Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 6, Caput XVI
| 1 | Haec autem omnia ideo copiosius paulo prolata sunt, ut probaremus scilicet omnia quae pertulimus, non improvidentia nos Dei atque neglectu, sed iustitia, sed iudicio, sed aequissima dispensatione et dignissima retributione tolerasse, neque ullam penitus Romani orbis aut Romani nominis portionem, quamlibet graviter plagis coelestibus caesam, unquam fuisse correctam. |
| 2 | Et ideo nequaquam uti meremur prosperis, quia non corrigimur adversis. Quamvis nobis etiam indignis interdum tribuantur bona: quia bonus Dominus, quasi indulgentissimus pater, etsi nos nonnunquam sinit pro peccatis nostris humiliari, non diu tamen patitur affligi; et ideo nunc asperis rebus castigat suos pro disciplina, nunc tranquillis fovet pro indulgentia. |
| 3 | Sicut enim optimi ac peritissimi medici dissimilibus morbis curas dispares praestant, atque aliis per dulcia medicamina, aliis per amara succurrunt, et quosdam curant cauteriorum adustione, quosdam malagmatum placabilitate, aliis adhibent duram ferri prosectionem, aliis blandam infundunt olei lenitatem; et tamen diversissimis licet curis eadem salus quaeritur: ita etiam Deus noster, si quando nos plagis austerioribus coercet, quasi cauteriis ac sectionibus curat; quando autem rebus prosperis refovet, quasi oleo ac malagmatibus consolatur. |
| 4 | Per diversam enim medicaminum opem ad unam nos vult perducere sanitatem. Solent quippe etiam nequissimos servos quos supplicia non correxerint, blandimenta corrigere; et quos dominis suis verbera non summiserant, beneficia summittunt. Infantes quoque et omnes fere parvulos contumaces, quos morigeros minae ac ferulae non efficiunt, interdum panchresta atque blanditiae ad obedientiam trahunt. |
| 5 | Unde intelligere debemus, nos et servis nequissimis nequiores et insipientibus parvulis stultiores esse, quos nec quasi malos servos tormenta corrigunt, nec quasi infantulos blandimenta convertunt. |