ille nos beneficiis suis vocat ad probitatem, nos ruimus in improbitatem. Ille beneficiis suis provocat ad compunctionem, non ruimus in dissolutionem. Vocat ille ad castitatem, nos ruimus in impuritatem. Praeclare videlicet sacris muneribus respondemus. Praeclare dona eius vel agnoscimus, vel honoramus; qui quantum ab eo beneficii accipimus, tantum ei iniuriarum repensamus. |
| 3 | Aut iniuria Dei hoc forte non est, aut esse indignior potest, aut multis ac magnis opus sit? Sed quia inveterata in nobis malorum omnium labe aliter iam non vitiosi esse non possumus nisi ut omnino non simus; quae in nobis, rogo, spes bonae frugis est? Qui ignorantia peccant, errore agnito corriguntur. |
| 4 | Qui religionis expertes sunt, cum mutaverunt sectam, mutare incipiunt disciplinam. Postremo, ut dixi, qui aut abundantia nimia aut securitate vitiantur, desinunt esse perditi cum destiterint esse securi. Nos nec ignorantia labimur, nec religionis expertes sumus, nec prosperitate rerum ac securitate corrumpimur. Omnia siquidem e diverso sunt. |
| 5 | Religionem novimus, ignorantia non excusamur, pacem et divitias priorum temporum non habemus; omnia quae fuerunt, aut ablata aut immutata sunt; sola tantum vitia creverunt. Nihil nobis de pace et prosperitate pristina reliquum est, nisi sola omnino crimina quae prosperitatem non esse fecerunt. Ubi namque sunt antiquae Romanorum opes ac dignitates? |
| 6 | Fortissimi quondam Romani erant, nunc sine viribus. Timebantur Romani veteres, nos timemus. Vectigalia illis solvebant populi Barbarorum, nos vectigales Barbaris sumus. Vendunt nobis hostes lucis usuram. Tota admodum salus nostra commercium est. O infelicitates nostras! ad quid devenimus! Et pro hoc gratias Barbaris agimus, a quibus nos ipsos pretio comparamus? |
| 7 | Quid potest esse nobis vel abiectius vel miserius? Et vivere nos post ista credimus, quibus vita sic constat! Insuper etiam ridiculos ipsi nos facimus: aurum quod pendimus, munera vocamus. Dicimus donum esse quod pretium est, et quidem pretium conditionis durissimae ac miserrimae. Omnes quippe captivi, cum semel redempti fuerint, libertate potiuntur. |
| 8 | Nos semper redimimur, et nunquam liberi sumus. Illorum more dominorum nobiscum Barbari agunt qui mancipia obsequiis suis non necessaria mercedibus dependendis locant. Similiter enim nos nunquam ab hac sumus liberi functione quam pendimus. Ad hoc quippe mercedes iugiter solvimus, ut sine cessatione solvamus. |