Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 6, Caput XIII
| 1 | Sed quid ego loquor de longe positis et quasi in alio orbe submotis, cum sciam etiam in solo patrio atque in civitatibus Gallicanis omnes ferme praecelsiores viros calamitatibus suis factos fuisse peiores? Vidi siquidem ego ipse Treveros domi nobiles, dignitate sublimes, licet iam spoliatos atque vastatos; minus tamen eversos rebus fuisse quam moribus. |
| 2 | Quamvis enim depopulatis iam atque nudatis aliquid supererat de substantia, nihil tamen de disciplina. Adeo graviores in semet hostes externis hostibus erant, ut licet a barbaris iam eversi essent, a se tamen magis everterentur. Lugubre est referre quae vidimus, senes honoratos, decrepitos Christianos, imminente iam admodum excidio civitatis, gulae ac lasciviae servientes. |
| 3 | Quid primum hic accusandum est? quod honorati, an quod senes, an quod Christiani, an quod periclitantes? Quis enim hoc fieri posse credat, vel in securitate a senibus, vel in discrimine a pueris, vel unquam a Christianis? Iacebant in conviviis obliti honoris, obliti aetatis; obliti professionis, obliti nominis sui, principes civitatis cibo conferti, vinolentia dissoluti, clamoribus rabidi, bacchatione furiosi, nihil minus quam sensus sui; immo quia prope iugiter tales, nihil magis quam sensus sui. |
| 4 | Sed cum haec ita essent, plus multo est quod dicturus sum: finem perditioni huic nec civitatum excidia fecerunt. Denique expugnata est quater urbs Gallorum opulentissima. Promptum est de qua dicam. Sufficere utique debuerat emendationi prima captivitas, ut instauratio peccatorum non instaurasset excidium. Sed quid plura? Incredibile est quod loquor. |
| 5 | Assiduitas illic calamitatum, augmentum illic criminum fuit. Sicut enim anguinum illud monstrum, ut fabulae ferunt, multiplicabat occisio; ita etiam in Gallorum excellentissima urbe iis ipsis quibus coercebantur plagis scelera crescebant: ut putares poenam ipsorum criminum quasi matrem esse vitiorum. Et quid plura? |
| 6 | Ad hoc malorum quotidie pullulantium multiplicatione perventum est, ut facilius esset urbem illam sine habitatore quam ullum pene habitatorem esse sine crimine. Igitur hoc in illa. Quid in alia non longe, sed prope eiusdem magnificentiae civitate? Nonne eadem et rerum ruina pariter et morum? |
| 7 | Nam praeter caetera, cum duobus illic praecipuis et generalibus malis, avaritia et ebrietate, omnia concidissent; ad hoc postremo rabida vini aviditate perventum est, ut principes urbis ipsius ne tunc quidem de conviviis surgerent, cum iam urbem hostis intraret. Adeo etiam Deus ipsis evidenter, ut credo, manifestare voluit cur perirent; cum per quam rem ad perditionem ultimam venerant, eam ipsam agerent cum perirent. |
| 8 | Vidi ego illic res lacrymabiles, nihil scilicet inter pueros differre et senes. Una erat scurrilitas, una levitas: simul omnia, luxus, potationes, perditiones: cuncta omnes pariter agebant, ludebant, ebriebantur, enecabantur; lasciviebant in conviviis, vetuli et honorati, ad vivendum prope iam imbecilles, ad vinum praevalidissimi; infirmi ad ambulandum, robusti ad bibendum; ad gressum nutabundi, ad saltandum expediti. Et quid plura? In hoc per cuncta illa quae diximus, devoluti sunt ut compleretur in eis dictum illud sermonis sacri: Vinum et mulieres apostatare faciunt a Deo (Eccli. |
| 9 | XIX 2). Nam dum bibunt, ludunt, moechantur, insaniunt Christum negare coeperunt. Et miramur post ista omnia si ruinam rerum suarum passi sunt, qui tanto ante mentibus corruerunt? Nemo itaque urbem illam excidio suo tantum perisse credat. Ubi enim talia acta sunt, prius iam perierant quam perirent. |