monumenta.ch > Salvianus Massiliensis > 9 > 22 > 5 > 8 > 13 > 8 > 17 > 5 > 4 > 9 > 4 > 13 > 9 > 17 > 11 > 12 > 11
Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 6, X <<<     >>> XII

Salvianus Massiliensis, De gubernatione dei, 6, Caput XI

1 Quaeritur forsitan quorsum ista pertineant? Quorsum absque dubio nisi ut nihil leve aestimetur quo Deus laeditur? De ludis enim publicis dicimus, ludibriis scilicet spei nostrae, ludibriis vitae nostrae. Nam dum in theatris et circis ludimus, deperimus, secundum illud utique dictum sermonis sacri: Stultus per risum operatur scelus [Prov. 10, 23]. Et nos itaque dum inter turpia ac dedecorosa ridemus, scelera committimus; et quidem scelera non minima, sed in hoc ipso poenaliora; quia cum videantur specie esse proba, rebus sunt exitiosis pestilentissima. Nam cum duo sint maxima mala, id est, si homo aut se ipsum perimat, aut Deum laedat; hoc utrumque in ludis publicis agitur.
2 Nam per turpitudines criminosas aeterna illic salus Christianae plebis exstinguitur, et per sacrilegas superstitiones maiestas divina violatur. Dubium enim non est quod laedunt Deum, utpote idolis consecratae. Colitur namque et honoratur Minerva in gymnasiis, Venus in theatris, Neptunus in circis, Mars in arenis, Mercurius in palaestris; et ideo pro qualitate auctorum cultus est superstitionum. Quidquid immunditiarum est, hoc exercetur in theatris; quidquid luxuriarum, in palaestris; quidquid immoderationis, in circis; quidquid furoris, in caveis.
3 Alibi est impudicitia, alibi lascivia, alibi intemperantia, alibi insania: ubique daemon, immo per singula ludicrorum loca, universa daemonum monstra. Praesident enim sedibus suo cultui dedicatis. Ac per hoc in spectaculis istiusmodi non sola est inlecebra nec sola vitiositas. Admisceri enim huic Christianum hominem superstitioni, genus est sacrilegii; quia eorum cultibus communicat, quorum festivitatibus delectatur.
4 Quod quidem licet semper admodum grave sit, tunc tamen magis intolerabile, cum praeter consuetudinarium vitae usum hoc vel adversa nostra faciunt criminosius vel secunda: quia et magis placandus est in adversis Deus, et minus laedendus in prosperis. Placari quippe debet cum irascitur, laedi non debet cum propitiatur. Adversa enim nobis per iracundiam Dei veniunt, secunda pergratiam.
5 Nos autem e diverso omnia agimus. Dicis, Quomodo? Accipe. Ac primum si quando exoratus sua ipsa misericordia Deus (neque enim unquam nos ita vivimus ut exorari mereamur), sed si quando, ut dixi, a se ipso exoratus pacificos nobis dies, proventus uberes, et divitem bonis omnibus tranquillitatem et abundantiam dederit super vota crescentem; tanta secundarum rerum prosperitate corrumpimur, tanta morum insolescentium pravitate vitiamur, ut et Dei penitus obliviscamur et nostri.
6 Et cum omnem fructum datae a Deo pacis in hoc consistere Apostolus dicat: Ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate [I Tim. 2, 2]; ad hoc tantum data a Deo quiete utimur, ut in ebrietate, ut in luxuria, ut in flagitiis, ut in rapinis, ut in omni scelere atque improbitate vivamus. Quasi vero beneficium datae pacis vacatio sit probrositatis, et ad hoc inducias tranquillitatis Deo donante capiamus ut licentius securiusque peccemus.
7 Indigni itaque coelestibus donis sumus, qui beneficiis Dei non bene utimur, et facimus rem bonorum operum materiam tantum esse vitiorum: quo fit ut ipsa pax contra nos sit quae sic agitur a nobis, nec expediat rem accipere qua deteriores sumus. Quis hoc credere queat? Mutamus naturam rerum iniquitatibus nostris; et quae Deus bona fecit munere pietatis suae, ea nos nobis facimus mala esse moribus malis.
Salvianus Massiliensis HOME