monumenta.ch > Salvianus Massiliensis > 9 > 22 > 5 > 8 > 13 > 8 > 17 > 5 > 4 > 9 > 4 > 13 > 9 > 17 > 11 > 12 > 11 > 19 > 12 > 8 > 4 > 9 > 10 > 5 > 3 > 5 > 10 > 3 > 14 > 5 > 14
Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 6, XIII <<<     >>> XV

Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 6, Caput XIV

1 Dixi de urbibus praeclarissimis. Quid reliquae in diversis Galliarum partibus civitates? Nunquid non consimilibus habitatorum suorum vitiis conciderunt? Nam ita cunctos crimina sua presserant, ut nec metuerent periculum suum. Praenoscebatur captivas, nec formidabatur. Ablatus quippe erat a peccatoribus timor, ne posset esse cautela.
2 Itaque Barbaris pene in conspectu omnium sitis, nullus erat metus hominum, non custodia civitatum. Tanta animarum vel potius peccatorum caecitas fuit, ut cum absque dubio nullus perire vellet, nullus tamen id ageret ne periret. Totum incuria et segnities, totum negligentia et gula, totum ebrietas et somnolentia possidebant; secundum illud scilicet quod de talibus scriptum est: Quia sopor Domini inruerat super eos [I Reg. 26, 12]. Sopor quippe infunditur, ut perditio subsequatur. Cum enim, ut scriptum est [Gen. 18, 20], completis iniquitatibus suis peccator quis meretur ut pereat, providentia ab eo tollitur ne periturus evadat. Sed haec hactenus. Satis enim, ut arbitror, quod proposui evidenter ostendi, ne in summo quidem rerum discrimine cessasse unquam vitia civium usque ad excidia civitatum.
Salvianus Massiliensis HOME