monumenta.ch > Salvianus Massiliensis > 9 > 22 > 5 > 8 > 13 > 8 > 17 > 5 > 4 > 9 > 4 > 13 > 9 > 17
Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 6, XVI <<<     >>> XVIII

Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 6, Caput XVII

1 Et quidem quemadmodum nullam Romani nominis partem poena correxerit, satis, ut arbitror, iam probavimus. Superest ut, quemadmodum nec munera nec blandimenta nos Dei corrigant, comprobemus. Munera autem Dei et blandimenta quaenam sunt? Quae scilicet, nisi pax nostra, et quies nostra, et famulantes votis ac voluptatibus nostris rerum secundarum tranquillitates?
2 Aliquid ergo, quia res exigit, etiam speciale dicamus. Igitur quotiens in metu, in angustiis, in periculis sumus; cum aut civitates ab hostibus obsidentur, aut provinciae populatione vastantur, aut quibuscumque rerum adversitatibus rei publicae membra caeduntur, et opem coelestis manus votis precamur: si quo sacrae miserationis auxilio aut salvatae urbes fuerint, aut finita populatio, aut hostiles exercitus fusi, et metus omnis dono Divinitatis ablatus, quid statim post haec omnia facimus?
3 Compensare, credo, Domino Deo nostro, cultu, honore, reverentia, beneficia quae ab eo acceperimus adnitimur. Hoc enim est consequens; atque id etiam usus vitae humanae habet, ut referatur gratia feneratoribus gratiarum, et recipiant vicem munerum munerantes. Ita ergo nos forsitan facimus, atque humanis saltem cum Deo nostro retributionibus agentes, cum ab eo bona accepimus, bona reddimus.
4 Ad domos videlicet Dominicas statim currimus, corpora humi sternimus, mixtis cum fletu gaudiis supplicamus, [ Vel unicus hic locus facit adversus eos qui negant opes conferendas esse ad ornanda templa, docentque erogandas in pauperes, qui sunt viva Christi templa. Subveniendum est necessitati pauperum. Quis negat? Sed tamen negligenda non est domus Dei. Vide notas ad Agobardum, pag. 77.] inlustramus donariis sacris limina, aras muneribus implemus; et quia ipsi dono illius festi sumus, templis quoque ipsius vultum nostrae festivitatis induimus; aut certe, quod ei non minus cordi est, prioribus vitae vitiis renuntiamus, operum bonorum victimas caedimus, et pro gaudiis novis novae conversationis hostias immolamus, omnibus denique immunditiis bellum sanctum indicimus, circorum insanias fugimus, foeditates theatralium ludorum exsecramur, vovemus Domino novam vitam, et ad obtinendam eius perpetuo protectionem, nosmet ipsos Deo sacrificamus.
Salvianus Massiliensis HOME