monumenta.ch > Salvianus Massiliensis > 9 > 22 > 5 > 8 > 13 > 8 > 17 > 5 > 4 > 9 > 4 > 13 > 9 > 17 > 11 > 12 > 11 > 19 > 12
Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 6, XI <<<     >>> XIII

Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 6, Caput XII

1 Sed videlicet qui corrumpimur rebus prosperis, corrigimur adversis; et quos intemperantes [ Infra pag. 142: Sint vitia ista et longae pacis et opulentae securitatis. Cyprianus in libro de Lapsis: Et quia traditam nobis disciplinam pax longa corruperat, iacentem fidem et pene dixerim dormientem censura coelestis erexit. Cassianus lib. V de Institutis renunt., cap. 19: Ne pacis otio miles Christi lentescens incipiat oblivisci colluctationum suarum gloriosa certamina, ac securitatis inertia dissolutus, praemiorum stipendiis ac triumphorum meritis defraudetur. Idem collat. 21, cap. 34: Praesumptivae libertatis securitate solvuntur: Caesarius homil. 32: Sunt enim nonnulli qui post religionis professionem, quia videntur exisse de saeculo, nimia securitate solvuntur. Tacitus in libro XIII Annalium: Legiones pace longa segnes. Et lib. I Hist.: Primores senatus aetate invalidi et longa pace desides. Et in Vita Agricolae: Plus tamen ferociae Britanni praeferunt, ut quos nondum longa pax emollierit. Cassiodorus lib. III Var. epist. 1: Populorum ferocium corda longa pace mollescunt.] pax longa fecit, turbatio facit esse moderatos. Nunquid populi civitatum qui impudici rebus prosperis fuerant, asperis casti esse coeperunt? Nunquid ebrietas quae tranquillitate et abundantia creverat, hostili saltem depopulatione cessavit?
2 Vastata est Italia tot iam cladibus. Ergo Italorum vitia destiterunt? [ Dubium est de qua Romana obsidione hic loquatur Salvianus, eane quae sub Alarico rege Gothorum contigit, an ea quae sub Genserico rege Wandalorum, an de utraque. Nam varias Barbarorum irruptiones in hoc loco commemorat iam inde a temporibus Honorii imperatoris. Rittershusius interpretatus est de obsidione Genserici, quae facta fuisse videtur circa tempora quibus hos libros scribebat Salvianus. Nam ille paulo post scribit eversas fuisse Sardiniam ac Siciliam, quas a Wandalis invasas fuisse post mortem Valentiniani August., id est anno 455, testatur Victor Vitensis in initio librorum quos scripsit de persecutione Wandalica.] Obsessa est urbs Roma et expugnata. Ergo desierunt blasphemi ac furiosi esse Romani? Inundarunt Gallias [ Franci nimirum, Gothi, Burgundiones, Alani, Alamanni et si qui praeterea.] gentes barbarae. Ergo, quantum ad mores perditos spectat, non eadem sunt Gallorum crimina quae fuerunt?
3 Transcenderunt in [ Contigisse ista sub imperio Honorii Aug. tradunt scriptores historiarum. Vide Marianam, lib. V Rer. Hispan., cap. 2.] Hispaniae terras populi Wandalorum. Mutata quidem est sors Hispanorum, sed non mutata vitiositas. Postremo, ne qua pars mundi exitialibus malis esset immunis, navigare per fluctus bella coeperunt: quae vastatis urbibus mari clausis, et eversis [ Victor Vitensis in libro primo de persecutione Wandalica scribit Gensericum regem. Wandalorum totius Africae ambitum obtinuisse post mortem Valentiniani III imper.: Necnon et insulas maximas Sardiniam, Siciliam, Corsicam, Ebusum, Maioricam, Minoricam, et alias multas. Verum Gensericum depraedatum fuisse Siciliam anno 440 docet Idatius in Chronico. Gaisericus, inquit, Siciliam depraedatus Panormum diu obsedit.] Sardinia ac Sicilia, id est, fiscalibus horreis, atque abscissis velut vitalibus venis, Africam ipsam, id est, quasi animam captivavere rei publicae. Ecquid?
4 ingressis terram illam gentibus barbaris, forsitan vel metu vitia cessarunt? aut sicut corrigi ad praesens etiam nequissimi quique servorum solent, modestiam saltem ac disciplinam terror extorsit! Quis aestimare hoc malum possit? Circumsonabant armis muros [ In Numidia, quae postea dicta est Constantina. Hinc episcopi Constantinienses Fortunatus et Petilianus in collatione Carthaginensi. Notum est omnibus Cirtense concilium habitum anno 305, sub Secundo episcopo Tisigitano; cuius mentio tum alibi, tum apud Augustinum in breviculo collationis diei tertiae, cap. 15 et seqq.] Cirtae atque [ Anno 439, ut docet Marcellinus comes: Hoc tempore Gensericus rex Wandalorum Africae civitates Carthaginemque metropolim cum suis satellitibus occupavit X kal. Novembris. Idatius in Chronico: Carthagine fraude decepta decimo quarto kal. Novemb. omnem Africam rex Gaisericus invadit.] Carthaginis populi barbarorum; et [ Id est, populus Carthaginensis.] ecclesia Carthaginensis insaniebat in circis, luxuriabat in theatris.
5 Alii foris iugulabantur, alii intus fornicabantur. Pars plebis erat foris captiva hostium, pars intus captiva vitiorum. Cuius sors peior fuerit, incertum est. Illi quidem erant extrinsecus carne, sed isti intus mente captivi; et ex duobus lethalibus malis levius, ut reor, est captivitatem corporis Christianum quam captivitatem animae sustinere, secundum illud quod docet Salvator ipse in Evangelio (Luc.
6 IX, 24, 25), graviorem multo animarum mortem esse quam corporum. An credimus forte quod captivus animis populus ille non fuerit, qui laetus tunc in suorum captivitatibus fuit? Captivus corde et sensu non erat, qui inter suorum supplicia ridebat, qui iugulari se in suorum iugulis non intelligebat, qui mori se in suorum mortibus non putabat? Fragor, ut ita dixerim, extra muros et intra muros praeliorum et ludicrorum; confundebatur vox morientium voxque bacchantium; ac vix discerni forsitan poterat plebis eiulatio quae cadebat in bello, et sonus populi qui clamabat in circo.
7 Et cum haec omnia fierent, quid aliud talis populus agebat nisi ut cum eum Deus perdere adhuc fortasse nollet, tamen ipse exigeret ut periret?
Salvianus Massiliensis HOME