Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 6, Caput XV
| 1 | Atque haec fuerunt fortasse, iam non sunt, aut unquam esse cessabunt. Videlicet, si qua adhuc hodie aut civitas aut provincia vel plagis coelestibus caeditur, vel hostili populatione vastatur; humiliatur, convertitur, emendatur, et non cunctos ferme Romani nominis populos prius est interire quam corrigi, non prius ipsos quam in ipsis vitia non esse. |
| 2 | Denique id breviter probari potest excisa ter continuatis eversionibus summa urbe Gallorum, cum omnis civitas bustum esset, malis et post excidia crescentibus. Nam quos hostis in excidio non occiderat, post excidium calamitas obruebat; cum id quod in excidio evaserat morti, post excidium non superesset calamitati. |
| 3 | Alios enim impressa altius vulnera longis mortibus necabant; alios ambustos hostium flammis etiam post flammas poena torquebat. Alii interibant fame, alii nuditate, alii tabescentes, alii rigentes: ac sic in unum exitum mortis per diversa moriendi genera conruebant. Et quid plura? Excidio unius urbis affligebantur quoque aliae civitates. |
| 4 | Iacebant siquidem passim, quod ipse vidi atque sustinui, utriusque sexus cadavera nuda, lacera, urbis oculos incestantia, avibus canibusque laniata. Lues erat viventium, foetor funereus mortuorum. Mors de morte exhalabatur. Ac sic, etiam qui excidiis supra dictae urbis non interfuerant, mala alieni excidii perferebant. Et quid post haec, inquam, quid post haec omnia? |
| 5 | Quis aestimare hoc amentiae genus possit? Pauci nobiles qui excidio superfuerant, quasi pro summo deletae urbis remedio circenses ab imperatoribus postulabant. Vellem mihi hoc loco ad exsequendam rerum indignitatem parem negotio eloquentiam dari; scilicet ut tantum virtutis esset in querimonia, quantum doloris in causa. |
| 6 | Quis enim aestimare possit quid primum in his de quibus diximus, accusandum sit, irreligiositas, an stultitia, an luxuria, an amentia? Totum quippe in illis est. Quid enim irreligiosius quam petere aliquid in iniuriam Dei? aut quid stultius quam quid petas non considerare? ant quid tam perditi luxus quam in luctu res desiderare luxuriae? |
| 7 | aut quid amentius quam in malis esse et malorum intelligentiam non habere? Quanquam in his omnibus nulla res minus culpanda est quam amentia: quia voluntas crimen non habet, ubi furore peccatur. Quo magis his de quibus loquimur accusandi sunt, quia sani insaniebant. Circenses ergo Treveri desideratis, et hoc vastati, hoc expugnati, post cladem, post sanguinem, post supplicia, post captivitatem, post tot eversae urbis excidia? |
| 8 | Quid lacrymabilius hac stultitia, quid luctuosius hac amentia? Fateor, miserrimos esse vos credidi cum excidia passi estis; sed miseriores vos video cum spectacula postulatis. Putabam enim vos in excidiis rem tantum atque substantiam; nesciebam etiam sensum atque intelligentiam perdidisse. Theatra igitur quaeritis, circum a principibus postulatis? Cui, quaeso, statui, cui populo, cui civitati? |
| 9 | Urbi exustae ac perditae, plebi captivae et interemptae, quae aut periit aut luget; de qua etiam si quid superest, totum calamitatis est; quae cuncta aut moestitudine est anxia, aut lacrymis exhausta, aut orbitate prostrata; in qua nescias pene cuius sit sors peior ac durior, interfectorum an viventium? Tantae enim sunt miseriae superstitum, ut infelicitatem vicerint mortuorum. Ludicra ergo publica Trever petis? |
| 10 | Ubi, quaeso, exercenda? an super busta et cineres, super ossa et sanguinem peremptorum? Quae enim urbis pars his malis omnibus vacat? Ubi non cruor fusus, ubi non strata corpora, ubi non concisorum membra lacerata? Ubique facies captae urbis, ubique horror captivitatis, ubique imago mortis. Iacent reliquiae infelicissimae plebis super tumulos defunctorum suorum, et tu circenses rogas? |
| 11 | Nigra est incendio civitas, et tu vultum festivitatis usurpas? Lugent cuncta, tu laetus es. Insuper etiam inlecebris flagitiosissimis Deum provocas, et superstitionibus pessimis iram Divinitatis inritas. Non miror plane, non miror tibi evenisse mala quae consecuta sunt. Nam quia te tria excidia non correxerant, quarto perire meruisti. |